← ペトロニウス

サテュリコン

§1-4

修辞学校の弊害と雄弁の衰退をめぐる議論

エンコルピオスは学校での荒唐無稽な弁論訓練が若者たちを堕落させ、真の雄弁を衰退させたと批判する。これに対し修辞学校教師アガメムノンは、教師側も生徒や世間に迎合せざるを得ない事情を明かし、拙速な成果を求める親たちの姿勢こそが真の元凶であると反論する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

“Num alio genere furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent.1 Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.” “Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.2 Et ne poetas ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam3 invenit.”

「弁論家たちを苛んでいるのは、狂気の女神たちの別の仕業なのだろうか。彼らはこう叫んでいる。『公の自由のために我はこの傷を受けた。お前たちのためにこの目を捧げた。私を我が子らのもとへ導いてくれる案内人をよこせ。膝の腱を断たれ、脚が体を支えきれないのだ』と。こうした台詞でさえ、もし雄弁へと進もうとする者たちのために道を開くものであるならば、我慢もできよう。だが現実は、題材の誇張と無意味極まる警句の喧騒によって、彼らが法廷に出たときには自分たちが別の世界に放り出されたと思い込むという結果をもたらすにすぎない。だからこそ私は、学校において青年たちが救いようのない愚か者に仕立て上げられるのだと考える。なぜなら彼らは、我々が日常で経験している事柄を何一つ見聞きせず、鎖を巻いて浜辺に立つ海賊や、父親の首を切り落とすよう息子らに命じる布告を書く僭主、あるいは三人もしくはそれ以上の処女を犠牲に捧げよと告げる疫病への神託、甘ったるい言葉の団子、そして何もかもが芥子や胡麻を振りかけられたような言動ばかりを目にするからだ」「このようなものの中で育てられる者たちが、厨房に住む者が良い香りを放つことができないのと同様に、思慮深くなれるはずがない。失礼を承知で申し上げれば、あなた方こそが真っ先に雄弁の道を破滅させたのだ。軽薄で空虚な響きによって一種の物笑いの種を呼び起こし、弁論の肉体を骨抜きにして倒れさせてしまった。ソポクレスやエウリピデスが語るべき言葉を見出した頃、若者たちはまだ弁論練習などに拘束されてはいなかった。ピンダロスや九人の抒情詩人たちがホメロスの韻律で歌うのを憚った頃、日陰育ちの教師はまだ才能を根絶やしにしてはいなかった。それに、詩人たちを証拠として引き合いに出さないとしても、プラトンもデモステネスもこの種の練習に近づかなかったことは私には明白だ。崇高で、いわば慎み深い弁論とは、斑点だらけでもなく肥満してもおらず、自然な美しさによって立ち現れるものだ。最近になって、あの大言壮語で無分別な多弁がアジアからアテネへと移り住み、偉大なものへと伸びようとする若者たちの心を、あたかも疫病をもたらす凶兆の星のごとく毒気で吹きつけ、規範が一度損なわれるや、雄弁は立ちすくみ沈黙してしまった。要するに、それ以降トゥキュディデスやヒュペレイデスの名声に迫った者がいただろうか。まともな血色の詩さえ輝きを放つことはなく、あらゆるものが同じ食物を口にしたかのように、老齢に達して白髪になることができなかった。絵画にしても、エジプト人たちの厚かましさがこの偉大な技術のための安易な近道を見出して以来、これと変わらぬ結末を迎えたのだ」

§3

​Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit “quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere.4 Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.

アガメムノンは、彼自身が学校で汗を流した時間よりも長く私がポルティクスで弁論を続けるのを許さず、こう言った。「若者よ、君の語る言葉には大衆受けする俗っぽさがなく、また極めて稀なことに健全な精神を愛しているのだから、君に隠された技術の秘密を明かしてやろう。実のところ、この練習において教師たちは何ら罪を犯してはいない。彼らは狂人たちとともに狂わざるを得ないのだ。若者たちが喜ぶようなことを語らなければ、キケロが言うように『彼らは学校にたった一人取り残される』ことになるからだ。追従者たちが富者の晩餐にありつこうとするとき、聞き手にとって最も心地よいと思われることより先に何も考えないように――事実、彼らの耳に罠を仕掛けない限り望むものを手に入れることはできない――、弁論の教師もまた、釣り人のように、小魚が食いつくであろうと分かっている餌を釣り針につけない限り、獲物の望みもないまま岩場に佇むことになるのだ。

§4

​Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:

それではどういうことか。非難されるべきは、子供たちが厳しい規律のもとで進歩することを望まない親たちなのだ。まず彼らは万事と同様に、己の野心のために子供たちへの期待を捧げてしまう。次いで願いの成就を急ぐあまり、まだ未熟な学びの段階にある者を法廷へと追いやるとともに、それ以上偉大なものはないと自認する雄弁を、まだ生まれたばかりのような子供たちに着せてしまう。もし親たちが、熱心な若者が厳しい読書によって潤され、知恵の教えによって心を整え、苛烈な筆によって言葉を掘り起こし、模範としたいと願うものを長く聞き、子供たちに受けるようなものは何も立派ではないと自らに言い聞かせるよう、労苦の階梯を辿ることを許したならば、あの崇高な弁論は自らの尊厳にふさわしい重みを持つはずなのだ。ところが今や、子供たちは学校で戯れ、若者たちは法廷で嘲笑され、そしてそのどちらよりも恥ずべきことに、誰もが誤って学んだことを老境に至っても認めようとしないのだ。だが君が、ルキリウス流の鄙びた即興詩を私が軽蔑しているなどと思わないよう、私の思うところを私自身も詩の形で描いてみよう」

構文注4 件
  1. 1si ad eloquentiam ituris viam facerent

    ituris は動詞 eo の未来能動分詞の与格複数男性形であり、名詞的に「雄弁へと進もうとする者たち」を表す。viam facerent に対する間接目的語(利害の与格)として機能している。

  2. 2Homericis versibus canere timuerunt

    timuerunt は不定詞 canere を伴い、単なる恐怖ではなく「〜するのを差し控えた」「憚った(hesitated / shrank from)」の意を表す。Homericis versibus は手段・様態の奪格で、叙事詩のヘクサメトロス韻律を指す。

  3. 2tam magnae artis compendiariam

    compendiariam は女性名詞 via(道)の省略を伴う慣用表現(compendiaria via)で、「近道」「速成法(shortcut)」を意味する対格。tam magnae artis はその目的格的属格。

  4. 3necesse habent cum insanientibus furere

    necesse habent は不定詞(furere)を目的語にとる慣用句で、「〜せざるを得ない」「〜することを余儀なくされている(feel compelled / be obliged to)」を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:1-4