← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§7.9.1-7.9.22

スキタイ軍の撃破とサカ族の服属

アレクサンドロスは渡河作戦を決行してスキタイ軍を撃破・追撃し、その戦果と捕虜への寛大な処置によってサカ族を服属させたのち、自軍の敗戦地で戦死者を弔い叛徒への報復を命じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.9.1

Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum.1

これに対し王は、自らの幸運と彼らの助言に従うつもりであると返答した。信を置く幸運にも従うし、軽率かつ無謀な行動を取らないよう忠告する者たちの助言にも従うつもりだというのである。

§7.9.2

​Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum.

そして使者たちを去らせたのち、準備されていた筏に軍勢を乗船させた。舳先には円盾兵を配置し、矢の打撃に対してより安全であるように、膝をついて身をかがめるよう命じていた。

§7.9.3

​Post hos, qui tormenta intenderent,2 stabant et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.

彼らの後ろには、投石機を操作する者たちが控え、両側面と前方から武装兵に取り囲まれていた。投石機の背後に陣取った残りの武装兵たちは、甲冑で保護されていない漕手を盾の亀甲隊形で守っていた。

§7.9.4

​Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.

騎兵を運ぶ筏においても同様の隊形が維持された。大半の者は船尾から手綱で馬を泳がせながら引いていた。他方、藁を詰めた革袋に乗って進む者たちは、前方に配された筏によって守られていた。

§7.9.5

​Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent.

王自身は精鋭たちとともに自ら先頭を切って筏を解纜し、対岸へと進路を取るよう命じた。これに対してスキタイ人は、騎兵の隊列を岸辺の最前線に迫り出させて対峙させ、筏が着岸すらできないようにした。

§7.9.6

​Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.

だが、岸辺を守る敵軍のこうした威容のほかにも、巨大な恐怖が渡航者たちを襲っていた。というのも、斜めに打ち寄せる水流に押されて舵手たちは航路を制御できず、足元をふらつかせ、投げ出されまいと不安に駆られた兵士たちが水手たちの作業を妨害したからである。

§7.9.7

​Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela.

彼らは試みても力を込めて槍を投擲することすらできず、敵を攻撃することよりも、危険なく立ち続けることのほうが先決であった。救いとなったのは投石機であり、密集して不用意に姿をさらす敵に向けて放たれた弾丸は無駄にはならなかった。

§7.9.8

​Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spiculis perforaretur.

異民族たちも筏に向けて大量の矢を浴びせかけ、同時に何本もの矢尻に貫かれない盾はほとんどないほどであった。

§7.9.9

​Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis acriter pedem inferre coeperunt.

そして筏がまさに接岸しようとしたとき、円盾兵の戦列が一斉に立ち上がり、自由な踏ん張りが利くようになったため、確かな狙いをもって筏から槍を投げつけた。そして敵が怯えて馬を退かせるのを見るや、彼らは互いに励まし合って勢いよく岸へと飛び降り、混乱した敵に激しく肉薄し始めた。

§7.9.10

​Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae.

次いで、轡をはめた馬を擁する騎兵隊が異民族の戦列を突破した。その間に他の兵たちも交戦中の前衛に守られながら戦闘態勢を整えた。

§7.9.11

​Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.

王自身は、病身の体にまだ欠けていた活力を精神の堅固さで補っていた。首の傷跡がまだ十分に塞がっていなかったため、励ます声を聞き取ることはできなかったが、戦うその姿はすべての者に目撃されていた。

§7.9.12

​Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.

それゆえ兵士たち自らが指揮官の役を務め、互いに励まし合いながら、自らの安全を顧みることなく敵へと突撃し始めた。

§7.9.13

​Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.

そのとき、異民族たちはもはや敵の形相にも、武器にも、喊声にも耐えることができず、全軍が手綱を緩めて――彼らは騎兵部隊であったため――逃走を開始した。王は衰弱した体の苦痛に耐えかねていたにもかかわらず、それでも八十スタディオンにわたって追撃を続行した。

§7.9.14

​Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.

