- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.10.pr-2.10.3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は公職によらない個人的な「威厳」の力を説き、裁判で帳簿の検査を免除されたメテッルス、敵王アンティオコスや海賊たちからも崇敬された大スキピオ、そして征服されたマケドニアの使節によって棺を担がれたアイミリウス・パウルスの実例を挙げる。
DE MAIESTATE Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.1
威厳について また、著名な男たちの威厳という、いわば私的な監察官職とでもいうべきものが存在し、それは裁判座の高みもなく、公僕たちの職務補佐もなくして、自らの崇高さを保持することにおいて強力である。なぜならそれは、賞賛を装いとして身にまとい、快く喜ばしい入り口をもって人々の心へと滑り込むからである。これを、公職を伴わない永続的で至福の名誉であると、人は正しく言えるであろう。
Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.
というのも、被告となったメテッルスに与えられたもの以上に、執政官に対して何を多く授けることができたであろうか。彼が財産搾取罪の訴訟で弁明を行い、記載項目を検分するために告発者によって要求された彼の帳簿が裁判員たちの間で回覧された際、審理団全体が、それらの中に記載されていたいかなる事柄についても疑いを抱いたかのように見えないよう、それらの凝視から目を背けたのである。裁判員たちは、高潔に統治された属州の証拠は帳簿の中にではなくクィントゥス・メテッルスの生涯の中にこそ自らが読み取るべきであると信じ、これほどの大人物の清廉さがわずかな蝋盤とわずかな文字によって秤にかけられることを不当であると判断した。
Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum2 eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † nobis spectandum praebere ne grauetur.3 haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, uenerationis amplius non recipient.
しかし、国民からメテッルスに当然の敬意が捧げられたとしても、大アフリカヌスに対して敵ですら躊躇なく差し出した敬意を思えば、何の不思議があろうか。実際、アンティオコス王はローマ人と交えていた戦争において、自軍の兵士たちによって捕らえられたスキピオの息子をこの上なく名誉ある態度で歓待し、王の贈り物を与えたうえで、自発的かつ迅速に父のもとへ送り返したのである。そのとき王はまさにスキピオによって領土の境から駆逐されつつあったというのに。しかし、王でありかつ攻撃された側でありながら、彼は自らの無念を晴らすことよりも、最も優れた人物の威厳を崇めることを選んだのである。 同じアフリカヌスがリテルヌムの別荘に引き籠もっていた折、彼を見るために多くの海賊の頭目たちが時を同じくして偶然集まってきた。彼らが暴行を働くためにやって来たと判断したスキピオは、屋根の上に家人たちの警備を配置し、彼らを撃退することに心も備えも奪われていた。海賊たちはこれに気づくと、配下の兵を退去させ、武器を投げ捨てて扉に近づき、自分たちは彼の生命を脅かす敵としてではなく、その徳の賞賛者としてやって来たのであり、天上の恩寵にも似たものとしてこれほどの大人物との引見と会談を切望しているのだとスキピオに大声で告げた。それゆえ、恐れることなく自らの姿を仰ぎ見させることを厭わないでほしい、と。家人たちがこのことをスキピオに伝えたのち、彼は扉を開け放ち、彼らを中に招き入れるよう命じた。彼らは門の柱をあたかも最も尊厳ある祭壇や神聖な神殿であるかのように崇め、スキピオの右手を熱心に握り、長く口づけをし、普段は不死の神々の神霊に奉納されるような贈り物を前庭の前に置くと、スキピオを見ることができたことを喜びながら、自らの家へと戻っていった。威厳のこのような実り以上に気高いものが、また喜ばしいものが他にあるだろうか。彼は自らへの感服によって敵の怒りを鎮め、自らの臨席という光景によって海賊たちの狂喜する目を目の当たりにしたのである。天から舞い降りた天体が自らの姿を人々に現したとしても、これ以上の崇敬を受けることはないであろう。
Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris.4
そしてこれらは実に生前のスキピオに起きたことであるが、他方、次の一事は息絶えたアエミリウス・パウルスに起きたことである。彼の葬儀が執り行われ、折しも使節団の名目でマケドニアの有力者たちがローマに滞在していたとき、彼らは自発的に葬儀の棺の下に自らの身を滑り込ませて担いだのである。もしあの棺の正面がマケドニアに対する凱旋式の記念品で飾られていたことを知る者があるならば、この行為はいっそう偉大なものに見えるであろう。自分たちの民族の破滅の証を民衆の目の前で運ぶことを恐れなかったほどに、彼らはパウルスに対してどれほど敬意を払ったことであろうか。この光景は葬儀にもう一つの凱旋式の面影を添えた。実にマケドニアは、パウルスよ、二度にわたって汝の輝かしい姿を我らの都市に示したのだ。一度目は汝が無事にしてその戦利品とともに、二度目は汝が命を全うして彼らの肩の上にある姿において。
- 2.10.prquam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.
quis dixerit は潜在(可能)を表す接続法完了(または現在)。文頭の quam は前文の maiestas を受ける接続関係代名詞(女性単数対格)であり、不定詞 esse の対格主語となっている。また名詞 honorem(名誉、尊厳)と末尾の前置詞句 sine honore(公職・役職なしに)において honor が語義を違えて対比されている。
- 2.10.2Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum
Ad eundem Africanum ... uidendum は目的を表す動形容詞構文(ad + 対格)であり、被修飾語 Africanum と動形容詞 uidendum の間に in Liternina uilla se continentem(分詞句)および主語 conplures praedonum duces が大きく割り込む長大な離隔(hyperbaton)を形成している。骨格は ad ... uidendum(〜を見るために)である。
- 2.10.2proinde securum se † nobis spectandum praebere ne grauetur.
間接話法における伝達内容。主動詞 ne grauetur は勧告・禁止を表す接続法現在(ne + 接続法)。securum(述語的または副詞的形容詞「恐れることなく、平然と」)は不定詞 praebere の意味上の主語 se を修飾し、さらに動形容詞 spectandum(仰ぎ見られるべき対象として)を従えている。
- 2.10.3incolumem spoliis suis, fato functum umeris.
対比構造をなす簡潔な並列。incolumem(無事で、生きている)に対して fato functum(運命を全うした=死んだ)が対置され、spoliis suis(自らの戦利品を伴って)に対して umeris(彼らの肩によって)が対置される。functum は奪格支配の動詞 fungor の完了分詞で、奪格 fato を伴う慣用表現(「死去した」)。
