- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:3.pr#1
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大セネカは息子たちに向けて、法廷での卓越した雄弁に反して演習弁論では振るわなかったカッシウス・セウェルスの特異な弁才と性質を描写し、人間や動物の適性が単一の領域に限られるというセウェルス自身の弁明を引いている。
ca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem. Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.1 In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat ualens, culta, ingentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dicit GALLIO noster: “cum diceret rerum potiebatur,2 adeo omnes imperata faciebant; cum ille uoluerat, irascebantur. nemo non illo dicente timebat ne desineret.” Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis;3 sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agnoscatur; auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis — quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida — pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri. nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent. uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet. Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus. Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibus multum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet;4 ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.
セネカより、息子のノウァトゥス、セネカ、メラへ、挨拶を送る。 私はきわめて雄弁でありながら、演習弁論を行うときには自らの名声にそぐわず、法廷においては万人の最大の賛嘆を集めて語りながら、ひとたび私的なこれらの演習に引きこもるや、自らの天分に見捨てられてしまうような男たちを知っている。これが多くの者に起こるということは、私にとって紛れもない事実であると同時に驚くべきことでもある。それゆえ私は、カッシウス・セウェルスに対して、演習弁論においては自らの雄弁さが彼に応えないのはどういうわけかと尋ねたことを覚えている。 実際、彼においてこれほど顕著に現れた例は他になかった。彼の演説は力強く、洗練され、重厚な警句に満ちていた。自らの弁論において無駄なものが含まれることを彼ほど許さなかった者はいなかった。それ自体の卓越性によって自立していない部分は皆無であり、聴衆が不利益を被ることなく他のことに気を取られていられるような箇所は一つもなく、すべてが緊張感を保ち、ある目的に向かっていた。聴衆の感情を彼ほど意のままに支配した者はいなかった。彼について我が友ガッリオが述べていることは真実である。「彼が語るとき、彼は事態の支配権を握っていた。聴衆はそれほどまでに命じられたとおりに行動した。 彼が望んだとき、彼らは憤激した。彼が語っている間、彼が終えてしまいはしないかと恐れなかった者はいなかった」。諸君が彼を、彼が出版した著作から評価する理由はない。なるほど、これらもまた彼の雄弁さが認められる根拠ではあるが、耳で聞かれた彼は、読まれる彼よりもはるかに偉大であった。これは、読まれるよりも聞かれる方が大きな推薦となるほぼすべての者に生じる割合で彼に起きたのではなく、彼においてははるかに大きな格差が存在するのだ。第一に、天分においてあったのと同じだけのものが人物そのものにも備わっていた。際立った体躯の雄大さ、この上なく力強い声の心地よさ――同じ声が甘美であり同時に重厚であるということは互いにめったに両立しないにもかかわらず――、俳優を生み出しうるほどでありながら、俳優のものとは思われないような身振りや発声。 というのも、彼において、生活に欠けていた重みが弁論には有り余っていたこと以上に驚くべきことは何もないからである。彼が冗談の手前に自らを留めている限り、その弁論は監察官のようであった。