← 大セネカ

論争問題集

§2.2.7-2.2.12

戯れとしての投身の着色と青年オウィディウスの弁論

ヒスポ・ロマヌスによる「誓いと投身は互いの戯れにすぎない」という弁明の着色(コロル)と師マルッルスの語法が紹介された後、若き日のオウィディウスがこの論題で行った才気あふれる弁論と、彼の詩的才能や悪癖をめぐる逸話が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.2.7

​iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium,1 ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa me falso periculo terreret.” MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit.2 Hanc controuersiam memini ab OVIDIO ​Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: "Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti." et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit, desidia dedocet. Naso dixit: "Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori."

誓いは冗談にすぎなかった、恋人たちが日々多くの誓いをするのと同様に彼女自身も誓ったのだ、それゆえ自分が、彼女が誓っていたことを忘れて、妻の愛情が持続しているかを試すために使者を送ったのだ、と。また、妻は使者が偽りであることを悟り、飛び降りても命を落とすはずのない場所から身を投げたのだ、と。「あたかも私が偽りの知らせで彼女を恐れさせたように、彼女もまた偽りの危険で私を恐れさせるためであった」と彼は述べる。私たちの師マルッルスは、妻が夫の嘘を悟っていたと述べる際に、その意味を十全に言い表す語を大胆に用いて、彼女自身も夫の軽率な冗談に対抗して戯れ返した(relusit)のだとした。 この論争問題を、オウィディウス・ナソが弁論家アレッリウス・フスクスのもとで弁論演習したのを私は覚えている。彼はフスクスの聴講生であったが、ラトロとは異なる弁論の文体を追求していたとはいえ、ラトロの賛美者であった。オウィディウスは洗練され、品位があり、愛すべき才能を備えていた。その演説は当時から、散文化された詩以外の何物とも見なし得ないほどであった。そのうえ彼は熱心にラトロの講義を聴いたため、ラトロの箴言の多くを自身の詩句へと移し入れたほどである。『武具の審判』においてラトロは言っていた、「敵陣のただ中に武具を投げ込み、それを取りに行こう」。ナソはこう詠じた。 「勇士の武具を敵陣の真ん中へ投げ入れよ。そこからそれを取り戻すよう命じよ。」 また、かの説得弁論演習からも同様の趣旨をラトロから借用した。私はラトロがある序文で、学徒たちがまるで詩であるかのように学んだ言葉を語ったのを覚えている。「動かぬ松明が不活性になり、揺り動かされると火を放つのを君は見ないのか。無為は男たちを軟弱にし、鉄は放置されて蝕まれ錆びを生じ、怠惰は学んだことを忘れさせる」。ナソはこう詠じた。 「揺り動かされた松明の炎が煽られて燃え広がり、何者も揺り動かさぬと再び消え去るのを私は見た。」

§2.2.9

​Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?

当時、勉学に励んでいた頃の彼は優れた弁論演習者と見なされていた。彼がアレッリウス・フスクスの前で行ったこの論争問題の弁論は、決まった順序なしに論点(トポス)を巡ったという点を除けば、私の目には遥かに才気あふれるものに思われた。彼が演説する中で筆記された言葉として、私は以下のものを覚えている。「苦労はすべてこの点にある。すなわち、あなたが妻に夫を、夫に妻を愛することを認めることである。次に、愛することを認めたならば、誓い合うことを許すことも必然である。私たちがどのような誓いを立てたとお思いか。あなたこそが私たちにとって神聖な御名であった。もし私たちが偽りを述べていたなら、彼女は自分に対して怒れる父を、私は怒れる義父を呼び求めたのだ。父よ、お許しあれ。私たちは偽証したのではない。見よ、私たちを叱責する者がどれほど抑制のない愛に駆られているかを!彼は自分以外の誰かが娘にとって愛しい存在であることを嘆く。彼をその溺愛から引き離すものなど何があるというのか。

§2.2.10

​Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tu uis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.

