- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:2.17-2.23
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大セネカは「壮大屋セネカ」の奇行やウィクトル・スタトリウス、ラトロの警句(およびウェルギリウスによる洗練)、コルウスやトゥスクスの愚劣な言葉を引き合いに出し、フスクス・アレッリウスの文体に触れつつ第2勧告演説を締めくくる。
SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti,1 eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel; ut Messala ait, cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac suasoria cum posuisset contradictionem: “at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt” sublatis manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo. mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.
セネカという男がいた。その名はあなた方の耳にも届いているかもしれないが、混乱した落ち着きのない気質の持ち主で、何でも大げさに語ることを切望し、ついにはこの悪癖のために取り憑かれ、また嘲笑されるほどであった。というのも、大柄な奴隷しか持とうとせず、銀食器も巨大なものしか持とうとしなかったからである。私が冗談を言っているのではないと信じてほしいのだが、彼の狂気は、靴も大きすぎるものを履き、イチジクも大粒のオオイチジクしか食べず、並外れて背の高い妾を持つまでに至った。何であれ巨大なものを見つけると称賛する彼に対し、渾名が、あるいはメッサッラが言うように「あだ名」が付けられ、「壮大屋セネカ」と呼ばれるようになった。彼がこの勧告演説において、「しかし、ギリシャから派遣された者たちは皆逃亡したのだ」という反論を設けた際、両手を上げ、つま先立ちになりながら――実際、彼はより大きく見せるためにそうするのが常であった――「嬉しいぞ、嬉しいぞ!」と叫んだ。彼にどれほどの幸運が巡ってきたのかと我々が驚いていると、彼は付け加えた。「クセルクセスはことごとく私のものとなるのだ。」また彼はこう言った。「自らの艦隊によって海を奪い去り、大地を狭め、深淵を広げ、自然に新たな相貌を命じるあの男が、天に対して陣営を張るがよい。神々を我が戦友とするのだから。」
SENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.
セニアヌスははるかに力強くこう語った。「大地を武力で包囲し、天を矢で、海を鎖で包囲している。ラコニア人たちよ、救援に駆けつけねば、世界は囚われの身となる。」 我が同郷のウィクトル・スタトリウスの、この上なく端正な種類の愚かな警句を挙げよう。その記憶されるに値する数々の語りにおいて、ある者がこの勧告演説の中で次のような反論を持ち出した。「だが」と彼は言う、「我らは三百人にすぎない」と。そして彼はこう答えたのだ。「三百人だ、だが男たちだ、だが武装している、だがラコニア人だ、だがテルモピュライにいるのだ。これほど多数の三百人を私は見たことがない。」
Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas. scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus: "Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes; Ite triumphantes, belli mora concidit Hector." Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni,2 ut unum uerbum surripi non posset:
ラトロはこの勧告演説において、題材が容れうるすべてのこと、すなわち彼ら自身が勝利することも可能であり、少なくとも地形の恩恵によって不敗のまま帰還することも可能であると論じた後、あの警句を付け加えた。「たとえ他の何者にもなれぬとしても、我らは確かに戦争の足止めとなるであろう。」後に私は、ラトロの聴講者であったアルブロニウス・シロ――パントマイムのための台本を書き、偉大な才能を放棄したのみならず汚したあのシロの父――が、詩を朗読するのを聞いたことを覚えているが、その中で我々は次の詩行にラトロの着想を認めた。 「いざ進め、おおダナオイの民よ、大いなるパイアンを歌いながら。 勝ち誇って進め、戦争の足止めであったヘクトルは斃れた。」 当時、聴講者たちは極めて綿密であり、あまり意地の悪い言い方をしないでおくとしても、一語たりとも盗むことはできなかった。
at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre “belli mora concidit Hector:” "Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae3 Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium Haesit." MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur "Et in decimum uestigia rettulit annum," explementum esse, Maecenas hoc etiam priori conparabat.
