- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:129-131
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ポリュアイノスは自身の性的不能を嘆き、キルケーから嘲笑と助言の混ざった手紙を受け取って弁明の返書を送る。その後、呪術師の老婆の治療によって活力を回復し、再び木立でキルケーと逢瀬を楽しむ。
“Crede mihi, frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.1 Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt.. itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est.”
「信じてくれ、兄弟よ、私は自分が男であると理解できず、感じられないのだ。かつて私がアキレウスであった身体のあの部分は、死に果ててしまった」少年は人目につかない場所で見つかって噂の種になるのを恐れ、飛び出して館の奥へと逃げ去った。一方、私の寝室にはクリュシスが入ってきて、女主人からの手紙を私に手渡した。そこにはこう書かれていた。 「キルケーよりポリュアイノスへ挨拶を送ります。もし私が好色な女であったなら、騙されたと嘆いたことでしょう。ですが今では、あなたの無気力に感謝さえしています。快楽の幻影のなかでより長く戯れることができましたから。それにしてもあなたがどうしておられるか、ご自身の足で家まで辿り着けたのかをお尋ねします。筋(神経)がなければ人間は歩くことができないと医者たちは申しますから。若者よ、言っておきますが、不随にはお気をつけなさい。私はこれほど大きな危険に瀕した病人をかつて見たことがありません。誠実の神にかけて、あなたはもう死んだも同然です。もし同じ冷えがあなたの膝や手を襲ったなら、葬儀のラッパ吹きを呼んでもよろしいでしょう。では、どういうことでしょう。たとえ重い侮辱を受けたとはいえ、私は哀れな人間に治療法を惜しむ者ではありません。もし健康になりたいなら、ギトーンにお願いなさい。三日間兄弟なしで眠るなら、筋(活力)を取り戻すことができると申しておきます。私について言えば、気に入られない相手がいるのではないかと恐れてはおりません。鏡も世評も私に嘘をつきませんから。お達者で、もしおできになるなら」クリュシスは私がこの罵詈雑言をすっかり読み終えたと知ると、「こうしたことはよくあることです」と言った。「とりわけ、女たちが月をも引き降ろすこの町では……ですからこの件も手当てがなされるでしょう。女主人にはただ優しく返事を書き、率直な優しさによってその御心を回復させてください。本当のことを申さねばなりませんが、侮辱を受けて以来、女主人は我を忘れておられるのです」私は喜んで侍女に従い、手紙に次のような言葉を書き記した。
Libenter quidem parui ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam ea maior fieri possit,2 quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
「ポリュアイノスよりキルケーへ挨拶を送ります。女主人よ、私がしばしば過ちを犯したことを告白いたします。私も人間であり、まだ若者なのですから。しかしながら、今日という日以前には、死に値するほど重大な罪を犯したことは決してありませんでした。告白する罪人がここにいます。あなたが命じるいかなる罰も、甘んじて受けましょう。私は裏切りを働き、人を殺し、神殿を冒瀆しました。これらの大罪に対して処罰をお求めください。もし殺すのがお望みなら、私は自らの剣を携えて参りますし、鞭打ちで満足されるなら、裸で女主人のもとへ駆けつけます。ただこの一つのことだけは覚えておいてください、罪を犯したのは私ではなく道具であったということを。兵士としての備えはできていたのに武器がなかったのです。誰がこれを乱したのか、私には分かりません。おそらく心が身体の遅れに先んじてしまったのか、あるいはおそらくすべてを熱望するあまり、時機によって快楽を消耗してしまったのでしょう。自分が何をしたのか理解できません。それでもあなたは不随を警戒せよとお命じになります。まるで、あなたをも所有することを可能にしていたものを奪い去った不随が、それ以上に大きくなりうるかのように。しかし私の弁明の結論はこれに尽きます。もし私が過ちを正すのをお許しくださるなら、あなたのお気に召すようにいたします」このような約束とともにクリュシスを送り出したあと、私はこの上なく罪深い身体を入念に手当てした。入浴を控えて適度な塗油を行い、次いで滋養のある食物、すなわち球根類や汁気のないカタツムリの首肉を食し、生葡萄酒は控えめに飲んだ。それから就寝前にごく軽い散歩で調子を整え、ギトーンを伴わずに寝室に入った。機嫌を取ることへの配慮があまりに大きかったため、兄弟が私の脇腹を弱らせるのではないかと恐れたほどであった。
