- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.5.5-2.5.8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
複数の弁論家たちが、僭主の熾烈な拷問に耐え抜いて夫の秘密を守った妻を弁護し、彼女の不妊を理由に離縁しようとする夫の不義理を弾劾するとともに、自然における出産の不規則性と妻の献身の崇高さを論じる。
Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit.1 IVNI GALLIONIS.
ヒスポ・ロマヌスの弁論。「お前は何のために子供を欲しがっていたのか。遺産を遺す相手ができるようにするためか。恩知らずな者よ、彼女が無事であるというのに、お前には相続人がいないというのか。僭主はいかなる種類の拷問も省かなかった。すべての四肢が引き裂かれ、あらゆる方向に引きちぎられ、肉体は鞭で裂かれ、火で焼き尽くされ、拷問具で脱臼させられた。私が『彼女は力尽きたのだ』と言ったとしても、皆さんはこのか弱き女をお許しくださるであろう」。 コルネリウス・ヒスパヌスの弁論。「夫は躊躇し、いかなる激励によっても僭主殺害へと駆り立てられることはなかった。まったく、あの妻を見たならば、恐れを抱く夫を許すこともできたであろう。絶え間なく拷問の手口が変えられる。消えた火が再び燃え盛る。かつてそのもとで夫たちが妻を売り渡したあの刑吏が呼び出される。『私がお前と取引したと考えてほしい。私が沈黙を守る代わりに、お前は五年の歳月を恵んでくれるのか』。僭主を暗殺することは、耐え忍ぶことよりも容易ではないとでもいうように、お前は何を誇っているのか。夫は妻の二重の恩恵に負っている。彼が殺されなかったこと、そして彼が僭主を殺したことである。彼女を不妊にした当人が、不妊である彼女を忌み嫌っているのだ」。 ユニウス・ガッリオの弁論。
Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset.2 Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat— quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. O nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce, sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.
「僭主は迫った。『拷問せよ、その部位ならまだ耐えられる。火を当てろ、その部位の血はすでに干からびた。切り刻め、打て、目を引き裂け、子宮がもはや夫に好まれないようにせよ』」。 パピリウス・ファビアヌスの弁論。「荒れ狂う僭主の拷問の中で、その苦痛と、肉体の哀れな忍耐とを、私は今から描写しよう。血によって消えた火が再び煽られた。時おり拷問がやめられたのは、より頻繁に責め苛むことができるようにするためであった。選りすぐられた鞭、焼け鉄板、責め台、古の残虐さが見出したあらゆるもの、そして新たな残虐さが付け加えたあらゆるもの――これ以上何を語るべきか。僭主が拷問にかけ、しかも僭主殺害について尋問していたのだ。おお、我らのなんと幸いなことか。彼女は何の出産によっても消耗していなかったがゆえに、沈黙を守り通したのだ。その時、彼女は沈黙によって僭主殺害を成し遂げ、少なくとも僭主殺害者を生み出したのである。四肢が引き裂かれ挫かれ、もはや持ち堪えられなくなると、彼女は城塞から放免されたのではなく、投げ捨てられたのだ。お前が妻を離縁した理由は何なのか。彼女が莫大な出費で財産を圧迫し、この時代の習いとして、奢侈が悪化の一途をたどる中で、女の虚栄心が私的な領域から公的な損害に至るまで互いの競い合いで狂気に走ったからとでもいうのか。彼女が宝石や異国の海岸から求められた小石、黄金、あるいは人妻の身において何も隠すことのない薄衣を熱望したとでもいうのか。もしそのような女であったなら、僭主はたやすく彼女を買収したであろう。待つがよい、彼女は子を産むことができるのだ。多産さは意図に応じるものでも、定められた期日に応じるものでもない。自然の営みは自立したものであり、人間の法に合わせられるものではない。時に急ぎ願望を先回りし、時に緩慢で遅延する。待つがよい、彼女は産むであろう。なぜ『そんなことは起こりえない』とお前は言うのか。なぜか。拷問されたからである。彼女が公に晒されたのはお前のせいである。彼女が拷問されたのはお前のせいである。彼女が不妊となったのはお前のせいである」。 ユリウス・バッススの弁論。「僭主は言っていた。『腹を焼け、打て』」。
ARGENTARI. Caede uentrem ne tyrannicidas pariat. TRIARI. Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur; semper expectari fortuna mauult quam regi. aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit.. Aiebat tyrannus: indica; nulla tua culpa est: tacet. caeditur: tacet; uritur: tacet. utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus maritum dicitur: quanta laus est seruasse, cum expectasse tanta sit? alia desiderio uiri attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit?3 alia pro incolumitate mariti uicaria morte occidit: creditisne hanc in tormentis oppressam? mortem amplius pro uiro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus. MARCELLI.
アルゲンタリウスの弁論。「『僭主殺害者を産まぬよう、腹を打て』」。 トリアリウスの弁論。「自然は定型通りに応じるものではなく、偶然も指示に従うものではない。運命は常に支配されることよりも、待たれることを望む。ある場所では作物の予期せぬ実りが見出され、別の場所では遅れた遅延を大きな利子をもって償う。法が期限を定めたとしても、自然はそれを受け入れない。僭主は言っていた。『白状せよ、お前には何の罪もないのだ』。彼女は沈黙する。打たれる、彼女は沈黙する。焼かれる、彼女は沈黙する。お前の僭主殺害と、この女の沈黙と、どちらが驚嘆に値するとお前は思うのか。ある女は長い間夫を待ち続けたと言われる。待ち続けたことがそれほど称賛されるなら、守り抜いたことはどれほどの称賛に値しようか。別の女は夫への切望に圧倒されて燃え盛る火葬薪へと身を投じたという。夫のために身を焼いたこの女が、夫とともに焼かれなかったとでもいうのか。また別の女は夫の無事のために身代わりの死を遂げた。この女が拷問の中で屈服したと信じるのか。もし僭主がそれ以上のものを要求したなら、彼女は夫のためにさらに死をも差し出したであろう」。 マルケッルスの弁論。
- 2.5.5Fastidit sterilem qui fecit.
関係代名詞 qui の先行詞 is が省略された簡潔な格言的表現(sententia)である。主節の動詞 fastidit の主語が関係代名詞節 qui fecit で示され、目的語 sterilem は名詞的・述語的に「不妊となった妻」を指す。fecit は文脈上「彼女を不妊にした(tortura 等を通じて不妊に至らせた)」ことを表す。
- 2.5.6in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset.
非人称受動構文 desinebatur(受動不定詞 torqueri を伴う受動態形)に、相関副詞句 in hoc と目的節 ut saepius posset が呼応する構造。desino が受動不定詞を補足語に取る場合、受動態形 desinitur / desinebatur を用いる古典期の構文慣行に従っている。posset の意味上の主語は「拷問されること(torqueri)」または妻自身。
- 2.5.8haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit?
修辞的疑問文における接続法過去完了 arsisset は、過去の事実に反する反実仮想(潜在的帰結)を表す(「夫が死んだ際、もし夫と共に死ぬ機会があったなら身を焼かなかったであろうか、いや焼いたはずだ」)。後続の quae pro uiro arsit は理由・原因を表す関係節(直説法完了)であり、現実に夫の身代わりとして火刑に耐えた事実を対比的に強調している。
