← 大プリニウス

博物誌

§2.7#2

運命信仰への迷妄と神性の自然的限界

プリニウスは、人々が神の代わりに運命(フォルトゥーナ)や占星術的宿命論、前兆の迷信に頼る人間の惨めさと傲慢さを論じ、人間社会における神意の信仰の効用を認めつつも、神自身も自然の法則や限界(自死や過去の改変の不可能性など)に縛られていることを示して神の本質を自然の力と同定する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.7#2

Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis.... que, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit,1 adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. ecce fulgurum monitus, ? oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est. quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi2 nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant. Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia3—namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.

しかし定命の人間自身が、神についての推測がいっそう定かならぬものとなるよう、これら双方の説の中間に自らのための神性を見出した。実に全世界で、あらゆる場所で、あらゆる時に、あらゆる人々の声によって、運命の女神(フォルトゥーナ)のみが祈念され、その名が呼ばれ、彼女一人だけが告発され、被告とされ、彼女一人だけが念頭に置かれ、彼女のみが称賛され、彼女のみが責められ、罵倒されながら崇拝される。彼女は移り気であり、多くの人々からは盲目とさえ見なされ、彷徨い、変幻自在で、不確かで、千変万化で、不相応な者たちを贔屓する。彼女に対してすべての支出が記入され、彼女に対して受取が記され、定命の者たちのあらゆる勘定において、彼女一人だけが両方の頁を埋めている。そして我々はそれほどまでに運命に隷属しているため、神が不確かであると証明される根拠そのものである彼女が、全くもって神の代わりとなっているのである。 別の者たちは彼女をも退け、出来事を自らの星や誕生の法則に帰属させ、未来に生まれるすべての者に対して神によって一度だけ定めが下され、以後は神に暇が与えられたとする。この説は定着し始め、教養ある群衆も無知な大衆も同じようにこれへと殺到している。見よ、稲妻の警告、神託の託宣、腸卜官の予言、さらには鳥占における口にするのも些細なくしゃみや躓きを。神君アウグストゥスは、軍の暴動によって危うく命を落としかけたその日に、自分の左足の履物をあべこべに履いたと伝えている。これら一つ一つが不慮の死すべき人間を取り巻き、これらの中で唯一確かなことは何一つ確かなものはないということ、そして人間以上に惨めなものも傲慢なものもないということだけである。実に他の生類にとっては食糧の配慮のみがあり、それに対しては自然の恩恵が自ずから十分に応えてくれる。他の生類は名声や金銭や野心について、さらには死について考えないという、あらゆる良きものに優る一つの利点を持っているのである。 だが、これらの事柄において神々が人間事への配慮を行っていると信じることは生活の便益に適っており、神がこれほど巨大な事業にかかりきりであるために、悪行への懲罰が時には遅れることがあるとしても決して無効にはならないこと、そして人間が卑小さにおいて獣と同列になるために神の身近に生み出されたのではないと信じることは有益である。しかし、人間に具わる不完全な自然に対する最大の慰めは、神でさえもすべてをなしうるわけではないということである。――というのも、神は自ら望んでも自分自身の死を決することはできず(これは生の大いなる苦痛の中で神が人間に与えた最良の贈り物である)、死すべき人間に永遠性を付与することも死者を呼び戻すこともできず、生きた者を生きなかったことにしたり、高官の職を務めた者を務めなかったことにしたりすることもできず、過去に対しては忘却以外のいかなる権利も持たず、また(神とのこの共有関係を機知に富んだ論拠によって結びつけるならば)二つの十を二十でなくすることや、その他多くの類似のことをなしえないからである。これらのことによって、自然の力、ならびにそれこそが我々が神と呼ぶものであることが、疑いなく明らかにされる。神についての絶えざる探求によってすでに世に広く知れ渡っている事柄であるゆえ、これらに立ち寄ったことは場違いではなかったであろう。

構文注3 件
  1. 2.7huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit

    ローマの家計・会計簿(tabulae accepti et expensi)の比喩構文。huic は Fortuna を指す与格。「expensa ferre(支出として記入する)」「accepta ferre(受取として記入する)」という会計の定型句が並置され、続く「in tota ratione... utramque paginam facit」で出納帳の貸方・借方の両頁(utramque paginam)をフォルトゥーナ一人だけが埋め尽くしているという完全な従属関係が表現されている。

  2. 24solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi

    結果を表す ut 節(前文の quae singula... involvunt を受ける)。「certum sit(直説法的な事実認識を接続法で表す)」の真主語として対格不定詞句「nihil esse certi」が置かれ、certi は代名詞 nihil に係る部分属格。「確実なことは何一つ確実ではないということだけである」という逆説的構文をなしている。

  3. 24inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia

    名詞文による繋辞(sunt)の省略。「praecipua solatia [sunt]」が主節の骨格であり、inperfectae... naturae は「人間における不完全な本性にとっての」という間接目的語的与格。続く「ne deum quidem posse omnia」は solatia の具体的内容を説明する同格的・説明的(epexegetic)な対格不定詞句(ne... quidem を伴う否定形)。挿入節(namque...)を挟んで後ろの「nullumque habere...」「efficere non posse」へと対格不定詞句が並列されていく。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.7#2