- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.8.1-6.8.26
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
王は密議を開いてニコマコスの証言を聞き、クラテロスらの進言を受けてピロタスの逮捕と尋問を決議した。深夜に捕縛されたピロタスは翌朝、古法に基づく軍隊の裁判に引き出される。
Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet.
それから王は、ピロタスだけは加えずに友たちの会議を招集し、ニコマコスを連れて来させた。
Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit.
彼は兄が王に報告したのと同じ事柄を順序立てて陳述した。
Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum.
クラテロスは王にとって数少ない寵臣の一人であり、それゆえ地位をめぐる張り合いからピロタスに敵対していた。またピロタスが武勇や功績の過度の誇示によってしばしばアレクサンドロスの耳に煩わしく思われており、それゆえ反逆の罪ではなくとも不遜の罪で疑われていたことを知っていた。
Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: Utinam, inquit, in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses!
敵を打倒するこれ以上の好機はないと判断し、私怨に忠誠の装いを被せてこう言った。 「願わくは、 この件の初めにおいても、私たちと協議してくださっていたならば!
Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius1 ignorare eum, quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere.
もしピロタスをお赦しになるおつもりであったなら、彼があなた様にどれほどの恩を負っているかを知らないままでいさせるよう、私たちは勧めたことでしょう。死の恐怖にまで追い込まれた彼が、あなた様の恩義よりも自らの危険についてより頻繁に考えるようになるよりは。というのも、彼の方はいつでもあなた様に陰謀を企てることができますが、あなた様はいつでもピロタスを赦せるわけではないからです。
Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse.
これほどの大それた企てに及んだ者が、赦免によって改心しうるとお考えになるべきではありません。慈悲を使い果たした者たちがそれ以上望むことはできないと、彼は知っているのです。
At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi.
それに、仮に彼自身が悔恨かあなた様の恩義に屈して平穏に留まることを望むとしても、彼の父パルメニオン――大軍の指揮官であり、配下の兵卒たちの間で古くから培われた権威によって、あなた様の偉大さの頂と大差ない位置にいる人物――が、我が子の助命をあなた様に負うことを平然と受け入れるはずはないと私は確信しております。
Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum.
私たちはある種の恩義を憎むものです。死に値したと告白することは恥辱であり、命ではなく不当な扱いを受けたと見なされることを望む結果になるのは必定です。それゆえ、彼らとは命を賭けて戦わねばならないとお覚悟なさるべきです。
Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo. Haec Craterus.
討伐に向かうべき敵なら外に十分にいます。身内の敵から脇腹をお守りください。これらを排除なさるなら、私は外部の敵など何も恐れません」クラテロスはこのように語った。
Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?2
他の者たちも、首謀者か共犯者でもない限り、彼が陰謀の密告を握りつぶすはずはなかったと確信していた。忠誠心があり健全な精神を持つ者であれば、友であるばかりか最下層の平民であっても、自分にもたらされた報告を聞いたなら直ちに王のもとへ駆けつけなかった者がいただろうか。
ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret.
弟から得た情報を彼に伝えたケバリノスの例にさえ、騎兵長官であり、王のあらゆる機密の参与者たるパルメニオンの子が動かされなかったとは!密告者が別の仲介者を探し求めないように、王には自分の話を聞く暇がなかったと偽りさえしたのだ、と。
Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni.
神々への誓いにも縛られていたニコマコスは自らの良心の重荷を降ろそうと急いだのに、ピロタスは戯れや冗談でほとんど一日を費やし、王の生命に関わるわずかな言葉を、それほど長くおそらくは無駄な会話の中に差し挟むことさえ面倒がったのだ、と。
At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat.
少年たちがそのような報告をもたらしたから信じなかったというのか!それならなぜ、密告を信じているかのように二日間も引き延ばしたのか。その告発を退けるのであれば、ケバリノスを立ち去らせるべきであったのに、と。
In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere.
人は誰しも自らの危険においては剛胆でいられるが、王の安全が危ぶまれる際には信じやすくなければならず、根拠のない報告をもたらす者の言葉さえ受け入れるべきなのだ、と。
Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.
