← ウァレリウス・マクシムス

著名言行録

§1.6.pr-1.6.8

ローマ史における吉凶の前兆とその事例

ウァレリウス・マキシムスは、ローマ史における吉兆(セルウィウス・トゥッリウス、L・マルキウス、アルバ湖、スッラ)と凶兆(怪異現象の記録、フラミニウス、マンキヌス、Ti・グラックス)の事例を列挙し、神意の兆候とそれに対する人間の応答を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.6.pr

​DE PRODIGIIS Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut aduersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.

前兆について 吉兆であれ凶兆であれ、生起した前兆についての記述もまた、われらの企図に課せられた責務である。

§1.6.1

​Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domesticorum oculi adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.

セルウィウス・トゥッリウスがまだ幼少の頃、眠っている彼の頭の周囲に炎が立ち昇ったのを、家の者たちの目が認めた。この前兆にアンクス・マルキウス王の妻タナクイルは驚嘆し、奴隷女から生まれた彼を実子のように養育し、王位の高みへと引き上げた。

§1.6.2

​Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.

ヒスパニアにおけるプブリウスとグナエウスのスキピオ兄弟の戦死によって衰微した二軍の指揮官L・マルキウスが兵士たちに演説していた際、その頭から燃え上がったあの炎も、同じく幸運な結果をもたらした。すなわち、その光景を目にして以前の勇敢さを取り戻すよう促された、今なお怯えていた兵士たちは、三万八千の敵を斃し、多数を支配下に収め、ポエニの財宝で満ちた二つの陣営を奪取したのである。

§1.6.3

​Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios uenturos in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.

同じく、激しく長期にわたる戦争においてウェイイ人がローマ人によって城壁内へ追い込まれながらも攻略されず、その遅延が包囲される側にとっても包囲する側にとっても耐え難く思われたとき、不死の神々は驚くべき前兆によって熱望された勝利への道を開き示された。というのも突如としてアルバ湖が、天からの雨に増水することもなく、いかなる河川の氾濫に助けられることもなく、通常の池の水位を超えたからである。この出来事を究明するためにデルポイの神託所へ派遣された使節たちは、その湖の水を抜いて畑地一面に撒き散らすように託宣によって命じられていると報告した。そうすればウェイイはローマ国民の支配下に入ることになる、と。使節たちが報告を持ち帰る以前に、国内の解釈者が不足していたため、わが軍の兵士によって捕らえられ陣営へ連行されていたウェイイ人の腸卜師が、そのように生起すると語っていたのである。かくして二重の予言によって忠告された元老院は、ほぼ同じ時に、宗教的義務に従い、かつ敵の都市を手に入れた。

§1.6.4

​Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac † fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.

次に続く出来事もまた、少なからぬ幸先のよい成功をもたらした。執政官L・スッラは同盟市戦争において、ノーラ領内の幕舎前で犠牲を捧げていたとき、祭壇の最下部から蛇が滑り出てきたのを不意に目撃した。それを見るや、腸卜師ポストゥミウスの勧めに従って、直ちに軍勢を率いて出撃し、極めて堅固なサムニウム人の陣営を占領した。この勝利は、彼の将来の広大無辺な権力への階段となり基盤となったのである。

§1.6.5

​Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum clamasse, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.

C・ウォルムニウスとSer・スルピキウスが執政官のとき、数々の戦争の勃発と動乱の最中にわが都市で生起したかの前兆の数々も、とりわけ驚嘆に値する。一頭の牛がその鳴き声を人間の言葉に変えて、異形の奇怪さによって聞く者たちの心を恐怖せしめたのである。また雲のように散乱した肉片が降り注ぎ、その大部分を飛翔する鳥たちが奪い去り、残りは数日間にわたり異臭を放つこともなく醜悪な外観に変化することもなく地上に留まった。 別の騒擾の際にも同種の前兆が信じられた。牛市場において生後六か月の乳児が凱旋を叫んだこと、象の頭部を持って生まれた別の者がいたこと、ピケーヌムで石が降ったこと、ガリアで狼が番兵の鞘から剣を奪い去ったこと、サルディニアで二つの盾が血の汗を流したこと、アンティウムで刈り入れをしている者たちの籠の中に血まみれの穂が落ちたこと、カエレの湯水が血と混ざり合って流れたことなどである。第二次ポエニ戦争においても、Cn・ドミティウスの牛が「ローマよ、身を警戒せよ」と言ったことが確かめられている。

§1.6.6

​C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est1 nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.