良き神々よ、この男はなんと妻を愛したことか!娘を愛しながら廃嫡し、危険にさらされたことを嘆きながら、その人なしでは生きられないと彼女が言う相手から引き離す。愛することを慎重たれと命じるこの男は、もう少しで失うところであった娘の危難を嘆くのだ。愛において節度を保たせることより、終わらせることのほうがまだ得やすい。あなたが認めた限界を彼らが守り、よく熟慮したうえでしか行動せず、あなたが望む通りに実行するつもりでなければ何も約束せず、すべての言葉を分別と誠実さをもって吟味するようにさせることなど、あなたに成し遂げられようか。老人はそのように愛するものだ。父よ、あなたが知る罪科はごくわずかである。私たちは時に口論し、打ち合い、そしてあなたがおそらく思いも寄らないことだが、偽証もした。恋人たちが互いに誓い合うことを信じるのが、父親と何の関係があろう。神々とて関知しないことだ。

§2.2.11

​Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum!3 in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.

妻よ、自分が最初の罪を犯したかのように思い上がる必要はない。ある女は夫とともに死に、ある女は夫のために死んだ。しかしあらゆる時代が彼女たちを称え、あらゆる才能が称賛するであろう。義父よ、あなたの幸運を甘受されよ。大いなる手本があなたにとっていかに小さな代償で済んだことか!以後は命じられた通り、私たちはより慎重になった。自分たちの過ちを告白する。誓い合った者たちの念頭から、より深く愛する第三者がいるということが抜け落ちていたのだ。神々よ、常に斯くあらしめよ。義父よ、それでも固執されるのか。娘をお受け取りあれ。過ちを犯した私こそが罰に値する。なぜ私が妻にとって汚名の原因となり、義父にとって子を失う原因となるべきなのか。私はこの国を去り、逃亡し、亡命しよう。いかにしてであれ、みじめで過酷な忍耐をもって恋慕の情に耐え抜こう。もし私一人だけが死ぬことになるのであれば、死を選ぶところなのだ。」

§2.2.12

​Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret.4 aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: "Semibouemque uirum semiuirumque bouem;" secundum: "Et gelidum Borean egelidumque Notum." ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.

ところでナソが論争問題の弁論演習を行うことは稀であり、性格描写(エートス)に基づくものに限られていた。彼は説得弁論演習を好んで語った。あらゆる論証立ては彼にとって煩わしいものであった。彼は語をいささかも奔放に用いることはなかったが、詩においては別で、そこでは自身の欠点を知らないどころか、かえってそれを愛好していた。このことは、かつて友人たちから三つの詩句を削るよう求められた際、彼らの意向を一切受け付けない三つの詩句を自分自身で除外(留保)することを逆に求めたという事実から明白となりうる。それは公平な取り決めと思われた。友人たちは削除を望む句を密かに書き留め、彼は保護したい句を書き留めた。双方の書字板にはまったく同一の詩句が記されていたのである。調停人の一人であったアルビノワヌス・ペドが語るには、その第一の句は、「半牛の男、そして半男の牛」であり、第二の句は、「凍てつく北風と、ぬるむ南風」であった。このことから、この最高峰の才能ある男に欠けていたのは、自身の詩の奔放さを抑制する判断力ではなく、そうしようとする意欲であったことが明らかとなる。彼は時折、ある種の黒子がある顔のほうがより端正である、と語っていた。

構文注4 件
  1. 2.2.7oblitum se eam iurasse misisse nuntium

    ヒスポ・ロマヌスの主張(間接話法)の骨格であり、主動詞 misisse の意味上の主語が se(夫)である。分詞 oblitum は se と同格で置かれ、その目的語としてさらに間接話法 eam iurasse(妻が誓ったこと)を従えている。

  2. 2.2.7relusit

    対抗を表す接頭辞 re- と ludere(戯れる・ふざける)の合成語で、相手のふざけた行為に対して「やり返した」「戯れ返した」の意。師マルッルスが新奇かつ的確に用いたと評されている語である。

  3. 2.2.11magnum tibi quam paruo constat exemplum!

    感嘆文であり、構文の骨格は constare(〜の費用がかかる/代償を払う)+価格の奪格 quam paruo。magnum exemplum が主語、tibi は利害の与格。「偉大な手本(妻の貞節・献身の証)が、あなた(義父)にとっていかにわずかな犠牲で済んだことか」の意。

  4. 2.2.12in quos nihil illis liceret

    先行詞 tres [uersus] を受ける関係節。非人称動詞 liceret が与格 illis(友人たち)と前置詞句 in quos(〜に対して)を従え、不定代名詞 nihil が内的対格の目的語(「一切の権限をもたない」)として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.2.7-2.2.12