- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:40-42
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
巨大な野猪の解体からツグミが飛び立つ奇抜な料理が登場し、解放奴隷帽をかぶった豚の謎が明かされた後、トリマルキオの中座中に客たちが寒さや人生の儚さ、知人の死について語り合う。
“Sophos” universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.1 Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: “Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem.” Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus.
「見事だ(ソフォス)!」と一同で叫び、天井に向けて両手を挙げ、ヒッパルコスもアラトスもあの男の足元にも及ぶ人間ではなかったと誓い合った。やがて給仕たちがやって来て、寝台の上に敷布を掛け渡した。そこには網や猟槍を持った待ち伏せの狩人たち、さらには狩猟用具一式が描かれていた。我々がこの推測をどこに向けるべきかもまだ分からずにいると、食堂の外で巨大な喚声が上がり、見よ、スパルタ犬たちまでもが食卓の周りを駆け回り始めた。これらに続いて大盆が運び込まれ、その上には第一級の大きさの野猪が置かれていたが、何と解放奴隷の帽子をかぶり、その牙からは椰子の葉で編まれた二つの小籠が垂れ下がり、一方は生ナツメヤシ、他方は乾燥ナツメヤシで満たされていた。さらに周りには硬焼き菓子で作られた子豚たちが、あたかも乳房に群がっているかのように配され、母豚が出されたのだということを示していた。そしてこれらは持ち帰り用の贈り物であった。ところで、野猪の解体には、肥育鳥を切り刻んだあのカルプスは来ず、むしろ脛巻きを巻き、多彩色の小外套をまとった巨大な髭面の男が進み出て、抜き身の猟刀で野猪の脇腹を激しく突いた。するとその傷口からツグミたちが飛び立った。鳥刺したちが葦竿を構えて控えており、食堂の周囲を飛び交う鳥たちを瞬く間に捕らえた。それから、各自の分を銘々に配るようトリマルキオが命じた後、彼は言い添えた。「あの野生の豚が、いかに洗われたドングリを平らげていたか、それもご覧あれ」。直ちに給仕の少年たちが牙から垂れ下がる小籠へと歩み寄り、乾燥ナツメヤシと生ナツメヤシを同席者たちに数えながら分配した。
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret.2 At ille: “Plane etiam hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis dimissus est; itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse. Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: “Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.”3 Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.”
その間、一人離れて座っていた私は、なぜ野猪が解放奴隷の帽子をかぶって入場してきたのかについて、多くの考えに引き込まれていた。そこで、あらゆる馬鹿げた憶測を尽くした後に、意を決して、自分を苦しめているその疑問を、あの私の解説役に尋ねてみた。すると彼は言った。「まったく、これくらいならあなたの奴隷でも教えられますよ。謎解きでも何でもなく、明白なことですからね。この野猪は、昨日の宴会の掉尾を飾って客たちから退去を許されたのです。それゆえ今日、解放奴隷よろしく宴席に戻ってきたというわけです」。私は己の愚鈍さを恥じ、上品な人々の間で一度も食事をしたことがないように見られないよう、これ以上何も尋ねなかった。我々がこう話している間に、葡萄や蔦の冠をかぶり、ある時はブロミオス、時にはリュアイオスやエウヒオス(酒神バックス)に扮した麗しい少年が、小籠で葡萄を配り歩き、自らの主人の詩を極めて鋭い声で吟じた。その声の方へと向き直り、トリマルキオは言った。「ディオニュソスよ、自由(リーベル)であれ」。少年は野猪から解放奴隷の帽子を剥ぎ取り、自分の頭に載せた。するとトリマルキオは再び口を挟んだ。「私にリーベル神(自由な父親)がいることを、諸君も否定なさるまい」。我々はトリマルキオのしゃれを称賛し、巡り歩く少年に心ゆくまで口づけを浴びせた。この料理ののち、トリマルキオは便器へと席を立った。暴君のいない自由を手に入れた我々は、同席者たちの語らいを促し始めた。そこでまずダマが深杯を注文すると、こう言った。「一日なんて何もないようなものだ。身を振り向ける間に夜になる。それゆえ、寝室から真っ直ぐ食堂へ行くに如くはない。それにひどい寒さだった。風呂でもろくに温まれなかったよ。とはいえ熱い酒こそが仕立屋(防寒着)だ。大杯を何杯も飲み干して、すっかり酔っ払ってしまった。ワインが頭に回ってしまったよ」。
Excepit Seleucus fabulae partem et “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset. Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier4 milvinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est.”
セレウクスが話の続きを引き取って言った。「俺は毎日風呂に入ったりはしない。風呂屋なんて縮絨屋みたいなもので、湯には歯があり、俺たちの心臓は日ごとに溶かされていくのだから。だが、蜂蜜酒の小鉢を飲み干せば、寒さなんぞ糞食らえだ。それに実際、今日は風呂どころじゃなかった。葬式に行っていたのだから。いい男だった、あの善人クリュサントゥスが息を引き取った(魂を泡立たせた)のだ。ついさっき、ついさっき俺に声をかけてきたばかりだった。今でもあいつと話しているような気がするよ。ああ、何ということだ。俺たちは膨らんだ革袋として歩き回っているのだ。蠅以下の存在だ。蠅にだってまだ何か取り柄があるが、俺たちは水泡以上のものじゃない。それに、もし節制していなかったらどうなっていたか。五日間、口の中に水滴ひとつ入れず、パン屑ひとつ入れなかった。それでも大勢のところへ(冥界へ)逝ってしまった。医者どもがあいつを破滅させたのだ。いやむしろ、悪しき運命のせいだ。医者なんぞ気休めにすぎないのだから。それでもあいつは、立派な棺台と上等な覆い布で、見事に送り出されたよ。泣き悼まれ方も最高だった――奴隷を何人か解放したのだ――妻がろくに泣いてくれなかったにしてもだ。あいつが妻をこの上なく厚遇していなかったらどうなっていたことか。だが女という生き物はトビの類だ。誰も善いことなどすべきではない。井戸の中へ投げ込むのとまったく同じなのだから。だが、昔の愛は癌のようなものだ」。
- 40altera caryotis altera thebaicis repleta
sportellae duae に対する部分同格(partitive apposition)。並列される altera... altera... が単数主格で、直前の複数主格の名詞句の二つの構成要素を具体的に敷衍している。
- 41quod me torqueret
疑問詞 quod が導く間接疑問節、あるいは「私を苦しめている事柄」を表す関係代名詞節。動詞 interrogare の直接目的語(対格節)として機能しており、主観的な疑問・心理描写のため接続法未完了過去 torqueret が用いられている。
- 41habere Liberum patrem
対格不定詞構文における巧みな二重の語呂合わせ(pun)。固有名詞 Liber pater(酒神バックス・父なるリーベル神)と、普通名詞・形容詞の liber pater(自由人の父、自由身分の父親)の掛詞になっており、解放奴隷であるトリマルキオが自嘲または虚勢を込めて発した語句。
- 42mulier quae mulier
口語ラテン語特有の強意反復表現。「女という女」「およそ女というものは」という総称的・普遍的ニュアンスを表し、述語の milvinum genus(トビの類)に接続する主語構文。