こうして全員が、罪の共犯者を白状させられるよう、彼に対する尋問を行うべきであると議決した。王は密議を沈黙のうちに保つよう彼らに命じて解散させた。次いで翌日の行軍を布告するよう命じた。罪人たちに密議の決定の兆候が漏れないようにするためである。ピロタスもまた、自身にとって最後となる宴席に招かれ、王は自らが断罪した相手とともに食事をするばかりか、親しげに語り合うことさえやってのけた。
Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent.
次いで第二夜番の刻、灯火が消されると、わずかな者たちとともにヘパイスティオン、クラテロス、コイノス、エリギュイオス――これらは友たちから――、さらに近衛兵たちからはペルディッカスとレオンナトスが王宮へと集まった。彼らを通じて、本営で夜警に当たっていた兵たちが武装して警戒するよう命じられた。
Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet.
すでにすべての通路には騎兵が配置され、当時メディア州と大軍を指揮していたパルメニオンのもとへ何者かが密かに脱走することのないよう、街道も封鎖するよう命じられた。
Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur.
一方、アタッリアスは三百人の武装兵とともに王宮に入っていた。彼に十人の護衛兵が付けられ、その一人ひとりに十人ずつの武装従卒が従っていた。
Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus: nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
これらの者は他の共謀者たちを捕縛するために分散配置され、三百人を率いてピロタスのもとへ派遣されたアタッリアスは、最も敏腕な五十人の若者に身辺を固めさせ、閉ざされていた屋敷の入り口をこじ開けていた。残りの者たちには、ピロタスが隠し通路から逃亡できないよう、屋敷を四方から包囲するよう命じていたからである。
Illum sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.
ピロタスは心の油断によるものか、疲労困憊によるものか、深い眠りに襲われていた。アタッリアスはまだまどろんでいる彼を拘束した。
Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: Vicit, inquit, bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas. Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.
ついに眠気を払われた彼に鎖が掛けられた時、彼は言った。 「王よ、あなた様の寛容に、私の敵たちの非情さが打ち勝ってしまったのです」それ以上を語ることもなく、彼は頭を覆われたまま王宮へと連行された。
Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam.
翌日、王は全軍が武装して集結するよう布告した。およそ六千の兵士たちがやって来て、さらに陣中商人や従僕の群衆が王宮を埋め尽くした。
Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset.
近衛兵たちは、王が兵士たちに演説する前に群衆から見られないよう、隊列でピロタスを遮っていた。
De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi3 —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas.
死罪に関する案件においては、マケドニア人の古法に従い、王が審理を行い、軍隊が判決を下した――平時においては民衆の権限であった――。そして、あらかじめ威信が物を言わない限り、王の権力は何の効力も持たなかった。
Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
こうして、何を企て、いかなる運命によって絶命したのかを大半の者が知らないまま、まずディムノスの遺体が運び込まれた。
- 6.8.5Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius
主節の動詞 suasissemus(接続法過去完了)は過去の事実に反する反実仮想(「勧めたことでしょう」)を表す。これに対し条件節の si velles および従属節の patereris は接続法未完了である。si velles は「もし(当時から現在にかけて)ピロタスを赦したいとお望みであった/お望みであるなら」という継続的状態を想定しており、patereris は suadere の目的語として接続詞 ut が省略された従属接続法節(「〜させるよう勧めた」)を構成している。
- 6.8.10Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?
間接話法(oratio obliqua)における反語的疑問文。直接話法であれば反実仮想過去 quis non cucurrisset?(「誰が駆けつけなかっただろうか、誰もが駆けつけたはずだ」)となるべき表現が、間接話法に移されたことで「主語対格 quem + 周辺屈折型未来不定詞完了 fuisse cursurum」の形を取っている。bonae mentis は性質の属格。
- 6.8.25in pace erat vulgi
erat の述語として属格 vulgi(所有・権限の属格)が用いられており、「平時においては(その権限が)民衆のものであった/民衆に属していた」を意味する。直前の戦時における軍隊の裁判権(iudicabat exercitus)との対比が示されている。
