← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§8.13.1-8.13.14

ポロスの抵抗とヒュダスペス川での対峙

アビサレスが降伏する一方、ポロスはアレクサンドロスの出頭要求を拒絶して武装対決を選び、ヒュダスペス川の対岸に大軍と戦象を配置して対峙する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§8.13.1

Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem.

翌日、アビサレスの使節たちが王のもとに参じた。彼らは委任されていた通り、すべての事柄を王の支配に委ね、相互に誓約を固めたのちに自らの王のもとへ送り返された。

§8.13.2

​Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus.

ポロスをも自らの武名の威圧によって降伏へと追い込むことができると考えたアレクサンドロスは、彼のもとへクレオカレスを派遣し、朝貢を納め、自らの領土の最初の入口において王を出迎えるよう命じさせた。ポロスはこれら二つのうち後者を果たすつもりであり、〔王が〕自らの領国へ入ってくる際に姿を現す所存だが、武装した姿であろうと返答した。

§8.13.3

​Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.

すでにアレクサンドロスがヒュダスペス川を渡る決意を固めていた折、アラコシア人たちにおける反乱の首謀者バルザエンテスが捕縛されて連行され、同時に三十頭の戦象も捕獲されて運ばれてきた。これはインド人に対抗するにあたり時宜を得た助力となった。なぜならインド人は軍勢そのものよりもこれら巨獣に希望と戦力を置いていたからである。

§8.13.4

​Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.

バルザエンテスと同盟を結んでいた、インド人のある小部族の王ダマラクスもまた捕縛されて引致された。

§8.13.5

​Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus hostem.

かくして脱走兵とこの小王は監視下に置かれ、戦象はタクシレスに引き渡されて、アレクサンドロスはヒュダスペス川に到達した。その対岸にはポロスが陣取り、敵の渡河を阻止せんとしていた。

§8.13.6

​LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.1

ポロスは並外れた肉体の強靭さを誇る八十五頭の戦象を配置し、その後方に三百両の戦車と約三万の歩兵を展開させていた。その中には、以前に述べられたように、適切に放つには重すぎる矢を携えた弓兵たちが含まれていた。

§8.13.7

​Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant.

ポロス自身は他の巨獣の上にひときわ高く聳える象に乗っており、金銀で装飾された武具が、稀に見る巨軀を威容あふれるものに仕立てていた。

§8.13.8

​Par animus robori corporis et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat.

肉体の頑健さに劣らぬ不屈の精神を持ち、無教養な者たちの間で見出されうる限りの知恵をも備えていた。マケドニア軍を怯えさせたのは、敵の威容のみならず、渡らねばならない河川の巨大さでもあった。川は何スタディオンもの幅に広がり、川底は深く、どこにも浅瀬を見せないため、広大な海のような外観を呈していた。

§8.13.9

​Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae.

また、広く淀んだ水域の広さにもかかわらず水勢を緩めることなく、あたかも両岸が狭く迫り合っているかのごとく奔流となって打ち寄せながら流れ、跳ね返る波が複数の箇所に隠れ岩の存在を示していた。

§8.13.10

​Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant.

馬と兵士で埋め尽くされた対岸の光景は、さらに恐ろしいものであった。巨大な体の巨大な巨獣たちが立ち並び、意図的に興奮させられて、恐ろしい咆哮によって耳を麻痺させていた。

§8.13.11

​Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.

こちらには川、あちらには敵が控え、確固たる希望を抱く能力を持ち、幾度もの実戦を経験してきたマケドニア兵の胸中を、思いがけない恐怖で震え上がらせた。

§8.13.12

​Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum.2

なぜなら、不安定な筏は対岸へ舵を取ることも、安全に着岸させることもできないと信じられていたからである。川の真ん中には多くの島々が散在しており、インド兵もマケドニア兵も頭上に武器を掲げ、泳ぎながらそこへと渡っていった。そこでは小競り合いが交わされ、双方の王は小さな衝突という試みを通じて、大局の勝敗の行方を占っていた。

§8.13.13

​Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi:

ところで、マケドニア軍の中ではヘゲシマコスとニカノルがその無謀さと大胆さで際立っていた。彼らは貴族の若者であり、味方の不断の幸運によって、あらゆる危険を軽蔑するほどに奮い立っていた。

§8.13.14

​quis ducibus3 promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt.

彼らを指揮官として、最も果敢な若者たちが槍だけを手に、多数の敵が占領していた島へと泳ぎ渡り、大胆さ以外には何ら優れた武具を持たぬまま、多くのインド人を討ち取った。

構文注3 件
  1. 8.13.6gravioribus telis, quam ut apte excuti possent

    比較級(gravioribus)+ quam ut + 接続法(possent)の構文で、「〜するにはあまりにも重すぎる矢」という結果・程度を表す。telis は性質の奪格。

  2. 8.13.12parvae rei discrimine summae experiebatur eventum

    parvae rei(局所的・小規模な戦い)と summae(属格名詞で「全体の趨勢、戦争全体の行方」)が鮮やかに対比されている。discrimine は手段・状況の奪格。

  3. 8.13.14quis ducibus

    結合関係代名詞 quis(= quibus)と名詞 ducibus による独立奪格構文(「彼らを指導者・指揮官として」)。分詞なしで叙述名詞を伴うタイプ。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.13.1-8.13.14