← 大セネカ

説得的演説

§7.11-7.14

シローの論駁と弁論家たちの逸話および批評

シロー・ポンペイウスによるアントニウスの偽りの協定の告発と、スルディヌスやケスティウス、キケロの息子マルクス・トゥッリウスをめぐる逸話、ならびにガルゴニウスの拙劣な弁論例が論評される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.11

​SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed contumeliam; conbustis enim libris nihilominus occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem;1 quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non uitam cum condicione promittere, sed mortem sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea passurus esset nunc illum debere fortiter pati.2 Et haec suasoria insignita est dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum: “pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?”

シロー・ポンペイウスは次のように論じた。アントニウスは協定を結ぼうとしているのではなく、嘲弄しているのだ。それは条件などではなく侮辱である。なぜなら、書物が焼き払われたとしても、彼はやはり殺すであろうからだ。アントニウスは、その著作が全世界で称賛されているキケロ自身によって書物が焼き払われることに何か意味があるなどと考えるほど愚かではなく、自分自身でできることを相手に求めたりもしない。キケロに対する権利を持つ彼が、よもやキケロの著作に対する権利は持たないというのではない限りは。死の軽蔑について数多くの力強い言葉を語ってきたあのキケロが、恥辱に満ちた条件へと追い込まれて殺されること、それ以外の何ものが求められているというのか。アントニウスは彼に条件つきで命を約束しているのではなく、不名誉のうちでの死を求めているのだ。それゆえ、のちに恥辱のうちに被ることになるはずのものを、今、雄々しく耐え忍ぶべきである。また、この勧告演説は際立ったものとなった。というのも、音節の脱落や付加によって意味を作り出すという、最も卑俗で浅ましい悪趣味の類に属する警句を彼が口にしたからである。「ああ、何と恥ずべき所業か。それゆえにキケロが書き記したものは滅び、アントニウスが処刑者名簿に書き記したものは残るというのか」。

§7.12

​Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.

弁論家ケスティウス・ピウスのもとで、この勧告演説を演じたのはスルディヌスという才能ある青年であり、彼によってギリシアの戯曲が見事にラテン語に翻訳されていた。彼は甘美な警句を好んで述べたが、むしろ過度に甘美で軟弱なものが多かった。この勧告演説において、先の見事な着想に誓言を包み込んだ際、彼は「私があなたを読むことができますように」と言い添えた。きわめて鼻持ちならない男であったケスティウスは、その才気ある青年をうっかりしたふりをして叱責するために、聞き取れたことを隠して言った。「何と言ったのだ。何だと。『私があなたを享受できますように』とでも言ったのか」。ところで、ケスティウスはいかなる才能の愛好者でもなく、キケロに対してはとりわけ敵意を抱いていたが、そのことは彼にとって罰なしには済まなかった。

§7.13

​Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.

というのも、キケロの息子マルクス・トゥッリウスがアシア属州を統治していたとき――彼は機知を除いては父の才能を何一つ受け継いでいなかったのだが――ケスティウスは彼のもとで会食していた。マルクス・トゥッリウスからは生まれつき記憶力が奪われており、泥酔がその記憶力に残っていたわずかなものをも消し去っていた。彼は、下座に横たわっているあの男は何という名かとたびたび尋ね、ケスティウスという耳打ちされた名が何度も抜け落ちたため、最後には奴隷が、何らかの目印によって主人の記憶をより確実にしようと、下座に横たわっているあの男は誰かと問う主人にこう言った。「お父上は教養を身につけておられなかったと言い張っていたケスティウスでございます」。彼は直ちに鞭を持ってくるよう命じ、ケスティウスは当然のことながら、自らの皮でキケロに償いをした。

§7.14

​Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus. Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam agenti ait: mh\ ou)=n path\r w)/n; et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, “age,” inquit, *non putas me didicisse patris mei “quousque tandem abutere Catilina patientia nostra?” GARGONIVS, homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat; unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset multa ait “ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.”3 alteram rem dixit cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: “Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et mortes fenerauerunt.”

だが彼は、孝心が要求しない場においても喧嘩早い男であった。きわめて弁舌の立つ男ヒュブレアスの息子が彼のもとで下手に弁論を行った際、彼は言った。「父の息子ではないのか」。そして、ある法廷要求においてヒュブレアスが誰もが気づくほど文字通りに父の議論の全体をそっくり語ったとき、彼は言った。「おいおい、私が父の『いったいいつまで我らの忍耐を乱用するのか、カティリーナ』を学ばなかったとでも思うのか」。 ガルゴニウスという最も下劣な男は、この勧告演説において、彼自身でさえそれ以上に愚かなことを口にしたことがないほどの二つの発言をした。一つは冒頭においてである。というのも、彼は当時すでに修辞学校生たちの間でごく一般的となっていた慣習に従って誓約から始め、多くのことを述べたのち、こう言ったからである。「彼ができる限り速やかに、できる限り大いに恐れを抱きますように。そしてキケロが完全に生きるか、完全に死ぬかしますように。私が本日キケロの才能のために述べることを、いかなる協定によっても決して抹消しないのと同じように」。もう一つの発言は、雄々しく命を落とした者たちの実例を挙げたときになされた。「ユバとペトレイウスは刺し違えて突撃し、互いの死を高利で貸し付け合った」。

構文注3 件
  1. 7.11nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem

    nisi forte(まさか〜ではあるまいが)に導かれる接続法未完了過去構文。先行詞eiと関係代名詞cuiはいずれも所有の与格であり、直説法的な事実認識に対して皮肉・不合理を提示する反語的条件節を形成している。

  2. 7.11Itaque quod turpiter postea passurus esset nunc illum debere fortiter pati

    間接話法における対格不定詞構文(illum debere...)。関係節内の接続法passurus essetは間接話法に従属する代用接続法(従属節の叙述法)であり、quodは主節不定詞patiの目的語として機能している。

  3. 7.14ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo

    誓言の相関構文(ita... ut...)。前半の二つのita節(希求接続法timeat, uiuat, moriatur)は誓言の内容・願望を表し、後半のut節(直説法未来delebo)がその真実性を担保する制約条件(「〜であるのと同じように…あれ」)として対応している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:7.11-7.14