← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§8.11.1-8.11.25

アオルノス岩塞の包囲と陥落

ポリュペルコンがホラを降伏させた後、アレクサンドロスは要害アオルノスの攻略に着手し、案内人を得て土木工事と登攀を強行する。激戦で先鋒が討ち死にして一度は撤退するも、包囲を装う王の計略に欺かれたインド人守備兵が夜間に逃走し、岩塞は陥落する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§8.11.1

Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit.

ここからポリュペルコンが軍勢とともにホラ市へ派遣され、戦闘において無秩序な住民たちを打ち破った。城壁内に追いやられた彼らを追撃し、都市を配下に収めた。

§8.11.2

​Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama ​vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset,1 aditum se monstraturum esse promittens.

数々の無名の町々が住民たちによって放棄され、王の支配下に入った。それらの町の武装した住民たちはアオルノスと呼ばれる岩塞を占拠した。この岩塞はかつてヘラクレスが徒労のうちに包囲し、地震によって断念せざるを得なかったと風聞が広めていた。 岩壁があらゆる側で切り立ち険峻であったため途方に暮れていたアレクサンドロスのもとに、この地に詳しいある老人が二人の息子を連れて現れ、相応の報酬が得られるならば登攀路を案内すると約束した。

§8.11.4

​LXXX talenta constituit daturum2 Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit.

アレクサンドロスは八十タラントンを支払うと取り決め、若者の一方を人質として留め置いたうえで、老人自身を申し出た任務の実行へと送り出した。

§8.11.5

​Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere.

軽装歩兵たちには王の書記官ミュリナスが指揮官として任命された。敵を欺くため、彼らが迂回路を通って最頂部の尾根へと登ることが適切とされたからである。

§8.11.6

​Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt.

この岩塞は、多くの山のように緩やかでなだらかな斜面を描いて高所へと盛り上がっているのではなく、主として円錐標識のように聳え立ち、その基底部はより広大で、上に向かうにつれて狭まり、頂上部は鋭い峰となって突き出ている。

§8.11.7

​Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis: ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur.

その麓をインダス川が流れており、非常に深く、両岸とも険しい。別の側には深い裂け目と切り立った断崖の窪地があった。それらを埋め尽くすこと以外に攻略の道は開かれていなかった。

§8.11.8

​Ad manum silva erat: quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit.

手近に森林があった。王はそこを伐採させ、枝葉を払った幹だけを投げ込ませるよう命じた。葉の茂った枝は運搬する兵の妨げとなるからであった。王自身が最初に枝を払った木を投げ込み、王自らが率先して着手した任務を誰一人として拒否することなく、兵士たちの熱意を示す喊声がこれに続いた。

§8.11.9

Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti. Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit:

こうして七日以内に彼らは窪地を埋め終え、王は弓兵とアグリアネス人部隊に険路を押し登るよう命じた。そして自らの歩兵隊から最も果敢な若者三十人を選抜した。

§8.11.10

​duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit, ​sed ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur.

彼らの指揮官としてカルスと、王自身と同じ名前を持つことを王から喚起されたアレクサンドロスが与えられた。当初はあまりにも明白な危険であったため、王自身が危機に身を投じることは良しとされなかった。しかし喇叭によって合図が下されると、果敢な勇気を持つ王は親衛隊を振り返って自分に従うよう命じ、真っ先に岩壁へと突入した。そののちマケドニア兵は誰一人として踏みとどまることなく、持ち場を離れて自発的に王に続いた。

§8.11.12

​Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant.

多くの者が悲惨な最期を遂げた。険しい岩壁から滑落した彼らを足元を流れる川が呑み込み、危険に晒されていない者にとっても痛ましい光景であった。しかし他人の死によって自分たちが何を恐れるべきかを思い知らされると、同情は恐怖へと変わり、彼らは戦死者たちではなく自分たち自身の身を嘆いた。

§8.11.13

​Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi3 instabili et lubrico gradu praecipites recidebant.

そしてすでに、異民族が登攀してくる者たちに向かって巨石を転がり落とし、それに打たれた兵たちが不安定で滑りやすい足場からまっさかさまに転落するなか、勝者としてでなければ破滅なしには退却できない地点にまで到達していた。

§8.11.14

​Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant.

