← 大セネカ

論争問題集からの抜粋

§2.2-2.3

夫婦の殉死の誓いと父を狂気で訴える強暴者

夫婦の殉死の誓いと娘の廃嫡をめぐる弁論、オウィディウスの逸話、および三十日以内に双方の父の赦しを求めるべき強暴者が自らの父を狂気で訴えた事件を扱う。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.2

​iusiurandum mariti et uxoris. Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri accidisset, alter moreretur.1 Vir peregre profectus est; misit nuntium uxori, qui diceret se decessisse.2 uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre uirum relinquere; non uult. abdicatur. contradicit. Dii immortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum amantis esset sed experimentum. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? Moriar, inquit; habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt maritorum salutem. sollicitudine breui inter has puella uiua numeratur. Assiduae contentiones erant: “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te” qui certantium exitus esse solet, iurauimus. Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur. Pars altera. Non possum, inquit, relinquere uirum. quicquam non potest quae mori potest?3 Paene dum falsae mortis nuntium misit, uerae recepit. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. iureiurando iam liberata es casu proximo. Extra. OVIDIVS NASO aput Arellium Fuscum magistrum suum hanc controuersiam declamauit; nam Latronis admirator erat. Latro in praefatione quadam dixit: non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat? mollit uiros otium, ferrum situ rubiginem ducit. Naso dixit: "uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori." hic autem dixit: quicquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde ut iurare permittas, si amare permiseris. Eiusdem: pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petiuit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret. scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat ALBINOVANVS PEDO, qui inter arbitros fuerat: "semibouemque uirum semiuirumque bouem," secundum: "et gelidum Borean egelidumque Notum." ex quo apparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad conpescendam licentiam carminum suorum; sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuus esset.

夫と妻の誓い。 夫と妻は、もしどちらか一方に何かあれば、もう一方も死ぬという誓いを立てた。夫は外国へと旅立った。そして自分が死んだと告げる使者を妻のもとに送った。妻は身を投げた。一命を取り留めた彼女は、父から夫を見捨てるよう命じられるが、従おうとしない。彼女は廃嫡される。彼女は異議を申し立てる。「不死の神々よ、あなたがたはあるべき分別をもって人類を統治しておられます。あなたがたは、あれを愛する者の危難ではなく試練となさしめました。死ですら引き離さない者たちを、義父は引き離そうと望むのでしょうか。『私は死にます』と彼女は言います。『私には理由も手本もあります。夫の燃え盛る火葬の薪に自ら飛び込んだ女たちもいれば、自らの命をもって夫の救済を贖った女たちもいます』と。わずかな不安ののち、娘は生きながらにして彼女たちの数に加えられます。絶え間ない口論がありました。『あなたなしでは生きられない』『いや、私こそあなたなしでは』という、争う者たちにありがちな結末として、我々は誓い合いました。死によって引き離されないようにとの配慮もしていた以上、誓った者たちの意図は、生きている間には決して引き離されないことだったのは疑いありません」。反対側の弁論。「『夫を捨てることはできません』と彼女は言います。死ぬことのできる女に、何か不可能なことなどあるでしょうか。偽りの死の報せを送った途端、危うく本物の死の報せを受け取るところでした。あなたは夫なしでも耐えられます。夫の外遊にも耐えたのですから。あなたは先刻の災難によって、誓いからすでに解放されています」。補足。オウィディウス・ナソはこの論題を師アレッリウス・フスクスのもとで弁論した。彼はラトロの崇拝者であったからである。ラトロはある序文でこう述べた。「動かされない松明は燻り、激しく揺り動かされると再び火を灯すのが見えないのか。無為は男たちを軟弱にし、鉄は放置されると錆びを生じる」。ナソは言った。 「揺り動かされた松明により煽られた炎が燃え上がり、誰も振る者がなくなると再び消えるのを私は見た」他方、ここではこう言った。「いかなる労苦があるとしても、それは妻が夫を、夫が妻を愛することを認めるという点にあります。次に、愛することを許したならば、誓うことを許すのも必然です」。同じく彼の言葉。「父よ、あなたが知る罪はわずかです。我々はかつて諍いもしましたし、身を誤りもしました。そして、あなたはお思いにならないかもしれませんが、偽証もしたのです」。かつて友人たちから三行の詩句を削るよう求められた際、彼は返礼として、彼らが何ら手を下すことのできない三行を例外として認めるよう求めた。友人たちは削られることを望む詩句を密かに書き出し、彼自身は守られることを望む詩句を書き出した。双方の書字板には同一の詩句が記されていた。仲裁人の中にいたアルビノワヌス・ペドが語るところによれば、その最初の一行は、「半牛の男にして、半男の牛」であり、二行目は、「寒冷なる北風と、温和なる南風」であった。このことから、この最高峰の才知の持ち主に欠けていたのは、自らの詩の奔放さを抑えつける判断力ではなく、その気概であったことが明らかである。彼は折に触れて、どこかにほくろがある顔貌のほうがより見栄えが良いと語っていた。