だが今では、誰でもウェッレース弾劾演説を自分のものとして無難に唱えることができる。しかし、見事に言われた着想もさらに見事に表現されうることをあなた方が知るために、他を差し置いて、この極めて名高い「戦争の足止めであったヘクトルは斃れた」という言葉をウェルギリウスがいかに端正に表現したかに注目するがよい。 「敵対するトロイアの城壁の前で戦闘が滞った間は常に、 ヘクトルとアイネイアースの手によってギリシャ勢の勝利は 足止めされ、」メッサッラは、ウェルギリウスはここで止めるべきであったと言っていた。後に続く「そして十年の歳月へと足跡を引き戻した」という句は補足の埋め草にすぎないと。マエケナスはこの後半の句さえも前半の句に匹敵するものと見なしていた。
Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit APATVRIVS dixit Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est qui dixit: “quid? si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.” Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae. In hac controuersia sententia eius haec ridebatur: “inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio.”
だが、テルモピュライに話を戻すと、カリュストスのディオクレスは〔……〕と述べ、アパトゥリウスは〔……〕と述べた。修辞学者コルウスには愚鈍さの証書を与えるべきであろう。彼はこう言ったからである。「何だと。すでにクセルクセスが自らの海を通って我らに向けて航海しているというなら、大地が奪い去られる前に逃亡しようではないか。」この男こそ、ローマで学校を開こうと試みていた際、ユダヤ人を征服したあのソシウスの前で、子どもを養育すべきではないと貴婦人たちの前で論じ、そのために国家への反逆罪で告発された女についての論争演説を弁じたコルウスである。この論争演説において、彼の次の言葉が嘲笑された。「化粧箱と匂う息のための薬の間に、ミトラ冠をかぶった集会が立ち並んだ。」
Sed si uultis historicum quoque uobis fatuum dabo. TVSCVS ille qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret dixit: “expectemus si nihil aliut, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi, uici,” cum hoc post multos annos Diuus Iulius uicto Pharnace dixerit.4 DVRION dixit: a)/ndres Aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.
しかし、もしあなた方が望むなら、歴史家からも愚か者を一人示そう。あのマメルクス・スカウルス――彼の死をもってスカウルス家は断絶した――を反逆罪で告発したあのトゥスクスである。この男は性根が邪悪であったのと同様に才能にも恵まれていなかったが、この勧告演説を朗読した際、こう述べた。「せめて他の何ができずとも、傲慢な蛮族に『来た、見た、勝った』と言わせないように待ち受けようではないか。」もっとも、この言葉は何年も後に神君ユリウスがファルナケスを破った際に言ったものであるが。ドゥリオンは言った。「男たちよ……」ラケダイモン人ニコクラテスは、この言葉は中途で切り詰められていたなら傑出したものとなっていただろうと言っていた。
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam: quarum nimius cultus et fracta conpositio poterit uos offendere, cum ad meam aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.
だが、あなた方をこれ以上愚かさで疲れさせないように、また私はフスクス・アレッリウスの解説を補遺として付すと述べていたのであるから、ここで勧告演説の結びとしよう。それらの〔解説の〕過度な装飾と破格の文体は、あなた方が私の年齢に達したなら不快に思われるかもしれない。しかし当面の間は、いずれ不快となるであろうまさにその欠陥こそが、今あなた方を楽しませていることに私は疑いを持たない。
- 2.17Credatis mihi uelim non iocanti
uelim は願望を表す接続法現在(緩やかな依頼・願望)で、接続詞 ut を伴わずに接続法 credatis を直接補語節(目的語)として従えている。non iocanti は一人称代名詞 mihi と一致する現在分詞与格で、「冗談を言っているのではない私を」という副詞的状況を示す。
- 2.19ne dicam tam maligni
ne dicam は挿入節として用いられる制限的な接続法現在構文で、「…とは言わないまでも」「…とは言わないようにするために」という含みを持つ慣用表現。先行する tam diligentes と形容詞 tam maligni が対比されている。
- 2.20Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
ウェルギリウス『アエネーイス』第11巻288行の引用。quidquid は関係代名詞の中性単数対格で、時間的広がりを表す副詞的対格(「戦闘が停滞したあらゆる間」)。cessatum est は自動詞 cesso の非人称受動態過去であり、「遅延・中断が生じた」ことを示す。主節の主語は uictoria Graium、述語動詞は haesit である。
- 2.22cum hoc post multos annos Diuus Iulius uicto Pharnace dixerit
cum は歴史的事実との不一致を示す譲歩・逆接(「…であるのに」)の接続詞で、接続法完了 dixerit を伴う。uicto Pharnace は絶対的奪格構文(「ファルナケスを撃破した後に」)。トゥスクスがクセルクセスに語らせた台詞が時代錯誤であることを筆者が指摘する論理構成をなす。
