← ウァレリウス・マクシムス

著名言行録

§2.1.1-2.1.10

古代ローマの婚姻と家庭生活における道徳的慣習

ウァレリウス・マキシムスは、鳥占い、夫婦関係の貞節や慎み、女性の飲酒禁止、親族間の敬意、青年による老年への敬意、先祖の武勲を讃える歌など、ローマ古代の美風と制度を称揚する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.1

​DE INSTITVTIS ANTIQVIS Apud antiquos non solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur.

古代の制度について 古代人においては、公のことのみならず私的なことにおいても、あらかじめ鳥占いを取ることなしには何事も行われなかった。この慣習から、今日でも婚礼に立会人が仲介されるのであり、彼らは鳥占いを求めることをやめてしまったとはいえ、まさにその名称によって古の慣習の痕跡が保持されているのである。

§2.1.2

​Feminae cum uiris cubantibus sedentes cenitabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum disciplinam contineri.

女性たちは、横たわる男性たちの傍らで座して会食していた。この慣習は人間の共同生活から神々の事柄へと及んだ。というのも、ユーピテルの宴においては、彼自身は寝台へ、ユーノーとミネルウァは椅子へと会食に招かれていたからである。この種の厳格さを、私たちの時代は自分たちの家庭においてよりもカピトーリウムにおいてより丹念に保持しているが、これは明らかに、女性の規律が保たれることよりも女神たちの規律が保たれることのほうが重要であるとされているからである。

§2.1.3

​Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur: existimabant enim eum praecipue matronae sincera fide incorruptum esse animum, qui depositae uirginitatis cubile egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse credentes.

一度の婚姻に満足した女性たちは、貞節の冠で讃えられていた。なぜなら、一度捧げられた処女性の床を去ることを知らない魂こそが、とりわけ純粋な忠誠によって損なわれずにいる既婚女性の魂であると彼らは考え、多数の婚姻の経験をある種の合法的放縦の兆候であると信じていたからである。

§2.1.4

​Repudium inter uxorem et uirum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius uxorem sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam tolerabili ratione motus uidebatur, reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur.

妻と夫の間の離縁は、都市の創建から百五十年に至るまで一度も起こらなかった。しかし、スプリウス・カルウィリウスが不妊を理由に妻を離縁した最初の人となった。彼は耐えうる理由に動かされたように見えたものの、非難を免れなかった。なぜなら、子を望むことすら夫婦の誠実に優先されるべきではなかったと人々が考えていたからである。

§2.1.5

​Sed quo matronale decus uerecundiae munimento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus eius adtingere non permiserunt, ut inuiolata manus alienae tactu stola relinqueretur. Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset,—indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt—quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.

しかし、貞淑の防壁によって既婚女性の尊厳がより安全であるようにと、既婚女性を法廷へと召喚する者に対して彼女の体に触れることを許さず、他人の手の接触によって衣服が汚されることのないようにした。 ぶどう酒の使用は、かつてローマの女性たちには知られていなかった。言うまでもなく、彼女たちが何らかの不名誉へと転落しないためであり、父なるリーベル神に次ぐ不節制の段階は、許されざる情愛へと至るのが常であったからである。もっとも、彼女たちの貞操が陰鬱で荒々しいものではなく、気品ある愛嬌によって調和されたものとなるように――実際、夫たちの寛大さによって、彼女たちは豊かな黄金も多くの紫布も用いた――自らの姿をより美しく整えるために、最大の入念さをもって灰で髪を赤く染めた。というのも、当時は他人の婚姻を付け狙う者たちの目が恐れられることはなく、清らかに見ることと見られることの双方が相互の慎みによって守られていたからである。

§2.1.6

​Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti quae uoluerant contentione animorum deposita concordes reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur adsecuta, ueneranda quidem et nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda1 utpote cotidianae ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a feminis reddens honorem.

夫と妻の間で何らかの口論が生じたときにはいつも、彼らはパラティウムにあるウィリプラカ女神の小祠へと赴き、そこで互いに言いたいことを語り合い、心の反目を解いて和解して帰っていった。この女神は夫たちを宥めることに由来してその名を得たと言われ、日々の家庭の平和の守護者として、実に敬われるべきであり、おそらく特別に入念な生贄によって崇敬されるべき存在であり、愛という等しい軛のもとで、その名称そのものによって夫たちの尊厳に女性たちから支払われるべき敬意を返しているのである。

§2.1.7

​Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, inter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se fas esse credebatur.

