- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:6.11-6.14
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウァリウス・ゲミヌスが逃亡という第三の選択肢を提示したこと、および彼が例外的にキケロに懇願を勧める立場からも弁論したことが紹介され、歴史家ポッリオのキケロに対する悪意ある評価と言及される。
VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.1 Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.
ウァリウス・ゲミヌスは次のように区分した。「もし今、死ぬか懇願するかのどちらかを必ず行わねばならないとするなら、懇願するよりもむしろ死ぬよう私はあなたに勧めるでしょう」。そして彼は、他の者たちによって語られたすべての論点を網羅した。彼は第三の道も付け加えた。すなわち、キケロに逃亡を勧めたのである。あちらにはマルクス・ブルトゥスがおり、あちらにはガイウス・カッシウスがおり、あちらにはセクストゥス・ポンペイウスがいる。「どうして我らは気落ちしようか。国家にも独自の三頭官がいるのだ」と、カッシウス・セウェルスが格別に称賛したあの警句を彼は付け加えた。次いで彼は、キケロが目指しうる諸地域をも列挙した。シキリアは彼によって救われた地であり、キリキアは前執政官として見事に治められた地であり、アカイアもアジアも彼の学識に親しい地であり、デイオタルスの王国は彼の恩恵に恩義を感じており、エジプトは恩恵の記憶を保持するとともに背信への後悔を抱いていると述べた。だが彼は、アジアやマケドニアへ、カッシウスとブルトゥスの陣営へとキケロを最も強く促した。それゆえカッシウス・セウェルスは、他の者たちは机上の演説をしたが、ウァリウス・ゲミヌスは生きた助言を与えたと語っていた。
Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.
反対の立場を弁論した者はわずかであった。アントニウスに哀願するようキケロに勧める勇気のある者は誰もおらず、彼らはキケロの精神を正しく判断していた。ゲミヌス・ウァリウスは反対側の立場をも弁論し、こう言った。「私は我がキケロを説得して、生きることを望ませられると信じている。『死は執政官経験者にとって早すぎるものではなく、賢者にとって惨めなものではない』と彼が尊大に語って口にしていることも、私を動かしはしない。だからといって彼が死ぬことなどない。私はこの男の性格を実によく知っている。彼は実行し、懇願するだろう。隷属に関することについて言えば、彼は拒絶しないだろう。彼の首はすでに慣らされている。ポンペイウスもカエサルも彼を屈服させた。諸君が見ているのは古参の奴隷なのだ」。そして彼の常であったように、他にも多くの下品な言葉を口にした。
Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto. hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem † ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse, reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.2
彼は、恥ずべき仕方で懇願するのではなく、無駄に懇願するのでもない、と論じるように区分した。前者の部分で彼は、勝者である市民が敗者から懇願されることは恥ではないという論点を据えた。ここで、いかに多くの者がガイウス・カエサルに懇願したか、ここでリガリウスをも挙げた。次いで、先にアントニウスを追放宣告し、国家の敵と宣告した側のキケロが償いをすることは不当でさえないこと、償いは常に彼から生じるべきであると論じた。次いで、彼は自らの命のためではなく、国家のために懇願するのだということ、すなわち彼は自分自身のためには十分に生きたが、国家のためには不十分であったということを置いた。後者の部分で彼は、敵であっても宥められるのが常であり、キケロ自身もワティニウスによって宥められ、ガイウス・ウェッレスをも支援したと述べた。三頭官の一人であるアントニウスは、他の二人の三頭官からこの上なく見栄えのよい寛容の機会を奪い取るために、より容易に宥められうるのだと論じた。アントニウスが彼に対して怒っているのは、おそらくキケロが自分を懇願するに足る相手とすら見なさなかったからだろう、と。
Fuga quam periculosa esset cum descripsisset, adiecit quocunque peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat3 excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scolasticis alterius suasoriae dedit; solent enim scolastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.
逃亡がいかに危険であるかを描写したのち、どこに到達しようとも彼には隷属が待っている、すなわちカッシウスの狂暴さか、ブルトゥスの傲慢さか、あるいはポンペイウスの愚鈍さに耐えねばならないと付け加えた。この説得論に触れた以上、歴史家たちがそれぞれキケロの記憶に対してどのように振る舞ったかを示すことは無駄ではないと思う。なぜなら、キケロがアントニウスに懇願するほど臆病でもなく、彼が宥められうると期待するほど愚かでもなかったことは、キケロの名声に対して最も敵対的であり続けたアシニウス・ポッリオを除いて、誰も疑っていないからである。そしてポッリオは、修辞学校の徒たちにもう一つの説得論の機会をも与えた。実際、修辞学校の徒たちは、「アントニウスが助命を約束するとき、キケロは自らの演説集を焼き払うべきかどうかを思案する」という論題で演習するのが常である。
- 6.11qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.
qui は疑問副詞(「いかにして」「なぜ」)。deficimus は「気落ちする」「見捨てる」「不足する」。ここでは「なぜ我々は(三頭官に対抗する勢力がないと)諦めて気落ちするのか」の意。続く suos triumuiros は、東方と海上に割拠するブルトゥス、カッシウス、セクストゥス・ポンペイウスの3人を指し、独裁的な三頭官(アントニウス、オクタウィアヌス、レピドゥス)に対置して「国家側にも独自の3人の指導者がいる」とする機知に富んだ対比である。
- 6.13ne tanti quidem illum putasset quem rogaret
接続法過去完了 putasset(= putavisset)は、quia 節内でアントニウス自身の主観的判断・言明を表す(話法上の接続法)。続く quem rogaret は接続法未完了を伴う関係節で、先行詞 illum(アントニウス)の性質・結果を表す連続節的構文(「懇願するほどの価値がある相手」)として機能している。
- 6.14Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat
nemo dubitat quin + 接続法(fuerit)の構文。「〜であることを誰も疑わない」。主語 nemo と動詞 dubitat の枠組みの中に、nec tam... ut...(結果節)が並列された二重の否定節が埋め込まれている。