第二に、彼が語ったこと自体が、書いたことよりも優れていた。機知に富み、学修よりも天分の方が大きかったこの男は、前もって持ち込んだものよりも、その場で着想したものにおいてより喜ばれた。いやそれどころか、彼は怒っているときにより適切に語り、それゆえ人々は彼が語っている最中に口を挟まないよう細心の注意を払っていた。 動揺させられることが彼一人にとって有益であった。彼に対しては、常に配慮よりも幸運の方がよく報いた。だが、この幸運が彼に油断を促すことは決してなかった。彼は一日に複数の民事訴訟を行い、しかも午前中に一つ、午後に別の一つを行うという具合であった。しかし公の訴訟は一日に決して一つより多くは行わなかった。とはいえ、彼自身以外の誰かの被告を弁護する機会が彼にあったのかどうか、私には定かではない。それほどまでに、彼はいかなる弁論の題材も自分自身の危機において以外には決して持たなかったのである。 草稿なしに彼が語ることは決してなく、しかも事実のみが簡潔に置かれるような草稿で満足することはなく、弁論の大部分が書き尽くされていた。気の利いた形で語られうる事柄もまた書き留められていた。だが、準備を整えていなければ前に進むことを望まない一方で、彼は自らの準備資料から進んで離れた。即興で語ることを強いられたとき、彼は限りなく自分自身を超越した。彼にとっては、準備されることよりも不意を突かれることの方が常に有益であった。しかし、無謀さがこれほど見事に功を奏していたにもかかわらず、彼が周到さを手放さなかったことこそ、彼をより称賛すべき点であろう。 それゆえ彼は、立派に演習弁論を行うための準備となるすべてを備えていた。陳腐でも卑俗でもなく精選された語彙、弛緩したり無気力だったりせず熱烈で激しい弁論の様式、だらだらとした空虚な展開ではなく言葉よりも多くの思索を含む叙述、そして平凡な天分にとってさえ最大の助けとなる周到さ。それにもかかわらず、演習弁論を行うとき、彼は自分自身に及ばないばかりか、多くの者たちに劣っていた。それゆえ彼は滅多に演習弁論を行わず、友人たちに強いられた時でなければ行わなかった。 だが、なぜ演習弁論において自分自身に及ばないのかと問うた私に対して、彼はこう言っていた。「あなたが私において驚異と思われることは、ほとんどすべての人に起こることです。偉大な才能の持ち主たち――私は自らが彼らにはるかに及ばないことを知っていますが――とて、二つ以上の仕事において際立ったことがかつてあったでしょうか。キケロにおいては、その雄弁さが詩において彼を見捨てました。ウェルギリウスにおいては、あの天分の幸運が散文において彼を去りました。サルスティウスの演説文は、歴史作品への敬意から読まれているにすぎません。最も雄弁な人物であるプラトンの、ソクラテスのために書かれた演説(『弁明』)は、弁護人にも被告にも値しません。 このことは才能においてだけでなく、肉体においても生じるのが見られるはずです。肉体の力は、力によって成し遂げられるすべてのことに適しているわけではありません。ある者には組打ちにおいて誰も敵いません。別の者は重い荷を持ち上げることに秀でています。別の者は掴んだものを決して離さず、坂を駆け下る車両に手をかけて引き留めます。動物に目を向けてごらんなさい。ある犬は猪に適し、別の犬は鹿に適しています。すべての馬が、いくら極めて速くとも、競走に適した速さを持っているわけではありません。ある馬は騎手によりよく耐え、ある馬は軛によりよく耐えるのです」。
- 3.prquid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet
quaerere の目的語となる間接疑問節(quid esset)の中に、理由を表す cur 節(接続法 responderet)が従属している構文。代名詞与格 illi は「彼にとって」「彼の期待に」という利益/関係の与格として機能し、eloquentia sua responderet(彼の雄弁さが彼に応じる)という慣用語法を形成している。
- 3.prcum diceret rerum potiebatur
ガッリオの言葉の引用部分。動詞 potior は奪格を取るのが一般的だが、古代ラテン語やキケロ・カエサル等の古典期でも rerum potiri(全権を掌握する、事態の支配権を握る)という慣用句においては伝統的に属格(rerum)を支配する。
- 3.prNon est quod illum ex his quae edidit aestimetis
「non est quod + 接続法(aestimetis)」は「〜する理由/根拠はない」を意味する定型構文。quod は関係代名詞対格(内包的対格)または関係副詞的接続詞に由来し、否定詞 non と結びついて「諸君が彼を出版物から評価すべき理由はない」という忠告・判断を表す。
- 3.prad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet
前置詞 ad と動形容詞(tollendam)+名詞(sarcinam)が一致して目的を表す動形容詞構文(gerundive construction)。magni ponderis は属格による性質修飾(quality genitive)として名詞 sarcinam を修飾している。
