← ペトロニウス

サテュリコン

§27-29

浴場のトリマルキオと豪邸への到着

エンコルピオスらは公衆浴場で奇行を弄する富豪トリマルキオを目撃し、その豪邸へ向かって門前の警告や壁画の数々に圧倒される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§27

​Nos interim vestiti errare coepimus immo iocari magis et circulis accedere, cum subito videmus1 senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas. Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus et “Hic est” inquit “apud quem cubitum ponetis,2 et quidem iam principium cenae videtis.” Et iam non loquebatur Menelaus cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.

その間に我々は身支度を整え、ぶらぶらと歩き始め、むしろ冗談を言い合っては人だかりに近づいていたが、そのとき不意に、赤褐色のトゥニカをまとい、長髪の少年たちの間で球戯に興じている禿頭の老人を目にした。少年たちも見物する価値があったが、我々の目をその見世物へと引きつけたのは彼ら以上に、スリッパを履いて緑色の球で運動していた家長その人であった。彼は地面に落ちた球をもはや拾おうとはせず、奴隷が一袋いっぱいに用意していて、遊ぶ者たちに補充していたのである。我々はさらに珍奇な光景にも気づいた。というのも、輪の離れた場所に二人の去勢奴隷が立っており、その一方は銀のしびんを持ち、もう一方は球を数えていたのだが、手から手へと弾かれて飛び交う球ではなく、地面に落ちる球を数えていたからである。我々がこの豪勢さに驚嘆していると、メネラーオスが駆け寄って言った。「この方こそ、そのもとであなたがたが肘をついて寝そべる方であり、あなたがたはまさに晩餐の始まりを目にしているのです」。そしてメネラーオスがもはや話していなかったとき、トリマルキオが指をパチンと鳴らし、その合図に去勢奴隷が遊んでいる彼の下にしびんを差し出した。膀胱を空にすると、彼は手にかける水を要求し、わずかに濡らした指を少年の頭で拭った。

§28

​Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse3 dicebat. Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit. Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum.” In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.

個々のことを逐一取り上げるのはきりがなかった。こうして我々は浴室に入り、汗で温まると、瞬く間に冷水風呂へと出た。すでにトリマルキオは香油を浴び、亜麻布ではなく、この上なく柔らかい羊毛で作られた外套で体を拭かれていた。その間、三人の按摩師が彼の目の前でファレルヌス酒を飲んでいたが、喧嘩をしながらその大半をこぼすと、トリマルキオはこれを自分の健康を祝して乾杯したものだと言っていた。ここから彼は緋色の粗毛布に包まれて駕籠に乗せられ、前には飾り金具をつけた四人の先走り奴隷と、彼の寵童である、主人のトリマルキオよりも不恰好で目やにの出た老けた少年を乗せた手押し車が進んだ。こうして彼が運ばれていくと、極小の笛を持った奏者がその頭のそばに近づき、まるで耳元で何か秘密を語りかけるかのように、道中ずっと吹き鳴らした。我々はすでに驚嘆に飽き足りてあとに従い、アガメムノーンとともに門へと到着したが、その門柱には次のような碑文を掲げた小札が打ち付けられていた。「主人の命令なしに外へ出た奴隷は誰であれ、百回の鞭打ちを受けるべし」。また入口そのものには、サクランボ色の帯を締めた緑の服の門番が立ち、銀の盆の上でエンドウ豆の皮をむいていた。敷居の上には黄金の鳥籠が吊るされ、その中では斑の鵲が入って来る者たちに挨拶していた。

§29

​Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus4 non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento5 in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in quo barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. “Iliada et Odyssian” inquit “ac Laenatis gladiatorium munus.” Non licebat multaciam considerare

ところで私がこれらすべてに呆然としていると、あやうく仰向けに転んで脚を折るところであった。というのも、入る者から見て左手の、門番の小部屋からそう遠くない壁の上に、鎖で繋がれた巨大な犬が描かれており、その上には方形文字で「猛犬に注意」と書かれていたからである。私の仲間たちは笑ったが、私は気を取り直すと、壁全体を見て回るのをやめなかった。そこには銘文付きで奴隷市場が描かれており、髪の長いトリマルキオ自身がケーリュケイオンの杖を持ち、ミネルウァに導かれてローマへと入城していた。ここからいかにして計算を学び、やがて会計係になったのかを、几帳面な画家が銘文を添えてすべて念入りに再現していた。さらに柱廊の尽きるあたりでは、顎を持ち上げられた彼をメルクリウスが高い演壇へと引き上げていた。傍らには豊かな角を抱えた富裕なフォルトゥーナ女神と、黄金の羊毛を紡ぐ三人の運命の女神が控えていた。私はまた柱廊の中で、教官とともに訓練している先走り奴隷の一団にも気づいた。さらに隅には大きな戸棚があるのを目にしたが、その小祠には銀のラレース神像と大理石のウェヌス像、そして彼自身の髭が納められていると言われる小さからぬ黄金の小箱が安置されていた。そこで私はアトリウムの管理人に、中央にはどのような絵があるのかと尋ね始めた。「イーリアスとオデュッセイア、それにラエナースの剣闘士競技興行です」と彼は答えた。しかし多くを詳しく観察することは許されなかった。

構文注5 件
  1. 27cum subito videmus

    いわゆる逆転の cum 節(cum inversum)。主たる出来事(老人の目撃)が従属節側の直説法現在(歴史現在)videmus に置かれ、先行する主節(errare coepimus...)が時間的・状況的背景を述べる。

  2. 27apud quem cubitum ponetis

    cubitum ponetis は食卓に横たわって食事をすることを表す慣用表現(cubitus は「肘」で、文字通りには「そのもとで肘を置くことになる方」)。古代ローマの横臥飲食の風習を指す。

  3. 28hoc suum propinasse

    不定詞句の対格主語(eos)の省略。propinare は「〜のために乾杯して飲む」の意で、喧嘩でこぼされた酒(hoc)をトリマルキオが「奴隷たちが自分の健康のために乾杯したもの(suum)だ」と冗談めかして解釈したことを表す。

  4. 29Ad sinistram enim intrantibus

    intrantibus は現在分詞与格複数で、「観点の与格(判断者の与格)」または「場所を示す与格」。入って行く者から見て左側を指す。

  5. 29levatum mento

    mento は手段または箇所の奪格。顎(mentum)に手を添えて持ち上げる動作は、神が人間に恩寵や栄達を与える親密かつ優越的な身振りを表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:27-29