- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は神君アウグストゥス、カエサルの暗殺、ラティウム戦争における執政官たちの献身、そして競技祭の穢れをめぐる神託の夢を挙げ、夢を通じた神慮の顕現を論じる。
DE SOMNIIS Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset.1 quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?
夢について しかし、私はミダスの富裕な夢とプラトンの雄弁な夢に触れたのであるから、いかに確実な心象によって多くの人々の眠りが予告を与えられたかを語ることにしよう。この話題を神君アウグストゥスの最も神聖な追憶から始めること以上に、どこから始めるのがふさわしかろうか。ピリッピの平原においてローマ軍同士が激突した日の前夜、眠りに就いていた彼の侍医アルトリウスのもとにミネルウァの幻影が現れ、重い病に取り憑かれている彼に、健康の不調を理由に目前の戦闘に欠席することのないよう警告せよと命じた。カエサルはこれを聞くと、輿に乗って戦線へと運ばれるよう命じた。彼が戦勝を得るために身体の限界を超えて陣頭で見張っていた折、彼の本営はブルートゥスによって占拠されたのであった。ならば、すでに不死の栄光へと定められていたその身が、天上の精神にふさわしからぬ運命の暴虐を被ることのないよう、神慮が働いた結果であると考える以外に何があろうか。
Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. † non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.
アウグストゥスに対しては、万事を緻密に見抜く精神の生来の鋭敏さに加え、身近な一族の直近の先例もまた、アルトリウスの夢に従うよう促した。というのも、彼が耳にしていたところによれば、彼の父である神君ユリウスの妻カルプルニアは、夫が地上で過ごした最後の夜、眠りの中で夫が多くの傷を負って自らの膝に倒れ伏している姿を見、夢の凄惨さに激しく怯え、翌日は元老院への出席を見合わせるよう請い求めて止まなかったからである。しかし夫は、女の夢に動かされてそうしたと見なされるのを嫌い、元老院の召集を強行し、まさにその場で弑逆者たちの手が下されたのであった。父と子をいかなる事柄においても比較することは適当ではなく、とりわけ神性の頂によって結ばれた二人においてはなおさらであるが、一方はすでに自らの功業によって天への道筋を自ら築いており、他方には地上の徳の長い巡礼の道がなお残されていた。それゆえ不死の神々は、前者にあっては迫り来る事態の激変がただ知られることのみを、後者にあってはそれが延期されることまでも望んだのである。こうして天に対しては、一人の栄光が捧げられ、もう一人の栄光が約束されたのであった。
Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram.2 id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.
同様に、偉大なる感嘆と明白な結果を伴う夢として、重く危険に満ちたラティウム戦争の最中、ヴェスウィウス山の麓から遠くない地に陣を敷いていた二人の執政官プブリウス・デキウス・ムスとティトゥス・マンリウス・トルクアトゥスが同じ夜に見た夢が挙げられる。眠りの中で何らかの幻影が二人のそれぞれに、一方の戦列からは総指揮官が、他方の戦列からは全軍が、冥府の神々と母なる大地に対して負債として捧げられねばならぬと予告したからである。そして、どちら側の将軍であれ敵軍を、さらにその上に自らの身を捧げて奉納した側の軍が、勝利を得て立ち去ることになるというのであった。翌朝、執政官たちが犠牲獣によって、もし避けられるものなら災厄を祓おうとし、あるいは神々の警告によって確実と見なされた場合にはそれを実行に移そうとしたところ、犠牲獣の内臓は夢と完全に一致した。そして彼らの間で、自らの指揮する翼が先に苦境に陥り始めた側の者が、自らの命をもって祖国の運命を贖うべしと協定が結ばれた。どちらも怯むことはなかったが、その運命はデキウスを要求したのである。
Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, seruum suum uerberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, T. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse:3 quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependisset, in proposito perseuerans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.
同じく国家の宗教に関わる夢がこれに続く。平民の競技祭において、ある家長が行列が入場する前に、むち打たれて傷だらけになった自らの奴隷を又木の軛につないでフラミニウス競技場中を引き回して処刑場へと追いやったことがあった。そのときユーピテルは、平民の出であるティトゥス・ラティニウスなる人物に対し、先の戦車競技において前駆の踊り手が自分には気に入らなかったと執政官たちに告げるよう眠りの中で命じた。そして、もしこの過ちが細心の注意を払った競技祭の再挙行によって祓い清められなければ、都市に少なからぬ危険が迫るであろうと告げた。ラティニウスは、宗教的義務によって最高権力者たちを煩わせることで自らに何らかの不都合が及ぶのを恐れて沈黙を守ったが、たちまち彼の息子が病の急激な発作に襲われて息絶えた。彼自身も再び眠りの中で同じ神から、神命を無視したことに対する十分な罰を支払ったかと問われたが、なおもその態度に固執したため、四肢の麻痺に襲われて動けなくなった。こうしてついに友人たちの助言に従い、輿に乗せられて執政官の審判席へ、さらには元老院へと運ばれ、自らの身に起きたことの全容を順序立てて語り終えると、満場の感嘆のうちに手足の健やかさを取り戻し、自らの足で家へと帰還したのである。
- 1.7.1ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset
moneret に導かれる間接命令(または懸念・予防を表す名詞節)において、接続詞 ne に否定詞 non が重なり、「健康不良を理由に戦闘に加わらないということがないように(=必ず戦闘に参加するように)」という二重否定による強い肯定指示を表す。
- 1.7.3utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram
間接話法における文。関係代名詞的疑問詞 utrius は utrius partis(または utrius exercitus)を承ける。述語 uictricem abituram [esse] の意味上の主語(eam partem または eam aciem)は文脈上省略されており、女性名詞(acies または pars)に一致して対格女性単数形 uictricem が補語として置かれている。
- 1.7.4praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse
praesultor は本来、祭礼の行列で先頭に立って踊る者を指すが、ここでは直前の文で言及された「行列の直前に競技場を引き回されて処刑された奴隷」を指す。神聖な儀礼の開始前に不吉な処刑者が競技場を踏んだことが、神意に反する「悪しき先駆者」として不吉な穢れとみなされた背景を示す。
