- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:1.3-1.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大セネカ『弁論集』より、奇跡的に生き延びた不貞の巫女の再処刑の是非、両手を失った父の姦通者殺害命令に従わなかった息子の廃嫡問題、一夜に二女を強姦し一方が死刑を他方が結婚を望んだ事件を扱う。
incesta de saxo. Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur Vestam inuocauit; deiecta uixit. repetitur ad poenam. Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.1 Dubitari potest quin usque deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. Quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam cum quo stuprum uel quando commiserit? quia probaui ista, damnastis. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Male de diis aestimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non ad saxum usque differret, nisi sententiam exspectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.
岩から落とされた不貞の巫女。 不貞を犯した巫女は岩から突き落とされるべし。不貞の罪で有罪とされた女は、突き落とされる前にウェスタを呼び求めた。落とされたが生き延びた。彼女は刑罰へと再び引き戻される。「彼女が聖所においてそうであった以上に岩の上で慎み深くあること、まさにそれだけが欠けていたのだ」。「落とされた目的が達成されるまで、突き落とされ続けるべきであることに疑いがありえようか」。「彼女は死に損なった不幸を自らの弁護とみなしているのだ」。「厚かましい女よ、お前が二度突き落とされても死なないこと以外に、私が何を祈ろうか」。「彼女が誰といつ姦淫を犯したかを私が開陳すべきだろうか。私がそれらを立証したからこそ、あなた方は有罪と宣告したのだ」。「お前がどのように死ぬかを定めた法が、お前が死ぬことを定めたとは考えないのか」。「神々が自らの巫女をこれほど遅く救うのだとしたら、お前は神々を低く見積もっている」。「神々は巫女としてよりも、有罪判決を受けた者として無罪とすることを望んだというのか」。反対側の弁論。「有罪の者として突き落とされ、潔白な者として降りてきたのだ」。「人は乙女が突き落とされたのではなく、降ろされたのだと思ったであろう」。「神々の判決を待つのでなかったなら、法が巫女の処分を岩に至るまで延期することはなかったであろう」。「その山の高さは、安全に見下ろす者たちにとってさえ恐るべきものであった」。
Fortis sine manibus. Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore de qua filium adolescentem habebat; imperauit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus? Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Tunc primum sensi me manus perdidisse. In bello meas, domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Vsque eo pugnauit pro uobis, ut pro se non posset. Adolescens, quos dimisisti sequere. Non potui, inquit, matrem occidere. quo sis excusatior, adice et patrem.2 Pars altera. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reuerterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: “liceat marito, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.
両手なき勇士。 姦通の男を姦通の女とともに現行犯で捕らえた者は、双方の体を殺害する限りにおいて、罪に問われないものとする。母における姦通を処罰することは、息子にも許されるものとする。ある勇士が戦争で両手を失った。彼は、青年の息子をもうけた妻とともに姦通者を現行犯で捕らえ、息子に殺すよう命じた。息子は殺さず、姦通者は逃亡した。父は息子を廃嫡する。息子は異議を申し立てる。「すべての夫の中で私一人だけが、姦通者たちを放免もせず、殺しもできなかった」。「私が息子をもたなかったか、あるいは息子に両手がなかったのだと、誰が思わないであろうか」。「あいつは身ごもられたのだ――誰の子であるかは、私が姦通者たちを捕らえたときに分かるだろう」。「そのとき私は初めて、自分が両手を失ったことを悟った」。「戦争で自らの手を、家庭で息子の手をも失ったのだ」。「私は剣に向かって走ったのと同じく空しく、息子へと駆け寄った」。「彼は戦争に行かず、父に対してよりも前に祖国に対して手を拒んだのだ」。「彼はあなた方のために、自らのために戦うことができなくなるほどまでに戦ったのだ」。「青年よ、お前が逃がした者たちを追え」。「『母を殺すことはできませんでした』と彼は言う。より言い訳が立つように、父をも付け加えるがよい」。反対側の弁論。「父の面前で母を殺すことは、もう一つの親殺しだと私は思いました」。「罪悪を犯すことは常に我々の意のままになるわけではなく、慈悲深き自然は荒々しい心をも衰えさせるのです」。「これほど予期せぬ破廉恥の光景を前にして、私は全身が立ちすくみました」。「父よ、あなたには両手が欠けていましたが、私にはすべてが欠けていたのです」。「私が我に返る前に、彼らは立ち去りました」。「あなたが命じられた罪は、あなたが現行犯で見つけられた罪よりも大きかったのです」。「もしあなたが私の力を超えることをお求めになるなら、私はこう申しましょう。『お許しください、私にはできません』。父は、海に耐えられない息子が航海を拒んでも許し、軍務に耐えられない息子が陣営に従わなくとも、父自身が軍人であっても許すのです」。「法そのものを朗読してください。『夫に許されるものとし、息子にも許されるものとする』。できない者たちがいると考えているのでなければ、なぜそれほど多くの者を挙げるのでしょうか」。「姦通者たちは、不具の父と茫然自失の息子の間を抜けて逃げ去ったのです」。
Raptor duarum. Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.3
二人の女を凌辱した男。 強姦された女は、強姦者の死または持参金なしの結婚のいずれかを選択せよ。ある男が一夜にして二人の女を強姦した。一方は死を望み、他方は結婚を望む。男は姦淫の罪で告発され、姦淫によって弁護される。一人の被害者と法廷で争い、もう一人を弁護側に呼ぶ。「処罰したまえ、父たちよ。公の規律のより力強い厳格さが立ち上がるべきである。今や一度に二人が強姦されるのだ」。「民衆は公の恐怖に怯えたかのごとく集まり、強姦者が二人いたとは信じがたい思いでいる」。「彼は一女を害行のために強姦し、もう一女を弁護のために強姦したのだ」。「強姦者よ、お前が二度死ぬに値しなかったなら、とうに死んでいたはずだ」。「もし彼がお前を先に強姦してお前が結婚を望み、そののちお前が結婚する前にこの女を汚したとしたら、強姦された女の命じるままに彼が死ぬべきであることをお前は否定するだろうか」。「お前は強姦者に、お前の側の法によって死なないようにすること以上の便宜を与えることはできない。他人の法に対してはお前は何の権利ももたない」。「お前は強姦者に、自分自身が彼を殺さないという保証を与える。だが誰も彼を殺さないという保証を与えることはできない」。反対側の弁論。「同等の意見の間では、より寛大なものが勝つべきである」。「ウェルギニアを引き合いに出すがよい、ルクレティアを語るがよい。それでもサビニの女たちのほうが数が多いのだ」。「その名誉のために人が殺されるにふさわしいとあなたが見なされ、その名誉のために人が生かされるにふさわしいと私が見なされないとしたら、それは私にとって屈辱となるでしょう」。
- 1.3Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.
id deerat ut... は「まさにそれだけが欠けていた」という反語的・皮肉的慣用表現であり、ut 節は名詞節として事実や想定される事態を導く。ここでは神殿内で貞潔を守れなかった女が処刑台(岩の上)で身の程をわきまえるはずがないという皮肉を表す。
- 1.4quo sis excusatior, adice et patrem.
quo は比較級(excusatior)を伴う目的節を導く接続詞(ut eo に相当)であり、接続法 sis をとる。「お前の弁解がより立つように」の意。主節の命令法 adice(付け加えよ)にかかる。
- 1.5te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.
dignus に関係代名詞節(in cuius honorem...)と接続法(occidatur, seruetur)が後続する構文(dignus qui + 接続法に相当)であり、先行詞(te / me)が何に値するかという適格・結果を表す。
