- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.1.6-10.1.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ラトロは父の死を悼む貧者の無力さと富者の横暴を対比して弁論を展開し、続いてセネカが本件における不法行為の成否をめぐる論点分割(divisio)と弁論戦略(color)の諸類型を整理する。
Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit?1 “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.
これほど残酷に殺された父への避けて通れぬ悲哀のただ中で、溜息を漏らすことより強い手段を持たない者の[父を殺したのは誰なのか]。「私を告発せよ」と奴は言う。なぜそれほど平然としていられるのか。ほかに誰が殺したのかを見つけ出したとでもいうかのようだ。あの父には、追いはぎが狙うような金品はなかった。しかしそこには最高の徳があり、貧しさに対する最も堅固な防壁があり、富の傲慢に抗する屈服せぬ潔白さがあった。敵が狙った略奪品とはこれらだったのだ。どういうわけか、悲惨の只中で惨めな身の上でいることは慰めとなり、たいていすべての苦痛は涙を通じて流れ去るものだ。奴は我々の喪失を過剰に誇っている。あの父が生きていた頃には、自分を被告人にせよなどと我々を挑発しはしなかった。もしあらゆる死すべき者のうちで最も惨めな者が、殺された父をめぐって流すやむなき涙のさなかにあって、これまで無気力と信じられてきたことに驚いた者がいるとすれば、現在の危険というこの不当な境遇にこそ、自らの驚きのすべてを向けるべきである。貧者が富者を告発する勇気を持たなかったことに、諸君は驚くのか。彼は黙っているがゆえに、被告人とされているのだ。
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret:2 “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”
これらの涙によって、この喪服の汚れによって、危険に瀕するあらゆる人々にとって不可欠なこれら哀願の手段によって、我々は決して反感を買うことのない、諸君の慈悲による報奨を請い求める。すなわち、無罪となった後も被告人であったときと同様のままでいることが許されるように、と。奴は有力であり、人望があり、奴自身も否定しないように富裕であり、たとえ被告人になったとしても何一つ恐れるべきものはないと考えていた男であった。その後、一方の放埓と他方の自由な物言いによって、憎しみは日ごとに増していった。富者は我々を貧乏人以外の何者でもないと見なし、我々は自らを潔白な者以外の何者でもないと見なし、日常的な対立の中にあっても常に屈しなかった。その間、誰が我々の死を目論んでいたのか、私には分からない。だが隠しようのない事実として、誰がそれを望んでいたのかは知っている。奴はクリエンテスや取り巻きの群れを引き連れて現れ、貧困に対して自らの王者の威勢をことごとく浴びせかける。「なぜ私を告発しないのか、なぜ法廷に引き出さないのか」。奴はこう口走りかねない勢いであった。「ただ私と口論したにすぎないあの男を殺害させたこの私が、告発者となったお前に対して敢えて何を仕掛けずにいられようか」と。
Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior,.
隣接する諸都市は、突発的な不和のただ中でしばしば戦争へと膨れ上がる。市民同士の争いにおいては、各自が口汚く罵るために奪い取った分だけで復讐には十分なのである。マケリオは、不在のメテッルスに対して何という激しさで吠え立てたことか。マルクス・カトは、プルケルが窃盗の罪を投げつけてくるのを聞いた。プルケルが告発人であるか、カトが被告人であるかということ以上に、あの時代にとって大きな屈辱があり得ただろうか。陸と海を制覇したグナエウス・ポンペイウスに対し、彼が言うところの、一本の指で頭を掻く男であるとして詩を作った者がいた。詩の放縦さをもって、三度の金色の凱旋車を軽蔑した者がいたのだ。至高の人物マルクス・ブルトゥスの放言が彼を切り裂き、彼の両手は市民の血によって汚されただけでなく、染め抜かれているとさえ言った。それでもあの男は、三度の執政官職と三度の凱旋式を引き裂きながらも、被告人となることを恐れなかったばかりか、雄弁であろうと努めさえしたのである。我々の都市において、カトよりも潔白で、メテッルスよりも高貴で、ポンペイウスよりも勇敢な人物はこの男一人だけなのだ…… ラトロは次のように論点を分割した。
Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur.3 Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.
