← ウァレリウス・マクシムス

著名言行録

§1.8.pr-1.8.2

カストルとポルックスの顕現とアスクレピオス勧請

ウァレリウス・マキシムスは奇跡の事例として、レギッルス湖畔の戦いおよびマケドニア戦争におけるカストルとポルックスの顕現と、疫病鎮静のためにエピダウロスからローマへ蛇の姿で到来したアスクレピオスの勧請譚を記録する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.8.pr

​DE MIRACVLIS Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.

奇跡について 白昼に、また覚醒している人々の身にも、あたかも暗闇と眠りの雲に包まれているかのような多くの出来事が起きた。それらはどこから生じ、いかなる理屈で成り立ったのかを見極めることが困難であるため、当然にも奇跡と呼ばれるべきであろう。そのおびただしい集積の中から、まず第一に次の例が思い起こされる。

§1.8.1

​Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis1 uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.

レギッルス湖畔において、独裁官アウルス・ポストゥミウスとトゥスクルム人の指導者マミリウス・オクタウィウスが強大な軍勢で互いに衝突し、どちらの戦列もしばらく一歩も引かなかった際、カストルとポルックスがローマ側の擁護者として姿を現し、敵軍を徹底的に敗走させた。 同様にマケドニア戦争の際、レアテの管区の出身者であるプブリウス・ウァティニウスが夜間にローマ市へと向かっていたところ、白馬に跨った際立って美しい容姿の二人の若者が自らに向かい合って現れ、過ぎ去った日にペルセウス王がパウッルスによって捕縛されたと告げるのを耳にしたと考えた。彼がこのことを元老院に報告したところ、その尊厳と偉大さを虚偽の風説によって侮蔑した者として牢獄に投じられたが、パウッルスの書簡によってその日にペルセウスが捕縛されていたことが明らかになると、拘禁から解放され、その上、土地と公務免除の特権を与えられた。そしてカストルとポルックスがまさにその時にもローマ人民の覇権のために見張りに立っていたことが知られたのは、彼らがユトゥルナの泉のほとりで自分たちと馬たちの汗を洗い流している姿を目撃され、その泉に隣接した彼らの神殿が、何人の手によっても開錠されていないのに扉を開け放っていた時であった。

§1.8.2

​Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus.2 itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae aduehendum restituit3 atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit.

しかし、他の神々のこの都市に対する好意ある神慮についても辿るならば、我が国家は三年連続で疫病に苦しめられ、これほど大きく長引く災厄に神々の慈悲によっても人間の力によっても終止符が打たれないのを見て、神官たちの配慮によってシビュラの書を調査した結果、エピダウロスからアスクレピオスが勧請されない限り、かつての健康を回復することはできないと悟った。そこでかの地へ使節を派遣し、今や地上において最も偉大となっていた自らの威信によって、運命づけられた唯一の救済手段の助力を得られるものと信じた。そしてその予想は裏切られなかった。救援は等しい熱意をもって求められ、また約束されたのである。エピダウロスの人々は、その都市から五マイル離れたアスクレピオスの神殿へと案内されたローマの使節たちに対し、祖国へもたらすのに有益であると自ら見なしたものは何であれ、正当な権利として受け取るよう直ちに極めて寛大にも招請した。彼らのこのような迅速な好意に、神自身の神慮が続き、定命の人間の言葉を天上の服従をもって確証した。すなわち、エピダウロスの人々が稀にしか見ないものの、常に自らの大いなる恩恵なしには見ることがなく、アスクレピオスの姿として崇敬してきたあの蛇が、穏やかな眼差しと緩やかな這行をもって都市の最も繁華な区画を滑り始め、全市民の敬虔な驚嘆の中で三日間にわたり見守られた後、より名高い座所を熱望する並々ならぬ意欲を疑いようもなく示しながら、ローマの三段櫂船へと進み、その類まれな光景に船員たちが恐れおののく中、使節クィントゥス・オグルニウスの天幕があった場所へと乗り込み、極めて静かに幾重もの輪を巻いてとぐろを巻いたのである。そこで使節たちは待ち望んだものを得た者として、感謝の祈りを満了し、専門家から蛇の儀礼の教えを受けた後、歓喜してそこを出航した。そして順調な航海を終えてアンティウムに入港したのち、どこにおいても船内に留まり続けていたその蛇は、アスクレピオスの神殿の前庭へと這い出ると、豊かな枝を広げたギンバイカの上に聳える極めて高いシュロの木に巻き付き、三日間にわたり、いつも食べていた餌を与えられ、そこから三段櫂船へと戻りたがらないのではないかという使節たちの大きな不安をよそに、アンティウムの神殿のもてなしを受けたのち、我が都市へと運ばれるために自らを戻した。そして使節たちがティベリス川の岸辺に上陸すると、神殿が奉献されることになる島へと泳ぎ渡り、自らの到来によって、その救済のために自らが求められていた災禍を打ち払ったのである。

構文注3 件
  1. 1.8.1abluentis

    対格複数形語尾 -īs を取る分詞(= abluentēs)。直前の「Castorem uero et Pollucem... excubuisse cognitum est」という対格不定詞構文に引きずられた対格形であるか、あるいは「uisi sunt」の主語補語としてギリシア語的な対格分詞構文が用いられた例。文脈上は「uisi sunt」の主語(カストルとポルックス)の動作「自分たちと馬の汗を洗い流しているところを目撃された」を修飾する主格補語相当として解釈する。

  2. 1.8.2non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus

    「non aliter... quam si...」(……の場合でなければ決して〜ない)という限定の条件構文。主節側の不定詞句「pristinam recuperari salubritatem posse」は動詞「animaduertit」の目的語となる対格不定詞構文をなし、条件節「si... esset accersitus」は過去の思考内容を間接話法的に反映して接続法過去完了をとっている。

  3. 1.8.2urbi se nostrae aduehendum restituit

    再帰代名詞 se と動名形容詞 aduehendum(与格 urbi nostrae は目的地の方向・受け手を示す)が動詞 restituit と結びついた構文。「我が都市へと運ばれるために自らを戻した(=再び船に戻って自らを委ねた)」の意。動名形容詞が述語的・目的的に用いられ、主語(蛇)が受動的に運搬される対象であることを表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.8.pr-1.8.2