- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.pr#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大セネカは、読者の関心を引き続けるために弁論家たちを順次紹介する執筆方針を述べ、聴衆の前での演説を厳選しつつも孫への指導や独自の峻厳な批評眼を示したアシニウス・ポッリオの弁論的特質と剛毅な人柄を振り返る。
Quod munerarii solent facere, qui ad exspectationem populi detinendam noua paria per omnes dies dispensant, ut sit quod populum et delectet et reuocet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet. Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere: ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit.1 et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas numquam populo commisit:” siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue — quod magis crediderim — tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat. Audiui autem illum et uiridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet. audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leuiter tacta implebat, uitiosa coarguebat. deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo: illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur. Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret.2 Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat3 declamare eum nobis, sed tanto uehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine uitae solito remisit. itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio: “eo die cenaui quo Herium filium amisi.” Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre?
民衆の期待を持続させるために、民衆を楽しませ呼び戻すものがあるよう、日々新たな対戦の組み合わせを配分する剣闘士興行主たちが通例行うことを、私も行っている。一度にすべてを登場させるのではなく、小冊子が常に何かしら新しいものを含み、警句の新規さだけでなく、著述家の新規さによっても諸君の関心を惹きつけるようにしているのだ。未知のものを知ろうとする欲求は、既知のものを繰り返そうとする欲求よりも激しい。我々はこの現象が俳優において、剣闘士において、世評が今しがた何かを約束した弁論家たちにおいて、要するにすべての事柄において起きるのを目にする。 人間は新しいものへと駆け寄り、既知のものにはやって来ない。だが、一人ずつ登場させることで諸君の期待を焦らしはしない。今日は惜しみなく、満ちた手で提示することにしよう。アシニウス・ポッリオは、群衆を招き入れて弁論練習を行うことは決してなかった。しかし彼に学問への野心が欠けていたわけではない。実に彼は全ローマ人の中で最初に、人々を招致して自らの著作を朗読した人物であった。それゆえ、言葉よりも精神のほうが辛辣な男であったラビエヌスはこう言っている。「凱旋を果たしたあの老人は、自らの朗読試演を決して民衆に委ねなかった」。それらの試演に対して彼が自信をほとんど持っていなかったためか、あるいは――私が信じたいことだが――これほどの弁論家がその作業を自らの才能より劣るものとみなし、それによって練習することは望んだものの、誇ることを嫌ったためか、いずれかであろう。 ところで私は、彼が血気盛んな時期にも、また後に老境に入ってからも、孫のマルケッルス・アエセルニヌスに指導するかのように語るのを聞いた。彼は孫が弁論するのを聞き、まずマルケッルスが語った側の議論について論評した。見落とされた論点を指摘し、軽くなぞられた論点を肉付けし、欠点のある論点を論駁した。それから反対側の議論を語った。彼は法廷弁論におけるよりも弁論練習において幾分華やかであった。自らの才能に対して過度に厳しく、苛烈で容赦のなかった彼のあの批判眼は極めて緩み、多くの点で、彼自身からはめったに得られなかった寛恕を彼自身が必要とするほどであった。 マルケッルスは、まだ少年であったとはいえ、ポッリオが自らの雄弁の継承は彼に属すると信じたほど、すでに優れた天賦の才を備えていた。ポッリオは息子アシニウス・ガッルスを遺したが、常に起きることであるが、父親の偉大さが息子を引き立てるのではなく圧倒してしまわなかったならば、彼も偉大な弁論家であっただろう。彼が息子ヘリウスを失ってから四日と経たぬうちに、我々の前で弁論練習をしたことを私は覚えているが、かつてないほど熱烈であったため、生まれつき不屈な男が自らの運命と格闘していることが明白であった。 彼は普段の生活の秩序から何一つ減じることはなかった。それゆえ、ガイウス・カエサルがシリアで没した際、あの極めて温厚な人物の常であったように、神君アウグストゥスが親書を通じて、単に市民としてだけでなく私的な親愛の情をもって、これほど大きく新しい喪中に自分にとって極めて親しい友が満席の宴会で食事をしたことを嘆いた時、ポッリオはこう書き送った。「私は息子ヘリウスを失った日にも食事をいたしました」。友から、父親からよりも大きな悲しみを誰が要求できようか。
- 4.prprimus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit
形容詞 primus は述語的に主動詞 recitauit に係り、「人々を招致して自らの著作を朗読した最初の人物であった」という意味を表す。aduocatis hominibus は絶対的奪格。
- 4.prnisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret
直前の magnum oratorem の背後に接続法(fuisset など)が含意されており、反実仮想の条件節 nisi ... produceret sed obrueret と呼応している。「父親の偉大さが彼を引き立てず押し潰してしまわなかったならば、(偉大な演説家であっただろうに)」という構造。
- 4.printra quartum diem quam Herium filium amiserat
intra quartum diem quam は時間を表す慣用的な結合表現で、postquam と同様に機能し、「息子ヘリウスを失ってから四日以内に/四日と経たないうちに」という意味を成す。
