← ペトロニウス

サテュリコン

§64-65

犬たちの騒動と六人官アビンナスの到着

トゥリマルキオの宴席で魔女除けの祈りの後、プロカムスが芸を披露し、犬たちの喧嘩と少年の悪ふざけを経て奴隷たちにも酒が振る舞われる。続いて豪華な料理が出される中、六人委員のアビンナスが泥酔して登場し、奴隷の葬儀の様子を報告する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§64

​Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant,1 dum redimus a cena. Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.” “Iam” inquit ille “quadrigae meae decucurrerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum?2 Quando parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque nausea recusantem saginabat. Quo admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem “nemo” inquit “in domo mea me plus amat.” Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit; “Bucca, bucca, quot sunt hic?” repressus ergo aliquamdiu Trimalchio3 camellam grandem iussit misceri.. potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nunc hilaria.”

私たちは驚嘆すると同時に真に受け、食卓に口づけして、夜の魔女たちが夕食から私たちが帰るまで自分たちのねぐらに籠もっていてくれるよう祈願した。そして実際、すでに私にはランプがいくつも増えて燃え盛っているように見え、トリクリニウム全体が姿を変えてしまったように思われた。そのとき、トゥリマルキオが言った。「お前に言っているのだ、プロカムス、何か話さないのかね。我々を楽しませてくれないのか。以前はお前はもっと愛想が良く、朗唱劇を器用に口ずさみ、歌謡曲を添えたものだったが。ああ、去ってしまったのだな、甘い干し無花果よ」「とうに」と彼が言った。「私の四頭立て馬車は走り終えてしまいました、痛風持ちになって以来というもの。もっとも、若造だった頃には、歌のせいで危うく肺病になるところでした。踊りはどうだったか。朗唱劇はどうだったか。理髪店の軽口はどうだったか。かつてアペッレーテースただ一人を除いて、誰が私に肩を並べられたでしょう」。そして口元に手を当てると、何やら耳障りな口笛を吹き鳴らしたが、あとになって彼はそれがギリシア語の調べだったと言い張った。トゥリマルキオ自身もまたラッパ吹きたちの真似をしたあと、自分がクロイススと呼んでいるお気に入りの少年に目をやった。その少年はといえば、目やにが酷く、歯はひどく汚れており、ひどく醜く肥えた黒い雌の小犬に緑色の帯を巻き付け、半斤のパンを寝台の上に置いては、吐き気をもよおして拒む犬に無理やり食べさせていた。このことで務めを思い起こしたトゥリマルキオは、スキュラクスを、「屋敷と一族の守り手」を連れてくるよう命じた。間もなく、鎖で繋がれた巨大な姿の犬が連れて来られ、門番の足蹴りによって伏せるよう促されて、食卓の前に陣取った。そこでトゥリマルキオは白いパンを放り投げながら言った。「我が家において、私をこれ以上愛している者はいない」。少年は、主人がスキュラクスをこれほど手放しで褒め称えるのを腹立たしく思い、小犬を地面に下ろして、喧嘩に急き立てた。スキュラクスは、いかにも犬らしい性分を発揮して、おぞましい吠え声でトリクリニウムを満たし、クロイススのマルガリータを危うく引き裂くところだった。騒ぎは喧嘩だけに留まらず、燭台が食卓の上に倒れてガラスの器をことごとく粉々に砕き、何人かの会食者に煮え滾る油を浴びせかけた。トゥリマルキオは損害に取り乱したように見られないよう、少年に接吻し、自分の背中に跨がるよう命じた。少年はためらうことなく主人を馬に見立てて跨がり、平手で主人の肩を何度も叩いては、笑い声の合間に叫んだ。「ブッカ、ブッカ、ここには何本ある?」。こうしてトゥリマルキオはしばらくの間抑え込まれていたが、大きな鉢でワインを調合するよう命じ、足元に控えて座っていたすべての奴隷たちに杯を配らせ、但し書きを付け加えた。「もし」と彼は言った。「受け取りたがらない者がいれば、頭からそいつに浴びせてやれ。昼間は厳格に、今は愉快に、だ」。