ところが、不吉な鳥占いで執政官に選出されたC・フラミニウスは、トラシメヌス湖畔でハンニバルと交戦しようとして軍旗を引き抜くよう命じた際、馬が足を滑らせて頭越しに地面へ投げ出されたが、その前兆によって何ら思いとどまることなく、旗手たちが陣地から軍旗を動かすことができないと告げると、直ちに掘り出さなければ処罰すると脅した。しかしこの無謀さの報いを、彼自身の惨禍だけによって支払い、ローマ国民の最大の惨禍までもによって支払うことがなかったならばよかったものを。事実、その戦闘においてローマ軍の一万五千が討ち死にし、六千が捕縛され、一万が敗走した。打ち首にされた執政官は、彼個人の力でなしえた限りにおいてローマ帝国を葬り去った人物であったが、その遺体は埋葬のためにハンニバルによって捜索された。

§1.6.7

​Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.

またフラミニウスの向こう見ずな大胆さには、狂気の執拗さをもってC・ホスティリウス・マンキヌスが続いた。執政官としてヒスパニアへ向かおうとしていた彼に、次のような前兆が起こった。ラウィニウムで生贄を捧げようとしたところ、鳥籠から放たれた雛鳥たちが近くの森へ逃げ去り、最大の熱心さをもって捜索されたが見出すことができなかった。徒歩で到達したヘラクレス港から乗船しようとしたとき、「マンキヌスよ、留まれ」という出所不明のこのような声が彼の耳に届いた。これに怯えて引き返し、ゲヌアへ向かってそこで小舟に乗ったところ、異様な大きさの蛇が現れて視界から姿を消した。かくして彼は前兆の数を、不運な戦い、屈辱的な講和、破滅的な引き渡しという災禍の数と一致させたのである。

§1.6.8

​Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit:2 consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.

極めて重厚な市民であったTi・グラックスの悲惨な最期が、前兆によって告げられながらも思慮によって回避されなかったという事実は、あまり思慮深くない人間における無謀さを驚くに値しないものとする。この執政官がルカニア地方で犠牲を捧げていたところ、二匹の蛇が物陰から突如滑り出て、彼が生贄にした犠牲獣の肝臓を食い荒らすと、同じ潜み場所へと戻っていったからである。その後この出来事のゆえに生贄が再び行われると、同じ前兆が生じた。三度目の犠牲獣が屠られ、内臓がより念入りに見守られたが、蛇の這い寄りを防ぐことも、逃亡を阻止することもできなかった。腸卜師たちはこれが総司令官の命運に関わると述べたにもかかわらず、グラックスは、裏切り者の客友フラウィウスの策略によってポエニの将軍マゴが武装部隊とともに潜んでいた場所へと誘い込まれ、無防備のまま殺害されることを警戒しなかったのである。

構文注2 件
  1. 1.6.6lapso equo super caput eius humi prostratus est

    lapso equo は絶対的奪格(「馬が足を滑らせて」)。super caput eius は「彼の頭越しに(前方へ)」あるいは「馬の頭越しに」の意で、落馬して頭から地面に投げ出された様子を表す。代名詞 eius は文脈上馬(equo)を指すとも、倒れた本人自身(Flaminius)を指すとも解しうるが、いずれにせよ前方に放り出された体勢の描写である。

  2. 1.6.8Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit

    文全体が高度な語順倒置(hyperbaton)をなしている。骨格は[主語]tristis exitus(Ti. Gracchi grauissimi ciuis および分詞句 et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio によって修飾される)+[述語動詞]facit +[直接目的語]temeritatem(in homine parum considerato によって限定)+[目的格補語]minus miram である。「極めて重厚な市民であったTi・グラックスの悲惨な最期が、思慮の浅い人間(フラミニウスやマンキヌス)における無謀さを、さほど驚くに値しないものにしている」という構造になる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.6.pr-1.6.8