← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§7.5.1-7.5.22

砂漠の過酷な行軍とオクスス川の渡河

アレクサンドロス率いる軍勢は極度の水不足と酷熱に苛まれながらソグディアナの砂漠を行軍してオクサス川に達し、藁を詰めた革袋によって渡河を果たす。一方、ベッソスの側近スピタメネスらは保身と反逆を企て、同士討ちの偽計を用いてベッソス捕縛へと動き出す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7.5.1

​Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat nocturno itinere exercitum ducens.

そこでバクトリア人の地方をアルタバゾスに委ね、行李や輜重は守備隊とともにその場に残し、自らは身軽な軽装部隊を率いてソグディアナ人の砂漠地帯へと入り、夜間行軍によって軍を進めた。

§7.5.2

​Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit.

すでに述べられたように、水分の不足は、飲みたいという欲求よりもむしろ絶望によって渇きを燃え立たせる。四百スタディオンにわたって、わずかな湿り気すら存在しない。

§7.5.3

​Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.

夏の太陽の熱気が砂を熱する。そして砂が燃え盛るように熱くなり始めると、まるで広がり続ける大火の如くすべてが焼き焦がされる。

§7.5.4

​Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est.

次いで、大地の途方もない熱気によって巻き起こされた靄が光を覆い隠し、平原の光景は広大で深き大海のそれと少しも変わらないものとなる。

§7.5.5

​Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: ora visceraque penitus uruntur.

夜間の行軍は耐えうるもののように思われた。夜露と朝の冷気によって肉体の苦しみが和らいだからである。しかし光が射すと同時に熱気が立ち昇り、乾燥がすべての自然な水分を吸い尽くす。口内と内臓の奥深くまでが灼きつくされる。

§7.5.6

​Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: pigebat et consistere et progredi.

それゆえ、まず気力が、次いで肉体が衰え始めた。立ち止まることも前進することも苦痛であった。

§7.5.7

​Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.

その土地に詳しい者から忠告を受けていた少数の者たちは水を蓄えていた。これは束の間は渇きを抑えたものの、熱気が増すにつれて再び水分への渇望が燃え上がった。そのため、誰もが持っていた葡萄酒や油をことごとく飲み干し、飲むことの甘美さがあまりに大きかったため、以後の渇きを恐れなくなるほどであった。

§7.5.8

​Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere.

その後、貪るように水分を飲み干したことで身体が重くなり、武具を支えることも歩くこともできなくなり、節度なく注ぎ込まれたものを嘔吐して吐き出さざるを得なくなった者たちと比べれば、水が尽きていた者たちのほうがむしろ幸福であるように思われた。

§7.5.9

​Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:1

これほどの災禍に心を痛める王を取り囲み、友人たちは、王自身の不屈の精神こそが衰えゆく軍勢の唯一の救済策であることを思い起こすようにと懇願した。

§7.5.10

​cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent.

そのとき、宿営のための場所を確保するために先行していた者たちのうち二名が、同じ部隊におり激しい渇きに苦しんでいると知っていた自分たちの子息を救うために、革袋に水を入れて運んできて遭遇した。

§7.5.11

​Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit.

彼らは王に出くわすと、そのうちの一方が革袋を解き、一緒に携えていた器を満たして王へと差し出した。王はそれを受け取ったが、誰のために水を運んでいるのかと尋ね、息子たちに運ぶ途中であると知った。

§7.5.12

​Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.

そこで王は、差し出されたとおりに満たされた杯を返し、こう言った。 「私一人で飲むに耐えず、さりとて全員に分け与えるにはあまりに僅かである。急いで行って、子供たちのために持ってきたものを彼らに与えよ。」

§7.5.13

​Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera. Sed exercitus magna pars non potuerat consequi: in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, ​eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa,2 is quibuscumque aqua portari posset, ac suis opem ferre.

ほぼ夕暮れの初め頃、王自身はようやくオクサス川に到着した。しかし軍の大部分は追いつくことができなかった。王は高い山の上に篝火を焚くよう命じ、苦心して追従している者たちが、本陣からそう遠くない位置にいることを悟れるようにした。そして前衛の部隊にいた者たちには、早急に糧食と飲料で精気を回復させた上で、ある者は革袋を満たし、ある者は器を満たし、何であれ水を運べるものに水を満たして、自らの仲間たちに救いの手を差し伸べるように命じた。

§7.5.15

​Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.