すなわち、事案の中に不法行為(イニウリア)が存在するかどうか。「不法行為は一切ない」と彼は言う。「私は喪服を着ている。どれほど多くの者がそうしていることか。あらゆる不法行為の類型は法律によって包括されている。殴打することは許されず、良俗に反して侮辱を加えることは許されない」。この箇所でスカウルスは言った。不法行為の新たな訴訟公式が作成されつつある、すなわち「某が某に対して良俗に反して侮辱を加えたことについて」という公式である、と。事案の中に不法行為が存在するとしても、悪意なしに行ったのであれば安全であるか否か、また悪意を持って行っているか否か。ラトロはこの点を二つの問いに分割した。すなわち、もし自分の父がこの男によって殺されたと信じ、そのために後を追ったのだとすれば、彼に宥恕が与えられるべきか否か。次いで、彼がそう信じたか否か。ガッリオは次の問いを第一の問いとした。すなわち、誰にとっても行うことが許されている行為を行っている場合、不法行為の責めを負わないか否か。「泣くことは許されている」と彼は言う。「望む場所を歩くことも許され、望む衣服を身につけることも許されている。しかし他人に反感をもたらすために何かを行うことは許されない。お前が喪服を着ていることについて、私は苦情を申し立ててはいない。だが、お前の喪服が私に対する反感を煽り立てるならば、私は苦情を申し立てるのである」と。
De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi:4 nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.
着色(コローレス)について検討された。ある者たちは露骨に富者を攻撃し、ある者たちは全く何も言わず、ある者たちは中道を歩んだ。これら以外に道はないと思われる中で、ラトロは第四の類型を見出したかのように見せかけた。すなわち、富者に向かって次のように語るやり方である。「確かにあなたが手を下したのではない。だがそれでも、私には騙され、あなたについて無駄な邪推を抱きかねない理由があったのだ。あなたが敵であったからであり、父の遺体が何も奪われずに見つかったからであり、その他もろもろである」。しかしこれは、富者を放免するのでもなく告発するのでもない、あの中道の類型なのである。なぜなら、〔告発を〕先送りした相手を放免すべきではなく、また〔告発を〕先送りしたというまさにその理由によって告発すべきでもないからである。
- 10.1.6Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit?
関係代名詞ないし疑問代名詞 cuius が文頭に置かれ、述語部分(nihil fortius est quam quod gemit)にかかる構文。cuius を名詞的に「〜である者の」と取り、先行文脈の貧者の立場を修飾・指示すると解釈するか、あるいは後続文が省略された感嘆的・反語的疑問文と解する。全訳文では「これほど残酷に殺された父への必然的な悲哀の中で、呻くことより強い手段を持たない者の[苦痛・立場]」として主格的名詞句に係結させている。
- 10.1.7uix temperabat quin diceret
temperare quin + 接続法は「〜するのを自制する、〜せずにいる」を意味する否定構文。直説法未完了過去 temperabat と接続法未完了過去 diceret が呼応し、「〜と言わずにいられないほどであった、ほとんど言いかねない勢いであった」という緊迫した心理状態・態度を表す。
- 10.1.9iniuriarum non teneatur
tenere(受動態)+ 罪名・訴訟名の属格(genitivus criminis)はローマ法の定型構文で、「〜の罪で責任を負う、法的追及を受ける」を表す。iniuriarum は名詞 iniuria の複数属格であり、法律上の不法行為訴訟(actio iniuriarum)に問われないかを論じている。
- 10.1.10medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi
動名詞属格 dimittendi と accusandi が名詞 genus を修飾する限定的属格。「富者を放免することも告発することもしない、あの折衷的な類型」の意。直後の文(nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit)がその理由と構造を敷衍している。