そして気を失いそうになる中で、光が少しでも残っている間は逃げる敵の背後を追撃し続けるよう配下に命じた。王自身は気力までも尽き果てて陣営へと戻り、そこに留まった。

§7.9.15

​Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat.

彼らはすでに父なるバックスの境界標を越えていた。その記念碑は間隔を詰めて配置された石標や、幹を蔦が覆う丈高い樹木であった。

§7.9.16

​Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.

しかしマケドニア兵を憤怒がさらに遠くまで駆り立てた。彼らはほぼ真夜中になって陣営へと帰還したが、多数を討ち取り、より多くの者を捕虜とし、千八百頭の馬を奪い去った。他方、マケドニア軍の戦死者は騎兵六十名、歩兵ほぼ百名であり、千名が負傷した。

§7.9.17

​Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam:

この遠征は、時宜を得た勝利の知らせによって、大半が反乱を起こしていたアジアを屈服させた。スキタイ人は不敗であると信じられていたため、彼らが打ち破られた以上、マケドニアの武力に匹敵しうる民族は存在しないと人々は認めたのである。そのためサカ族は使者を送り、自らの民族が下された命に従うことを約束した。

§7.9.18

​moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas.3 Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen.

彼らを動かしたのは、王の武勇もさることながら、打ち負かされたスキタイ人に対する寛大さであった。というのも、王は自らが最も獰猛な民族と争ったのは勇敢さをめぐってであって、怒りのゆえではないことを証明するために、すべての捕虜を無代償で送還していたからである。

§7.9.19

​Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.4

そこでサカ族の使節を手厚く歓待したのち、大王はエウクセニッポスを同行者として与えた。彼はまだ極めて若く、その盛りの美貌によって王の寵愛を得ていたが、体つきの美しさではヘファイスティオンに匹敵するものの、男性的とは言いがたい艶やかさにおいて彼には及ばなかった。

§7.9.20

​Ipse Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat.

王自身は、クラテロスに対し軍の大半を率いて無理のない行程で追進するよう命じたうえで、マラカンダの町へと向かった。そこからスピタメネスは、王の到来を知ってバクトラへと逃亡していた。

§7.9.21

​Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit.

こうして王は四日間で長距離を踏破し、メネデモスの指揮のもとで歩兵二千名と騎兵三百名を失ったあの場所に到達した。王は彼らの遺骨を塚で覆うよう命じ、祖国の慣習に従って死者への追悼の儀礼を執り行った。

§7.9.22

​Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat: itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit urique agros et interfici puberes iubet.

すでにクラテロスもファランクスを率いて後を追うよう命じられて王のもとに到着していた。そのため王は、離反した者たちすべてが等しく戦争の惨禍に圧迫されるよう、部隊を分割し、畑を焼き払い、成人男子を殺戮するよう命じた。

構文注4 件
  1. 7.9.1nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum

    間接話法における主節不定詞 secuturum [esse] の意味上の主語 se が省略されている。関係節の接続法 confidat および目的節の接続法 faciat は、間接話法内部の従属節として接続法を取っている。

  2. 7.9.3qui tormenta intenderent

    関係代名詞 qui に導かれる接続法 intenderent は、「〜する役目の者たち」「〜するための者たち」という目的または性格・規定を表す接続法節として機能している。

  3. 7.9.18dementia in devictos Scythas

    伝承写本に dementia(狂気・愚行)とある箇所だが、直後の「捕虜全員を無代償で送還した」という文脈から、古くから clementia(寛大・慈悲)の誤写と見なされ校訂されることが多い。ここでは文脈の要請に基づき「寛大さ」の意として解釈・訳出している。

  4. 7.9.19ei lepore haud sane virili par non erat

    代名詞与格 ei は直前の Hephaestionem を指し、述語形容詞 par にかかる(「彼と対等ではない」)。lepore haud sane virili は観点の奪格で、「さほど男性的とはいえない優美さにおいて」の意。先行する「外見の美しさにおいてはヘファイスティオンに匹敵したが」との対比をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.9.1-7.9.22