← ペトロニウス

サテュリコン

§20-23

クアルティッラによる責め苦と乱痴気騒ぎの宴

クアルティッラと召使いたちはエンコルピオスらを縛り上げて催淫薬を巡る騒動とキナエドゥスによる辱めを加えた後、彼らを饗宴へと招く。宴席で疲労のため眠りに落ちた一同は泥棒の騒動で目覚めさせられ、再び現れたキナエドゥスによって更なる猥雑な戯れに晒される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§20

“Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego” inquit “non sum dignus qui bibam?”1 Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” Non indecenti risu latera commovit Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit ​Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?”2

「女主人よ」と私は言った。「もし何かより過酷なことを企てているのなら、速やかに終わらせてください。我々は拷問を受けながら死なねばならぬほどの大罪を犯したわけではないのですから」。プシュケーと呼ばれる女中が床の上に敷布を手際よく広げ、すでに千の死によって冷え切った私の股間を刺激した。アスキルトスは、他人の秘密に首を突っ込むのは危険であるとよく弁えて、マントで頭を覆っていた。女中は懐から二本の帯を取り出し、一方の帯で我々の足を縛り、もう一方で手を縛った。アスキルトスは会話の筋道もすでに尽き果て、「何だって?私には飲む資格がないというのか?」と言った。私の笑いによって暴露された女中は手を打ち鳴らし、「私はちゃんとお出ししましたよ、若者さん。あなた一人でこれほど多くの薬を全部飲み干してしまったのですか?」と言った。「本当なのですか?」とクアルティッラが言った。「サチュレイオンがどれほどあったにせよ、エンコルピオスが全部飲み干してしまったと?」彼女は品格を損なわない笑いで脇腹を震わせた。そしてギトーンでさえ、とりわけ小娘が彼の首筋に飛びつき、抵抗しない少年に無数の口づけを浴びせた後には、ついに笑いをこらえることができなかった。我々哀れな者たちは叫び声をあげようとしたが、助けに来てくれる者は誰もいなかった。そして一方では、ローマ市民の保護を祈り求めようと望む私の頬をプシュケーが髪結い針で突き刺し、他方ではあの少女が、同じくサチュレイオンに浸した刷毛でアスキルトスを責め立てていた。最後に、ギンバイカ色の毛織の上衣を身にまとい帯を締めたキナエドゥスが現れた。彼は腰を激しくくねらせて我々を打ち据えたり、悪臭極まりない口づけで汚したりしたが、ついにクアルティッラが鯨骨の杖を手にし、着物の裾を高く引き上げて、不運な者たちに放免を与えるよう命じた。我々の双方が、これほど恐ろしい秘密は二人の間だけで永遠に葬り去ることを最も厳かな言葉で誓った。数人のレスラーたちが入ってきて、定められた油を浴びせかけて我々の精気を回復させた。そこでどうにか疲労を投げ打ち、我々は晩餐用の服に着替えて隣の部屋へ通されたが、そこには三つの寝台が整えられ、その他の豪奢な調度類が見事なまでに並べられていた。命じられるままに我々は横になり、見事な前菜で迎えられて、さらにファレルヌムの美酒で満たされた。さらに何皿もの料理でもてなされ、我々が眠りに落ちそうになったとき、「本当なのですか?」とクアルティッラが言った。「プリアーポスの守護霊に対して徹夜の祭儀を捧げる義務があると知りながら、眠ることなど心にあるのですか?」

§22

​Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri expilaturi triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput tetigit. Ad quem ictum exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse,3 et stertere tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.

アスキルトスがこれほど多くの災厄に打ちひしがれて眠りに落ちると、先刻乱暴に追い払われていたあの女中が、彼の顔全体に煤を長く塗りたくり、意識のない彼の唇や肩に眠り薬で絵を描いた。すでに私もまたこれほど多くの苦難に疲れ果て、眠りのごく僅かな味をすすったかのようであった。屋敷の内外にいる召使いたちも全員同じようにしており、ある者は横たわる客たちの足元に散らばって倒れ伏し、ある者は壁にもたれかかり、ある者は敷居のところで互いの頭を寄せ合って留まっていた。灯火もまた油が尽きかけて微かで消え入りそうな光を放っていた。そのとき、二人のシリア人が食堂の金品を掠め取ろうと侵入し、銀器の周りで貪欲に争っているうちに、引っ張り合って大瓶を割ってしまった。銀器を載せた長机も倒れ、寝台の上でぐったりしていた女中の頭に、激しく跳ね上がった杯が偶然命中した。その衝撃で彼女は叫び声をあげ、盗人たちを暴露すると同時に酔っ払いたちの一部を目覚めさせた。獲物を狙ってやって来たあのシリア人たちは、自分たちが見つかったと悟ると、あたかも前もって打ち合わせてあったかのように揃って寝台の脇に倒れ込み、昔から眠っていたかのようにいびきをかき始めた。すでに給仕頭も目を覚まして消えゆく灯火に油を注ぎ、奴隷の少年たちも少し目を擦って給仕に戻っていたが、そのときシンバル奏者の女が入ってきて青銅の楽器を打ち鳴らし、皆を目覚めさせた。

§23

​Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:“ “Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque facili, clune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.” ” Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra moluit.

こうして宴席は再開され、再びクアルティッラが飲むように促した。シンバル奏者の女が酒宴に興じる者の陽気さを盛り上げた。そこへ、あらゆる者の中で最も下品で、まさにあの屋敷に相応しいキナエドゥスが入ってきた。彼はぐにゃぐにゃした手首で呻き声を上げると、次のような詩を吐き出した。「さあさあ、放蕩な好色漢たちよ、今すぐここへ集まれ、足早に歩み、走りを速め、足の裏と軽やかな腿で飛び来れ、俊敏な腰と厚かましい手を持つ者たち、柔らかで、年経た、デーロス人の手で去勢された者たちよ」。詩句を歌い終えると、彼は極めて不潔な口づけで私に唾を吐きかけた。やがて彼は寝台の上に乗り、抵抗する私から力づくで覆いを剥ぎ取った。そして私の股間の上で、長いあいだ空しく腰を振り続けた。

構文注3 件
  1. 20non sum dignus qui bibam?

    dignus の補語として関係代名詞 qui と接続法現在 bibam を用いる「適格・資格の構文(characteristic relative clause)」。古典期ラテン語では dignus qui + 接続法 が「〜するにふさわしい、〜する資格がある」を表す標準構文である。

  2. 21cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi

    状況・理由を表す cum 節(接続法現在 sciatis)の中に、動詞 sciatis の目的語として対格不定詞構文が埋め込まれている。pervigilium が不定詞 deberi の意味上の主語(対格)、Priapi genio が利害関係を示す与格である。

  3. 22ut putares hoc convenisse

    接続法未完了過去二人称単数 putares は、不特定の観察者を想定した「過去の潜在(potential subjunctive in the past)」を表す。「(それを見たら誰でも)これが事前に合意されていたと思ったであろう」の意。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:20-23