← ペトロニウス

サテュリコン

§108

船上の乱闘と舵取りの仲裁による休戦

リカスとトリュファイナの怒りにより船上で激しい乱闘が勃発するが、ギトーンらの狂言自殺騒ぎと舵取りの調停を経て休戦が結ばれ、トリュファイナが争いを諌める詩を詠じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§108

​Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities,1 ut nihil nec facere deceret nec dicere. Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se, ut quisquam ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium minas non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia.2 Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, si non desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseverat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tunc fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret.3 Data ergo acceptaque ex more patrio fide praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa“ “Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma? Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat. Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata hos inter fluctus quis raptis evocat armis? Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum4 gurgitibusque feris alios imponite fluctus.””

私は処罰への恐怖に竦み、立ちすくんでいた。事態が明白を極めるなか、何を言ってよいか分からず取り乱し、刈り取られた頭の恥辱に加えて眉毛の禿げ上がりが額と同じ平らさになって見苦しく、何かを為すことも言うこともふさわしくない状態であった。しかし、泣き叫ぶ者の顔が濡れた海綿で拭われ、顔全体に溶け出した墨が煤煙の雲ですべての顔立ちをかき乱すと、怒りは憎悪へと転じた。エウモルポスは、自由人たる者を神聖な掟と法に反して汚すことは何人たりとも許さぬと断言し、猛り狂う者たちの脅しを声だけでなく手をも用いて制止した。制止する彼の側には雇われの従者や、一人二人の極めて虚弱な船客が控えていたが、それらは腕力の助けというよりは訴訟の気休めにすぎなかった。私は我が身のために弁明しようとはせず、トリュファイナの両目に向けて手を突き出し、もしあの断罪された女、船全体で唯一鞭打たれるべき女がギトーンへの危害を思いとどまらないならば、私は我が力を行使するだろうと、明瞭かつ臆せぬ声で叫んだ。私の大胆さにリカスはさらに激しく怒りを燃え立たせ、私が自らの申し開きを捨てて他人のためだけに叫んでいることに憤慨した。トリュファイナも侮辱に煽られて劣らず荒れ狂い、船中の群衆を二陣営に分裂させた。こちら側では雇われの理髪師が刃物を私たちに分配し、自らも武装した。あちら側ではトリュファイナの奴隷たちが素手を構え、女中たちの喚声さえも戦列を補強した。ただ一人舵取りだけが、身を持ち崩した者たちの欲望によって生じた狂気がやまないならば、自分は操船の役目を放棄すると警告していた。それにもかかわらず戦う者たちの狂乱は収まらず、向こうは復讐のために、こちらは命のために戦った。それゆえ両陣営で死なずに倒れる者が多く出、より多くの血まみれの負傷者がさながら会戦からであるかのように後退したが、それでも何人の怒りも和らぎはしなかった。そのとき最も勇敢なギトーンが急所へと凶器の剃刀を当てがい、これほど多くの災禍の元凶を切り落とすと脅したため、トリュファイナは明白な赦免によってこの重大な凶行を押しとどめた。私もしばしば剃髪用の刃物を自分の喉元に当てたが、ギトーンが脅していたことを実行する気でなかったのと同様、私も自殺するつもりは毛頭なかった。だがギトーンのほうがより大胆に悲劇を演じきっていた。彼が手にしていたのは、以前すでに自らの首を掻き切ったことのあるあの剃刀だと知っていたからである。こうして両軍が対峙し、ただならぬ戦いになることが明白となったため、使者よろしくトリュファイナが休戦を結ぶよう舵取りが辛うじて説き伏せた。そこで伝統の慣習に従って信義が取り交わされ、彼女は船の守護神から奪い取ったオリーブの枝を差し伸べ、会談に臨む勇気を出して、 「いかなる狂気が」と叫んだ、「平和を武器へと変えたのか。 私たちの手は何の罪を犯したのか。トロイアの英雄が この船団で欺かれたアトレウスの子の妻を運んでいるわけでもなく、 狂えるメーデイアが兄弟の血をもって戦っているわけでもない。 だが侮られた愛には力がある。ああ悲しいかな、運命を この波立ちのなか、誰が武器を取って呼び寄せるのか。 誰にとって一度の死では足りないのか。大海を凌ぐなかれ、 荒れ狂う深淵にさらなる波を重ねるなかれ」。

構文注4 件
  1. 108superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities

    calvities(第5変化名詞・主格女性単数)は、先行する語り手の状態(ego... turbatus et deformis...)から統語的に移行し、己の醜悪さの原因を具体的に提示する独立的な主格句として置かれている。この句全体が後続する結果節 ut nihil nec facere deceret nec dicere を導く主たる契機となっている。

  2. 108solacia magis litis quam virium auxilia

    男性名詞の人名・身分を表す mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector に対する中性複数(同格)句。同格語が人そのものではなく、その人物たちが果たす役割や性質(力添えというよりは法廷論争の慰め)を抽象的・客観的に規定している。

  3. 108aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret

    expugnavit は軍事的な「力攻めにして奪取する」という意味から転じ、ut 節を伴って「説得・嘆願の末に~させることを勝ち取る、成し遂げる」という使役的・結果的な意味を表す慣用構文。主語は gubernator、目的語節が ut... faceret である。

  4. 108Ne vincite pontum

    禁止表現として ne + 命令法現在(vincite)が用いられている。古典散文では禁止には noli(te) + 不定詞、あるいは ne + 接続法完了が標準的であるが、詩的言語や日常口語では ne + 命令法現在の形が好んで用いられる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:108