§2.3

​Raptor patrem non exorans. Raptor nisi et suum et raptae patrem intra tricesimum diem exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. reum facit dementiae. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid optorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. Ne omnia uitia ab adulescentia repetam, uirginem rapuit; patrem accusat: haec intra triginta dies. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? Miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem et nuptias dubia est. Semper sibi licere omnia credidit, nihil me umquam rogauit. Ignouit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero. Demens, inquis, es. potest aliquis ignoscere sic roganti? Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me miserum, quam paene promisi! me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum.4 Iam, inquit, angustum tempus est: et tibi uacat accusare? Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Quid enim tamquam demens egi? non sum exoratus. nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum! Pars altera. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. Infelicior sum quam si neutrum exorassem. Si seruaturus es filium, iam tempus fuit, si occisurus, iam tempus est. Prior rogatus est qui magis timebatur.

父を説得し得ない略奪者。 略奪者は、三十日以内に自らの父と略奪された娘の父の双方を説得しなければ、死刑に処されるべし。略奪者は娘の父を説得したが、自らの父を説得できない。彼は父を狂気の罪で告発する。「我が老いよ、なぜ震えるのか。舌よ、なぜ竦むのか。目よ、なぜ光を失ったのか。まだ三十日目ではないのだ。あちらの父親は、娘の貞操が凌辱されたことをいくぶん沈痛な面持ちですら受け止めなかった。あまりにもあっさりと説得されてしまったのだ。青春期からのあらゆる悪徳を数え上げないとしても、奴は乙女を奪い、今度は父を告発している。これらをわずか三十日のうちに行っているのだ。息子に拒んだものを、告発者に約束するとでも思っているのか。父が躊躇することを怪しむのか。法律そのものが、死と婚姻の間で躊躇しているのだ。奴は常に自らにあらゆる自由が許されていると信じ、私にはかつて一度として懇願しなかった。『あの方は許してくださった』と奴は言う。私より前に他人が懇願されたというのか。ご覧の通り、私は狂人なのだ。間違いなく恥ずべき生き方をし、法律も知らず、お前の残り日数を数えもしていない。『あなたは狂人だ』とお前は言う。このような懇願の仕方をする者に、誰が赦しを与えられようか。私は友人たちと熟慮しよう、親族たちと熟慮しよう。ああ情けない、あやうく約束してしまうところだった!ああ情けない、わずか三十日しか怒っていられないとは!あちらをより素早く説得できたからといって、なぜ驚くのか。侮辱を赦すことのほうが、犯罪を赦すことよりも容易なのだ。前に出よ、老人よ。お前の憐れみのせいで、私は残酷な者とされているのだ。『もう時間がありません』と奴は言う。そしてお前には告発する暇があるというのか。誰がこのように説得するというのか。このように嘆願するというのか。お前が今初めて懇願していることが明白だ。というのも、私は狂人のように何を為したというのか。私はまだ説得されていないだけだ。期限はまだ過ぎていない。今からでも私は説得されうるのだ。私がまだ有罪でもないのに、すでに被告とされているとは、何と理不尽なことか!」反対側の弁論。「ああ情けない、父よ!あなたの怒りからは何一つ減じられていないのに、残された時間からは多くが減じられてしまいました。私はどちらも説得できなかった場合よりもなお不幸です。もし息子を救うおつもりなら、すでにその時でありましたし、もし殺すおつもりなら、今まさにその時です。より恐れられていた方の父が、先に懇願されたのです」。

構文注4 件
  1. 2.2ut si quid alteri accidisset, alter moreretur

    iurauerunt の内容を導く接続詞 ut による名詞節で、その内部に過去完了接続法 accidisset を用いた従属条件文が埋め込まれている。過去時制(歴史時制)の主動詞に呼応して接続法未完了 moreretur が採られている。

  2. 2.2qui diceret se decessisse

    関係代名詞 qui が接続法 diceret を伴って目的を表す関係節(「〜と告げるための使者」)を形成している。不定詞句 se decessisse は diceret の目的語となる対格不定詞構文。

  3. 2.2quicquam non potest quae mori potest?

    修辞的疑問文。「死ぬことができる(ほどの)女に、何か不可能なこと(quicquam non potest)があろうか」の意。先行詞のない限定的関係節 quae mori potest が主語として機能している。

  4. 2.3cuius misericordia crudelis sum

    cuius は直前の呼格 senex を先行詞とする関係代名詞属格。misericordia は原因または手段を表す奪格で、「その者の慈悲によって/せいで私が残酷な者とされる」という対比の構図を成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:2.2-2.3