それでも、王が選抜された三十人とともに先行させていたアレクサンドロスとカルスは登り切り、すでに白兵戦を始めていた。しかし異民族が上方から投射兵器を浴びせかけたため、彼らは敵を傷つけるよりも頻繁に自らが打たれることとなった。

§8.11.15

​Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur.

それゆえアレクサンドロスは、自らの名と誓約を胸に、慎重さよりも激しさを優先して戦ううちに、あらゆる側から刺し貫かれて倒れた。

§8.11.16

​Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis.

カルスは彼が横たわるのを見るや、復讐以外のすべてを忘れて敵の中に突進し始め、槍で多くの者を、剣で数名を討ち取った。しかしあまりにも多くの手が一人に襲いかかったため、友の遺骸の上に息絶えて倒れ伏した。

§8.11.17

​Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit.4

最も果敢な若者たちや他の兵士たちの死に当然のごとく心を痛めた王は、退却の合図を出した。

§8.11.18

​Saluti fuit, quod5 sensim et intrepidi se receperunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus.

兵たちが徐々に、取り乱さずに撤退し、異民族たちも敵を撃退したことに満足して退却する兵を追撃しなかったことが、彼らの命を救うこととなった。

§8.11.19

Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto — quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur —, tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.

だがアレクサンドロスは、岩塞を奪取する見込みがまったく立たなかったため作戦を断念することを決意していたものの、なお包囲を継続する姿勢を示した。

§8.11.20

​Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes:

すなわち道路を封鎖させ、攻城塔を前進させ、疲弊した兵に他の兵を交代させたのである。この執念深さを知ったインド人たちは、二日二晩にわたり、自信のみならず勝利をも誇示しながら、慣習に従って太鼓を打ち鳴らし宴に興じた。

§8.11.21

​tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris.

しかし三日目の夜には、太鼓の響きは聞こえなくなっていたが、岩塞の至る所から松明の光が輝いていた。それは暗夜に険路の岩場を駆け下る逃走をより安全にするために、異民族たちが灯したものであった。

§8.11.22

​Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam.

斥候として先行させていたバラクロスを通じて、王はインド人たちの逃亡により岩塞が放棄されたことを知った。

§8.11.23

​Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt.

そこで全軍が一斉に叫び声を上げるよう合図を送り、隊列を乱して逃走する敵に恐怖を植え付けた。敵がすぐそこにいるかのように、多くの者が滑りやすい岩や険しい岩崖から転落して落命し、さらに多くの者が身体の一部を負傷して無傷の者たちから見捨てられた。

§8.11.24

​Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriae.

敵よりもむしろ地形の征服者であった王は、それでも生贄と神々の祭祀によって大勝利の体裁を整えた。岩塞には「勝利のミネルウァ」に捧げる祭壇が築かれた。

§8.11.25

​Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.

軽装歩兵たちを登らせるよう命じた進路の案内人たちには、約束された成果には届かなかったものの、約束通りの報酬が誠実に支払われ、岩塞およびそれに隣接する地域の防守はシソコストスに委ねられた。

構文注5 件
  1. 8.11.3si pretium operae esset

    間接話法(oratio obliqua)内の条件節(接続法未完了過去)。直接話法の未来条件文(si pretium operae erit)が現在分詞 promittens に従属して時制の一致(consecutio temporum)を受けた形。pretium operae は「労に見合う報酬/価値」を表す慣用句。

  2. 8.11.4LXXX talenta constituit daturum

    constituit に続く対格不定詞構文において、主語となる代名詞 se が省略されている(se daturum [esse])。クルティウスをはじめとする後代の歴史家によく見られる簡潔化表現。

  3. 8.11.13quis perculsi

    古形・詩形の奪格複数 quis(= quibus)。先行詞は直前の ingentia saxa であり、手段の奪格として分詞 perculsi(主語は subeuntes)に係っている。

  4. 8.11.17signum receptui dedit

    receptui は目的・結果を表す与格(dative of purpose)であり、signum dare(合図を出す)とともに用いられて「退却の合図を出した」を意味する定型句。

  5. 8.11.18Saluti fuit, quod

    saluti は述語的与格(二重与格構文の一種で「救いとなった」の意)。文全体の主語は quod が導く事実・内容名詞節(quod sensim et intrepidi se receperunt...)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.11.1-8.11.25