- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
劇場の過熱と風紀紊乱を警戒した座席禁止令や元老院・民衆席の分離の経緯が語られ、続いて疫病退散を起源とする演劇競技の創始と、エトルリア人役者からリウィウス・アンドロニクス、アテラ劇に至る発展史が略述される。
Proximus a militaribus institutis ad urbana castra, id est theatra, gradus faciendus est, quoniam haec quoque saepe numero animosas acies instruxerunt excogitataque cultus deorum et hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore uoluptatem et religionem ciuili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt.
軍事制度の次に、都市の陣営、すなわち劇場へと歩を進めなければならない。というのも、これら劇場もまたしばしば熱狂的な戦列を整え、神々の崇拝と人間の歓楽のために考案されたにもかかわらず、平和に対する少なからぬ恥辱を伴い、舞台の異形の者どものために市民の血によって快楽と信仰を汚したからである。
Quae inchoata quidem sunt a Messala et Cassio censoribus. ceterum auctore P. Scipione Nasica omnem apparatum operis eorum subiectum hastae uenire1 placuit, atque etiam senatus consulto cautum est ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uellet,2 ut scilicet remissioni animorum standi uirilitas propria Romanae gentis nota esset.
これらは監察官メッサッラとカッシウスによって着工された。しかしプブリウス・スキピオ・ナシカの提言により、その工事の資材すべてを競売に付して売却することが決定され、さらに元老院令によって、何人も市中あるいは市内から一マイル以内で座席を設置したり座って競技を観覧することを望んではならないと規定された。気晴らしの場にあっても立っているという雄々しさが、ローマ民族固有の標識となるようにとの配慮からであった。
Per quingentos autem et quinquaginta et octo annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum interfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scribonius aediles ludos Matri deum facientes, posterioris Africani sententiam secuti discretis senatus et populi locis soluerunt, eaque res auertit uulgi animum et fauorem Scipionis magnopere quassauit.
実に五百五十八年もの間、元老院は民衆と混ざり合って競技の観覧に臨んでいた。しかし、この慣習を按察官アティリウス・セッラヌスとルキウス・スクリボニウスが、神々の母のための競技を主催した際、後のアフリカヌスの意見に従って、元老院と民衆の座席を分けることで破棄した。そしてこの措置は庶民の心を離反させ、スキピオに対する好意を大いに動揺させた。
Nunc causam instituendorum ludorum ab origine sua repetam. C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae ciuitatem nostram a bellicis operibus reuocatam domestici atque intestini mali cura adflixerat, iamque plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in ullo humano consilio positum opis uidebatur. itaque placandi caelestis numinis gratia conpositis carminibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi spectaculo contenta,3 quod primus Romulus raptis uirginibus Sabinis Consualium nomine celebrauit. uerum, ut est mos hominum paruula initia pertinaci studio prosequendi, uenerabilibus erga deos uerbis iuuentus rudi atque inconposito motu corporum iocabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria arcessendi causam dedit. cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Tusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit, et quia ludius apud eos hister appellabatur, scaenico nomen histrionis inditum est. paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsit, a quibus primus omnium poeta Liuius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulit, isque sui operis actor, cum saepius a populo reuocatus uocem obtudisset, adhibito pueri ac tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. atellani autem ab Oscis acciti sunt. quod genus delectationis Italica seueritate temperatum ideoque uacuum nota est: nam neque tribu mouetur actor nec a militaribus stipendiis repellitur.
ここで、競技が創始された原因をその起源から辿ることとしよう。ガイウス・スルピキウス・ペティクスとガイウス・リキニウス・ストロが執政官のとき、突如発生した疫病の堪えがたい猛威が、軍務から呼び戻されたわが祖国を内憂の災禍によって打ちのめし、もはやいかなる人間の思慮よりも、宗教の綿密で新たな祭祀にこそより多くの救いが置かれているように思われた。そこで、天の神霊を鎮めるために作られた歌に、民衆は耳を傾けた。それまで民衆は競馬場の見せ物で満足していたのであり、それはかつてロムルスがサビニの乙女たちを略奪した際にコンスス祭の名で挙行したものであった。しかし、わずかな手始めを執拗な熱意をもって推し進めるのが人間の習性であるように、青年たちは神々に対する敬虔な言葉に、ふざけながら粗削りで調子の定まらぬ身体の動きによる身振りを付け加えた。そしてこのことが、エトルリアから役者を招聘する機縁となった。その優美な敏捷さは、トゥスキ人の祖先となったクーレース人やリュディア人の古来の慣習に倣ったものであり、その快い新奇さによってローマ人の目を魅了した。そして役者は彼らの間でヒステルと呼ばれていたため、舞台俳優にはヒストリオの名が与えられた。その後、競技の技芸は次第にサトゥラ(諷刺詩劇)の調べへと移行していき、そこから全詩人のなかで最初にリウィウスが、観客の関心を筋立てのある劇作品へと導いた。彼自身が自作の上演者であったが、民衆から幾度も再演を求められて声を嗄らしてしまったため、少年と笛吹きによる合奏を導入し、自らは沈黙したまま身振りだけで演じきった。またアテラ劇の役者たちはオスキ人から招かれた。この種の娯楽はイタリア的な厳格さによって節度を保たれ、それゆえ汚名とは無縁である。なぜなら役者は所属部族から除名されることもなく、軍役から退けられることもないからである。
- 2.4.2subiectum hastae uenire
sub hasta venire は「競売に付されて売却される」を意味するローマの法律的・慣用的な表現。hasta(槍)は公の競売の場に立てられた象徴であり、subiectum hastae はその槍の管轄下に置かれた状態を表す。uenire は uēneō(売られる)の不定詞で、placuit の主語となる不定法句を構成している。
- 2.4.2ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uellet
法令文に典型的な表現。ne quis ... uellet の従属節において、posuisse は「法律的完了(legal perfect)」と呼ばれる完了不定詞であり、禁止・処罰の対象となる既遂行為を厳格に示す。これに対して並列される sedens ... spectare は現在不定詞であり、継続的な状態・行為の禁止を表す。
- 2.4.4ad id tempus circensi spectaculo contenta
contenta(女性単数主格)は先行する主語 ciuitas(ciuitatem nostram に対応し、前節の主動詞 praebuit の省略された主語)と一致する形容詞。奪格補語 circensi spectaculo を伴い、「その時までは戦車競技の見せ物で満足していた(ローマ市民共同体が)」という意味をなす。
