- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.7.15
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
個々の将軍にとどまらず元老院全体が主導した軍規維持の事例として、ルキウス・マルキウスの称号僭称の否認、ピュロス戦争やカンナエ戦の敗残兵に対する苛烈な処分、司令官を見殺しにした軍団への処罰、ハンニバルからの捕虜買戻し拒否、そしてレギウムを不法占拠した部隊への断固たる処刑が論じられる。
Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit,1 quia duces a populo, non a militibus creari solerent. quo tempore tam † iniusto, tam graui propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meritum ualentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt. Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur:2 ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere uacaret3 aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet. Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt. Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue,4 cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.
しかし、もはや個々の将軍によってではなく、軍事的慣習を維持し擁護するために元老院全体によって執り行われた事柄についても言及すべき時である。軍事護民官ルキウス・マルキウスは、ヒスパニアにおいてポエニの武力によって滅ぼされたプブリウスとグナエウス・スキピオの二つの軍勢の散り散りになった残兵を驚くべき武勇によって集結させ、それらの兵の投票によって指揮官に選出された際、自らの事績について元老院に報告書を送るにあたり、「法務官代理ルキウス・マルキウス」と書き始めた。元老院議員たちは、彼がこの名誉ある職権を僭称して行使することを良しとしなかった。なぜなら、指揮官は兵士たちによってではなく、民衆によって選出されるのが通例であったからである。国家の甚大な損害のために極めて困難で危機的な時期であり、国家全体の体制を立て直すために彼一人が十全に応えたのであるから、軍事護民官にさえおもねるべき時世であった。しかし、いかなる惨敗も、いかなる功績も、軍規より力を持つことはなかった。というのも、彼らはタレントゥム戦争において先祖たちがいかに気骨ある峻厳さを示したかを思い出していたからである。その戦争において、国家の軍力が揺らぎ衰退していた際、ピュロス王から自発的に送還された多数の同胞捕虜を受け取ったとき、先祖たちは、騎兵として従軍していた者たちを歩兵の列で従軍させ、歩兵であった者たちを投石補助兵へと編入し、彼らの誰一人として陣営内に幕営してはならず、陣営の外に割り当てられた場所を土塁や壕で囲んではならず、革張りの天幕を持ってはならないと定めた。さらに、もし誰かが敵から二組の戦利品を奪ったならば、かつての軍役の階級へと復帰することを約束した。これらの懲罰に圧迫された彼らは、ピュロスのみすぼらしい小手先の贈り物から一転して、最も熾烈な敵となったのである。元老院は、カンナエにおいて国家を見捨てた者たちに対しても、同等の怒りを抜刀した。すなわち、元老院は決議の重みによって彼らを死者以下の境遇へと追放したのち、シラクサ攻略に彼らの尽力を利用することを許されたいというマルクス・マルケルスからの書簡を受け取った際、彼らは陣営内に迎え入れられるに値しないと返答したのである。もっとも、元老院はマルケルスに対し、国家の利すると判断する行動を取ることを許可したが、ただし彼らのうち誰一人として任務を免除されたり、軍功の恩賞を授与されたり、あるいは敵がイタリアにとどまる限りそこに立ち入ったりしてはならないという条件を付した。気骨というものは、このように惰弱な精神を憎悪するのが常である。さあ、クィントゥス・ペティリウス執政官がリグリア人に対して最も勇猛に戦っていた最中に戦死するのを兵士たちが見過ごしたことに対し、元老院がいかに重く受け止めたかを見よ。元老院は、最高指揮官の安全のために敵の投射兵器の前に身を晒さなかったという理由から、その軍団に対してその年の軍務期間を勤続年数として進めず、給与も支給しないことを決定した。そして、この最高決定機関の決議は、ペティリウスに対する壮大にして永遠の記念碑となり、戦場での死によって、また議場での報復によって名高い彼の遺灰は、その記念碑の下で安らかに眠っている。酷似した気概をもって、ハンニバルが陣営内に捕虜として保持していた六千人のローマ人を身代金で買い戻す機会を元老院に与えた際、元老院はその提案を退けた。もし名誉ある死を望んでいたならば、これほど多数の武装した青年たちが恥ずべき捕虜となるはずはなかったということを銘記していたからである。彼らにとって、祖国が何の希望も置かなかったことと、敵が何の恐れも置かなかったことのどちらがより大きな不名誉であったか、私には分からない。祖国は彼らが自らのために戦うことを軽視し、敵は彼らが自らに抗して戦うことを恐れなかったのである。しかし、元老院が軍規のために幾度となく厳格な警戒を怠らなかったとはいえ、不当な戦争によってレギウムを不法占拠し、指揮官ユベッリウスの死後その書記官マルクス・カエシウスを自発的に総司令官に選んだ兵士たちを投獄し、平民護民官マルクス・フルウィウス・フラックスが祖先の慣習に反してローマ市民を処罰しないよう警告したにもかかわらず、その方針を断固として完遂した時こそ、おそらく最も際立っていたと思われる。なお、その処刑がより少ない反感のうちに遂行されるよう、元老院は毎日五十人ずつを鞭打った上で斧で斬首するよう命じ、彼らの遺体を埋葬することやその死を嘆き悲しむことを禁じたのである。
- 2.7.15cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit
非人称動詞 placuit(与格 patribus conscriptis を取る)の主語として対格不定詞構文 eum ... uti が置かれている。不定詞 uti は奪格補語 usurpatione を取り、cuius honoris は usurpatione に係る目的格的属格である。
- 2.7.15indignos esse qui in castra reciperentur
形容詞 indignos に導かれる関係節(qui in castra reciperentur)であり、dignus / indignus に後続する関係代名詞 qui が接続法未完了過去(reciperentur)を伴って結果・特性を表す標準的な構文である。
- 2.7.15dum ne quis ex his munere uacaret
dum ne は制限・条件(但し書き)を導く接続詞句(「〜でありさえすれば/ただし〜でない限り」)であり、否定の条件節として接続法未完了過去 uacaret, donaretur, accederet を支配している。
- 2.7.15nescio an tum praecipue
nescio an は文字通りには「〜か否かを知らない」だが、古典期には控えめな肯定的断定(「おそらく〜であろう」「むしろ〜ではないかと思われる」)を表す慣用表現として機能する。ここでは主節の述語動詞(後続の cum 節に対する判断)として働いている。