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit, “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit... Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?”3 “ Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus. Has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo vexabat rore lapillos. Dignus amore locus: testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant ” Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum... verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?” ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?” Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor
翌日、身体にも心にも障害なく起き上がると、不吉な場所を恐れながらも同じスズカケノキの木立へと降りて行き、木々の間で案内人たるクリュシスを待ち始めた。散歩をして昨日いた場所に腰を下ろして間もなく、彼女が老婆を連れて奥から現れた。そして私に挨拶すると、「どうしたのですか」と言った。「高慢なお方、少しはまともな分別を持つ気になりましたか」その老婆は懐からさまざまな色の糸を撚り合わせた紐を取り出し、私の首に巻きつけた。やがて唾液で練った土を中指ですくい取り、嫌がる私の額に印をつけた。……この呪文を終えると、私に三度唾を吐き、彼女自身が呪文を唱えて深紅の布で包んだ小石を三度胸元に投げ入れるよう命じ、手を近づけて股間の力を確かめ始めた。言葉よりも早く筋(神経)は命令に従い、巨大な動きをもって老婆の手を満たした。すると彼女は喜びに沸き立って言った。「ごらん、私のクリュシス、私が他人のために野兎を追い立ててあげたのが見えるかい?」 “気高いスズカケノキが夏の木陰を広げ、 実に飾られたダフネ(月桂樹)や揺れる糸杉、 そして周りを刈り込まれ梢を震わせる松が茂っていた。 これら木々の間を、彷徨う水流を伴った泡立つ川が戯れ、 不満げなしずくで小石を揺らしていた。 愛にふさわしい場所。森の小夜啼鳥と、 都会のプロクネが証人となり、草地や柔らかな 菫のまわりに身を横たえ、歌をもって密通を祝っていた。” 彼女は大理石のような首を黄金の寝台に投げ出して身を横たえ、咲き誇るギンバイカの枝で静かな……を打っていた。それゆえ、彼女は私を見ると、昨日の侮辱を思い出してか少し赤面した。それから皆が退けられ、招く彼女の傍らに私が腰を下ろすと、彼女は私の目の上に小枝を置き、あたかも壁が間に置かれたかのように大胆になって言った。「どうしたの、不随の人?今日は完全に(無傷で)やって来たのかしら」「試すこともしないで尋ねるのですか」と私は言った。そして全身で彼女の抱擁へと飛び込み、呪文をかけられていない口づけを飽きるまで味わった。
- 129licet ad tubicines mittas
非人称動詞 licet(〜してもよい)が接続法 mittas を直接伴う構文。tubicines(角笛吹き・ラッパ吹き)は古代ローマの葬儀で吹奏を担当した楽工を指し、「葬儀の準備をしてもよい」「棺桶の手配をしてもよい」ことを意味する慣用的・婉曲的表現。
- 130tanquam ea maior fieri possit
tanquam(あたかも〜であるかのように)に接続法 possit が続く仮定・比較節。先行文の「不随に気をつけよ」というキルケーの警告を受け、「身体の最も肝心な部分をすでに失わせた不随以上の不随などあり得ようか」という反語的・修辞的なニュアンスを表す。
- 131vides, quod aliis leporem excitavi
知覚動詞 vides の目的語節として、古典期標準の対格不定詞構文(または間接疑問節)ではなく、口語・俗ラテン語的な接続詞 quod + 直説法(excitavi)が用いられている。「他人のために野兎を狩り出した(獲物を追い立てた)」という慣用句は、自らは獲物を享受せず、他者(この場合はキルケー)のために獲物(勃起した男)を準備したことを指す。