夫婦の間における慎みはこの通りであるが、どうだろうか、その他の親族関係の間でもそれにふさわしいものが現れてはいないだろうか。その最大の力を極めてささやかな証拠によって示すならば、ある時期まで、父親は成長した息子とともに、義父は娘婿とともに水浴することはなかった。したがって、血統と姻戚関係に対しては不死の神々自身に対するのと同等の畏敬が捧げられていたことは明らかである。なぜなら、それらの極めて神聖な紐帯の間では、どこかの聖なる場所においてと同様に、身をさらけ出すことは許されないと信じられていたからである。

§2.1.8

​Conuiuium etiam sollemne maiores instituerunt idque caristia appellauerunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur.

先祖たちはまた、厳粛な宴を設けてそれをカリスティアと呼んだが、そこには血族と姻戚のほかは何人も加わることが許されなかった。それは、もし近親者の間に何らかの不和が生じていたとしても、食卓の神聖さのもとで、心の歓談の間で、そして和合の助成者たちが立ち会う中で、それが解消されるようにするためであった。

§2.1.9

​Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, donec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant.2 Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduentum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et quam modesto sermone his praesentibus soliti sint uti.

青年期は老年期に対して、まるで年長者たちが若者たち全員の共通の父親であるかのように、これほどまでに満ち足りた思慮深い敬意を捧げていた。それゆえ若者たちは、元老院の開会日には必ず元老院議員のうちの誰か、親族あるいは父の友人を議事堂へと送り届け、扉の前にとどまって待ち、再び家へと送り届ける義務を果たすまでそこにいた。彼らはこの自発的な待機によって、公の義務を倦むことなく引き受けるための肉体と精神の双方を鍛え上げ、やがて白日のもとへと現れ出ることになる自らの徳の教師に、慎み深い労働の修練によって彼ら自身がなっていたのである。 宴に招かれた若者たちは、年長者の到着に先んじて着席してしまうことのないように、誰がその宴席に同席するのかを丹念に尋ね、食卓が片付けられると、年長者が先に立ち上がって退出するのを待った。これらのことから、食事の時においても、年長者たちの面前で彼らがいかに控えめで節度ある言葉遣いに慣れていたかが明らかである。

§2.1.10

​Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? pubertas canis suum decus reddebat, defuncta cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia huic domesticae disciplinae praetulerim? inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior,3 inde, inquam, caeli clarissima pars, diui fulserunt Caesares.

宴席において年長者たちは、かつての人々の優れた業績を詩に織り込んで笛の音に合わせて歌い、それらを模範とするよう若者たちをより奮い立たせた。この競い合いより輝かしく、またより有益なものが他にあろうか。若さは白髪にその尊厳を返し、人生の行程を終えた年齢は、活動的な人生に踏み出す者たちに情熱の糧を注ぎ続けたのである。いかなるアテナイを、いかなる学派を、いかなる外来の学問を、私はこの祖国の教育よりも重んじるべきであろうか。ここからカミッルスたちが、スキピオたちが、ファブリキウスたちが、マルケッルスたちが、ファビウスたちが生まれ出たのであり、またわが帝国の個々の光明を一度に辿ることで長たらしくならないために言うならば、ここからこそ、天の最も輝かしい部分である神聖なるカエサルたちが輝き出でたのである。

構文注3 件
  1. 2.1.6nescio an praecipuis et exquisitis sacrificiis colenda

    nescio an は文字通りには「〜か否かを知らない」だが、古典期以降の慣用法として肯定的確信(「おそらく〜であろう」「〜すべきと思われる」)を表す。colenda は動形容詞(接尾辞 -ndus)で、先行する ueneranda とともに女性単数主格述語として dea に係り、義務・当為のニュアンスを示す。

  2. 2.1.9breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant

    文の骨格は ipsi [iuuenes] doctores erant(青年自身が教師であった)。breuique processurarum in lucem は未来能動分詞句で uirtutum suarum(自らの徳)を修飾し、この属格句は doctores(教師)に客体的に係る。uerecunda laboris meditatione 全体は手段・態様の奪格として機能している。

  3. 2.1.10ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior

    ne ... sim longior(長たらしくならないように)は否定の目的節だが、主節を修飾する発話態度・言及の制限を示す定型表現(副詞的目的節)。ここでは主動詞の前に挿入され、「要するに」という要約の導入として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.10