- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:32-34
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
豪勢に着飾ったトリマルキオが食堂に担ぎ込まれ、盤上遊技を続けながら珍奇な前菜や贅を尽くしたワインを振る舞う。さらに銀の骸骨人形を弄び、人生の儚さと刹那の享楽を説く。
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.1 Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
我々がこうした豪華な馳走の只中にいたとき、トリマルキオ自身が音楽に合わせて運び込まれ、極小のクッションの間に置かれると、油断していた客たちから思わず笑いを誘った。というのも、緋色のマントから刈り上げられた頭を突き出し、衣服で重たくなった首の周りには、両側に房飾りが垂れ下がった幅広の紫帯付きのナプキンを巻きつけていたからである。また、左手の小指には金めっきの大きな指輪をはめ、薬指の第一関節には、私にはそう見えたのだが、すべて金製でありながら、明らかに鉄の星屑のようなものをハンダ付けした小さな指輪をはめていた。そして、これだけの富を見せびらかすだけでは飽き足らず、金の腕輪と、輝く金属板で留められた象牙の環で飾られた右の二の腕を露出させた。
Ut deinde pinna argentea dentes perfodit,“Amici” inquit “nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem,2 omnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finiri lusum.” Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et “Amici” ait “pavonis ova gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint; temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt.”3 Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi veterem convivam: “Hic nescio quid boni debet esse,” persecutus putamen manu pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.
その後、銀の楊枝で歯の掃除を終えると、彼は「友よ、私にはまだ食堂に来る気は起きなかったのだが、留守のまま諸君を待たせることのないよう、自らの楽しみをすべて断念したのだ。とはいえ、この遊びを終わらせることは許してくれたまえ」と言った。テレビンノキの盤と水晶の賽を持った少年奴隷が彼に従っており、私はあらゆる物の中で最も贅を尽くした品に気づいた。なんと、白と黒の石の代わりに、金貨と銀貨のデナリウスを並べていたのである。さて、彼が遊技の合間に職人たちのありとあらゆる悪態を吐き尽くしている間、我々がまだ前菜をつまんでいると、籠を載せた大盆が運ばれてきた。その中には、卵を抱く雌鶏がよくそうであるように、翼を丸く広げた木製の雌鶏が入っていた。直ちに二人の奴隷が近づき、鳴り響く音楽に合わせて藁を探り始め、掘り出した孔雀の卵を次々と客たちに配った。トリマルキオはこの光景に顔を向け、「友よ、私は孔雀の卵を雌鶏に抱かせるよう命じたのだ。そして誓って言うが、すでに雛が宿ってしまっていないか心配だ。とはいえ、まだ吸えるかどうか試してみよう」と言った。我々は半ポンドを下らない重さの匙を受け取り、油気の多い練り粉で作られた卵を突き崩した。私などはもう少しで自分の分を投げ捨てるところだった。というのも、すでに雛へと固まりかけているように見えたからである。だが、常連の客が「ここには何か美味いものがあるに違いない」と言うのを聞き、手で殻を探ってみると、胡椒を利かせた卵黄に包まれたこの上なく肥えたニワムシクイを見つけた。
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. Laudatus propter elegantias dominus “Aequum” inquit “Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient.” Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tengomenas faciamus. vita vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.” Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“ Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est. Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo vivamus, dum licet esse bene.”4
すでにトリマルキオは遊びを中断して同じものをすべて求め、我々の誰かがもう一度蜂蜜酒を飲みたいと思うならそうしてもよいと大声で告げていたが、その時ふいに合奏による合図が下され、前菜の器は歌う合唱隊によって一斉にかっさらわれた。ところで、その騒乱の中で副菜皿が偶然床に落ち、少年奴隷が落ちた皿を拾い上げると、トリマルキオはこれに気づき、少年に平手打ちを食らわせて叱責し、皿を再び投げ捨てるよう命じた。寝台担ぎ奴隷がこれに続き、銀器を他のゴミ諸共箒で掃き出し始めた。続いて、円形闘技場で砂を撒く者たちのように、小革袋を携えた長髪のエチオピア人が二人入ってきて、我々の手にワインを注いだ。水など誰も差し出しはしなかったのである。その洗練ぶりを称賛された主人は「マルスは公平を愛する。それゆえ、私は一人一人に自分の食卓を割り当てるよう命じたのだ。ついでに、あの忌々しい奴隷どもが密集して我々を蒸し暑くすることも少なくなるだろう」と言った。直ちに丁寧に石膏で封印されたガラスのアンフォラが運ばれてきたが、その首には次のような銘記の札が貼り付けられていた。「執政官オピミウスの時代の百年物ファレルヌス酒」。我々が銘を読み終えると、トリマルキオは両手を打ち鳴らし、「ああ、ワインのほうがちっぽけな人間よりも長生きするのだな。だから大いに喉を潤そうではないか。ワインこそが生命なのだ。正真正銘のオピミウス酒を振る舞っているのだぞ。昨日はこれほど良い酒を出さなかったが、ずっと身分の高い客たちが食事をしていたのだ」と言った。こうして我々が酒を飲み、極めて丹念にその贅沢さに感嘆していると、奴隷が銀製の骸骨を持ってきたが、それは関節や外れた脊椎があらゆる方向に曲がるように作られていた。彼がこれを食卓の上に幾度か投げ出し、しなやかな連結構造がいくつかの姿態を形作ると、トリマルキオは言葉を添えた。 「ああ、我ら哀れな者よ、ちっぽけな人間とはいかに無に等しいことか。 オルクスが我らを連れ去ったのちには、我らは皆このようになるのだ。 なればこそ生きようではないか、良き生を送ることが許されている間に」
- 32expressit imprudentibus risum
imprudentibus は「油断していた者たち」「不意を突かれた客たち」を指す与格。動詞 expressit(引き出した、絞り出した)に対して、感情や反応を奪い取られた側を表す不利益の与格(または分離の与格)として機能している。
- 33ne diutius absentivos morae vobis essem
morae vobis は二重与格構文(「諸君にとっての遅延[原因]」)を形成する。absentivos(absentivus の異綴り・俗ラテン語形)は主語の一致修飾語として副詞的(「不在のままで」)に機能している。
- 33temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt
接続詞 si は古典語の口語・俗ラテン語において間接疑問節を導き、「〜かどうか試してみよう(temptemus)」の意味をなす(num や an の代用)。
- 34dum licet esse bene
非人称動詞 licet(〜が許されている)に不定詞 esse と副詞 bene が結びついた構文。bene est mihi(私は幸福である、暮らし向きが良い)という慣用句の非人称不定詞形であり、「幸福に暮らすことが許されている間に」を意味する。