§65

​Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui videtur monumenta optime facere.” Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit continuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet;4 quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit, etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”

この寛大さに続いてご馳走が運ばれてきたが、その記憶だけでも、話す私の言葉に信が置けるなら、私を不快にさせる。というのも、ツグミの代わりに肥育鶏が丸ごと一羽ずつ、そして帽子を被せられた鵞鳥の卵が配り回されたが、これらを食べるようにと、トゥリマルキオは鶏の骨は抜いてあると言いながら、これ以上なく熱心に私たちに求めたからである。こうした最中、トリクリニウムの扉をリクトルが打ち叩き、白い服を身にまとった酒宴の客が、大勢の供回りを連れて入ってきた。私はその威容に縮み上がり、法務官がやって来たのだと思った。そこで私は身を起こし、裸足を床に下ろそうとした。アガメムノーンはこの狼狽を笑って言った。「落ち着きなさい、大馬鹿者。アビンナスは六人委員職であり、同時に石工で、墓碑を作らせたら一番うまいと見なされている男だ」。この言葉に安堵して私は再び肘をついて横たわり、途方もない驚嘆の念を抱きながら入ってくるアビンナスを眺めていた。しかし当人はすでに泥酔しており、妻の肩に両手をかけ、幾重もの花冠をかぶり、額から目へと香油を滴らせながら法務官の席に陣取り、間髪を入れずワインと温水を要求した。この陽気さに喜んだトゥリマルキオ自身も、より大きな杯を求め、どのようなもてなしを受けてきたのかを尋ねた。「あなた以外の」と彼は言った。「すべてがありましたよ。私の目はここにありましたからね。そしてヘラクレスにかけて、結構な宴でした。スキッサが可哀想な自分の奴隷のために豪勢な九日祭を行っていたのです。臨終の床で解放した奴隷ですよ。それに思うに、あの女は二十分の一税の徴税人たちと大揉めになるでしょう。死んだ奴隷を五万セステルティウスと査定しているのですから。それでも楽しくやれましたよ、たとえその小さな骨の上に半分の酒を注ぎかけざるを得なかったにしてもね」。

構文注4 件
  1. 64ut suis se teneant

    suis は中性複数奪格(または与格)で、「自分たちの領域/居場所に」という場所・限界の奪格を表す慣用表現。省略された名詞(locis 等)を補って「自分たちの場所に留まる(悪さをしない)」と解釈するのが通例である。あるいは suis を男性/女性複数(「身内・仲間」)と取る余地もあるが、魔女の活動領域を制限する文脈から場所的表現と解するのが適切である。

  2. 64Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum?

    動詞を欠いた修辞的省略文。quid の後に dicam や attinet 等を補い、「踊りについて何を言おうか/踊りはどうだったか」と自慢げに過去の技芸を列挙する構造である。saltare は不定詞の名詞的用法、deverbia は演劇の朗唱部分、tonstrinum は理髪店(tonstrina)に集まる人々の機知に富んだ会話・軽口を指す名詞化された中性形容詞。

  3. 64repressus ergo aliquamdiu Trimalchio

    repressus は動詞 reprimere の受動完了分詞。少年が背中に乗って叩く悪ふざけによって「物理的に押さえつけられて/身動きを止められて」いた状態を指す。比喩的に「自制して/言葉を詰まらせて」と取ることも文法上可能だが、直前の騎乗遊び(馬役)の物理的描写に引き続くものとして解釈するのが自然である。

  4. 65magnam mantissam habet

    mantissa は「付け足し」「おまけ」あるいは「損失」「やっかいごと」を意味する口語的語彙。habere と結びついて「〜と大きなもめ事/厄介な争いを抱えている」という慣用句を形成する。ここでは奴隷の解放税(五パーセント税)の算定をめぐり、徴税人(vicensimarii)と評価額で紛糾している状況を指す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:64-65