しかし、あまりに無節制に水を飲み干した者たちは、息が詰まって絶命した。そしてこれらの死者の数は、いかなる戦闘で失った数よりも遥かに多かった。

§7.5.16

​At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit.

だが王はなお胸当てを着けたままで、食事も水も取らず、軍勢が進軍してくる道筋に立ち続け、全軍が通過し終えるまでは肉体を休めるために退くこともなく、その夜全体を激しい心の動揺を抱えながら不眠の警戒のうちに過ごした。

§7.5.17

​Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos stramentis refertos dividit.

川の周囲の土地は荒涼として木材が極めて乏しく、舟艇も持たず橋を架けることもできなかったため、翌日も心は晴れなかった。そこで王は、切迫した状況が差し出した唯一の策を講じた。できる限り多くの革袋に藁を詰め込んで分配したのである。

§7.5.18

​His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.

兵士たちはこれらに腹ばいになって川を泳ぎ渡り、最初に渡り終えた者たちは、他の者たちが渡河する間、警戒の任に就いた。このようにして、実に六日目にして全軍を対岸へと上陸させた。

§7.5.19

Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso:

そしてすでにベッソス追撃のために進軍することを決断していたとき、王はソグディアナで起きている事態を知ることとなった。スピタメネスはベッソスからすべての友人の中で格別の名誉をもって重用されていた。

§7.5.20

​sed nullis meritis perfidia mitigari potest, quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.3

しかし裏切りはいかなる恩恵によっても和らげられることはない。だが、自らの王の殺害犯であるベッソスに対するものならば、誰にとっても何一つ不義とは見なされなかったため、今や彼の裏切りもそれほど憎むべきものとは思われなくなっていた。その犯行にはダレイオスの復讐という見栄えの良い口実が掲げられていたが、彼が憎んでいたのはベッソスの罪悪ではなく、その命運であった。

§7.5.21

​Namque ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt.

というのも、スピタメネスはアレクサンドロスがオクサス川を渡ったと知るや、ベッソスから最も厚い信任を得ていたダタペルネスとカタネスを、計画していた企ての仲間に引き入れたからである。彼らは求められた以上の早さで同意し、極めて屈強な八名の若者を加えて、次のような計略を仕掛けた。

§7.5.22

​Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes:4 a semet occupatos esse et vinctos teneri.

スピタメネスはベッソスのもとへと赴き、同席者を遠ざけた上で、ダタペルネスとカタネスが彼を生け捕りにしてアレクサンドロスへ引き渡すことを企てて陰謀を巡らせているのを探知したと告げ、二人は自分によって出し抜かれ、捕縛されて繋がれていると語ったのである。

構文注4 件
  1. 7.5.9animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse

    orabant ut meminisset(思い起こすよう懇願した)に導かれる間接話法(対格と不定詞)。esse の主語は animi sui magnitudinem であり、unicum remedium は述語名詞。deficientis exercitus は目的格的属格または所属の属格(衰弱しつつある軍勢に対する/にとっての唯一の救済策)。

  2. 7.5.14eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa

    直前の iubet にかかる対格と不定詞構文の継続。eos が意味上の主語対格で、firmatos はそれに一致する分詞。inplere は不定詞。alios... alios は「ある者たちは革袋を、他の者たちは器を」と分担を示す配分的な意味上の主語(eos の部分同格対格)として解する。

  3. 7.5.20sed fortunam, non scelus oderat Bessi

    属格 Bessi は語順上 scelus の直後に置かれているが、対比される二つの直接目的語 fortunam と scelus の双方にかかる共通の属格(ベッソスの命運、ベッソスの罪悪)。主語は文脈上スピタメネス。

  4. 7.5.22insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes

    ait se conperisse に続く間接話法(対格と不定詞)。insidiari の意味上の主語が対格 Dataphernen et Catanen であり、分詞 agitantes(企てながら)もこれら二名に一致する(複数対格)。ut 節は agitantes の目的または意図を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.5.1-7.5.22