- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:140-141
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老いた遺産狙いの女フィロメーラが子どもたちを預けに来ると、エウモルポスは持病を装いつつ奴隷の助けを借りて娘と情事に耽り、エンコルピオスも回復した精力を見せつけるが、エウモルポスの遺産目当ての者たちには遺体を人前で食すことが条件として突きつけられる。
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua.1 Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem audirent quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciaca sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere.2 Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat,3 ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat “Socrates, deorum hominumque, gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia” inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent”.. Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam” “Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint” “Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant”... Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. “ Gorgia paratus erat exsequi ” “De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana viscera sed centies sestertium comesse. Accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes,4 nec hereditatem exspectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”
第一級の貞淑な貴婦人でフィロメーラという名の女がいたが、彼女は若き日の奉仕によってしばしば多くの遺産を巻き上げてきたものの、今や老いて若さの盛りも失せていたため、子無しの老人たちに息子や娘をあてがい、この後継ぎの工作を通じて己の稼業を広げ続けていた。そこで彼女はエウモルポスの許へやって来て、我が子らを彼の分別と善良さに託し、自分自身とその祈願を委ねると言った。若者たちを日々健全な教えによって教え導くことができる者は、全世界で彼一人しかいないのだと。要するに、若者たちに与えられうる唯一の遺産であるところの、彼の語る言葉を聞かせるために、子どもたちをエウモルポスの邸宅に残していくのだと。彼女は口にした通りに実行し、極めて器量の良い娘を青年期の弟とともに寝室に残し、誓願を立てるために神殿へ向かうふりをした。エウモルポスはといえば、私ですら彼にとっては若造に見えるほど節度ある男であったが、すぐさま娘を尻の秘儀へと誘った。しかし彼は自分が痛風持ちで腰が抜けていると皆に公言していたため、万全の偽装を維持しなければ、この茶番劇のほぼ全体を覆してしまう危険にさらされていた。そこで嘘に信憑性を持たせるため、彼は娘には頼み込んで託された善良さの上に跨がらせる一方、コラクスには自分が横たわっている寝台の下に入り込み、床に手を置いて自分の腰で主人を揺り動かすよう命じた。コラクスはのろのろと命令に従い、娘の技巧に同じリズムの動きで応えた。事態が成就へと向かうと、エウモルポスは大声でコラクスに役目を急ぐよう急き立てた。このようにして雇い人と情婦の間に挟まれ、老人はあたかもぶらんこ遊びに興じるかのようであった。エウモルポスは自分自身の笑いも含めた大笑いの中でこれを一度ならず二度までもやってのけた。それゆえ私自身も、怠惰ゆえに習慣を失ってしまわぬよう、弟が鍵穴越しに姉の操り人形じみた動きに目を見張っている間に近づき、乱暴を許してくれるかどうか試みようとした。極めて物知りなこの少年は言い寄られても拒まなかったが、敵意ある神はそこでも私を見つけ出した。「私を元通りにしてくれた大いなる神々がおられる。というのも、魂を導き連れ戻す慣わしのメルクリウスが、その恩寵によって、怒れる手が切り落としたものを私に返してくださったのだから。私がプローテシラーオスや古代の誰よりも神々の恵みを受けていることを知るがよい」。こう語ると、私はトゥニカをたくし上げ、エウモルポスに我が全身を見せつけた。すると彼は最初はぎょっとしたものの、次いで大いに信じるために、両手で神々の恩恵に触れて検分した。「神々と人間の鑑たるソクラテスは、決して居酒屋を覗き込んだこともなく、いかなる群衆の集まりにも己の目を委ねたことがないと誇るのを常としていた。それほどまでに、常に叡智と語らうこと以上に有益なことはないのだ」。「あなたの仰ることは」と私は言った。「すべて真実です。他人の財産を貪る者たちほど、速やかに不運に陥るべき人間はおりません。しかしもし財布や小銭の鳴る小袋を釣り針代わりに群衆の中へ投げ入れなかったなら、山師やスリどもはどうして生きていけましょうか。物言わぬ獣が餌で釣られるように、人間も希望の端くれに食いつかなければ罠にかかることはないのです」……「アフリカからの船は、あなたが約束した通りの金と奴隷たちを乗せては参りませんでした。遺産狙いの者たちもすでに疲弊し、気前の良さを減じております。それゆえ、私の勘違いでなければ、皆の運命はあなたの悔恨へと立ち戻り始めています」。「私の遺言状で遺贈を受ける者はすべて、私の解放奴隷を除き、もし私の遺体をばらばらに刻み、民衆が見守る中で食い尽くすならば、という条件においてのみ私が与えたものを受け取るものとする」。「ある民族の間では、死者が近親者によって食い尽くされるという掟が今なお守られており、病人が自らの肉の質を落としたという理由でしばしば叱責されるほどであると私たちは知っている。この例を引いて私は友人たちに訓戒する。私が命じることを拒絶せず、かつて私の魂を呪詛したのと同じ熱意をもって、その肉体をも食い尽くすがよい」……莫大な金銭の風評が、憐れな者たちの目と心を盲目にしていた。「ゴルギアースは実行する準備を整えていた」。「あなたの胃袋の拒絶について、私が恐れる筋合いは何もない。わずか一時間の不快感に対して莫大な富の埋め合わせを約束してやりさえすれば、胃袋は命令に従うだろう。ただ目を閉じ、人間の内臓ではなく一千万セステルティウスを食らっているのだと思いなさい。その上、風味を変えるための調味料を何か見つけるとしよう。いかなる肉もそれ自体で好まれることはなく、技巧によって手が加えられ、拒絶する胃袋にも受け入れられるようになるのだから。もし実例によってもこの判断を裏付けたいのなら、ハンニバルに包囲されたサグントゥムの人々は人肉を食らったが、遺産を期待していたわけではない。ペテリアの人々も極限の飢餓の中で同じことを行い、この饗宴において飢えを凌ぐこと以外には何も得ようとはしなかった。ヌマンティアがスキピオに落とされた時にも、我が子の喰い残された亡骸を懐に抱く母親たちが見出されたのだ」。
- 140commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua
不定詞 commendare および credere は、主動詞 venit に後続する歴史的不定詞として生動的な動作の連続を表すか、あるいは間接話法を導く発話動詞(dixit 等)の省略に伴う不定詞と解釈される。後続の文(Illum esse solum...)も同様に間接話法の対格不定詞構文で連続している。
- 140si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere
反実仮想条件文(接続法過去完了 servasset)の帰結節に、接続法ではなく直説法未完了過去 periclitabatur が用いられている。これは破綻が不可避かつ目前に迫っていたという切迫感・確実性を強調する修辞的語法である。
- 140quod manus irata praeciderat
関係代名詞 quod の先行詞は先行節の reddidit mihi の目的語として省略されている。動詞 praecido(切り落とす)は、物理的な切断ではなく、怒れる神(プリアーポス)の手によって萎縮・不能にさせられていた男根の生殖能力・勃起力を誇張的・比喩的に表現したものである。
- 141Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes
edere は現在不定詞ではなく、edo(食べる)の直説法完了三人称複数形 edēre(= ederunt)である。歴史的実例を列挙する文脈において、主動詞として「人肉を食らった」という過去の事実を述べている。
