- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.7.1-6.7.19
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ディムノスによるアレクサンドロス暗殺の陰謀が発覚し、愛人ニコマコスからその兄ケバリノスへ、さらにパルメニオンの子ピロタスへと伝えられるが、ピロタスは王にそれを報告しない。
Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex, sed invictus intestino facinore petebatur.1
陣営に留まってすでに九日目となっていたが、その時、外からの力に対して安全であるばかりか無敵であった王が、内部の凶行によって命を狙われることとなった。
Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus.
王のもとではわずかな権威と恩寵しか持たないディムノスは、ニコマコスという名の美青年に激しい愛を燃やしており、自分一人に捧げられた肉体の従順に束縛されていた。
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus2 suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
彼は、その表情からも見て取れたように、呆然自失した者のような様子で、人払いをしたうえで、秘密で口外してはならない事柄を携えてきたのだとあらかじめ告げ、その若者とともに神殿へと引き籠もった。そして、期待に心を宙吊りにされている彼に対し、互いの愛と心の証しにかけて、自分が打ち明ける事柄を沈黙のうちに覆い隠すと誓いをもって断言するよう求めた。
Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.3
若者もまた、偽証を犯してまでも暴露しなければならないようなことは何も漏らされないだろうと考え、居並ぶ神々にかけて誓った。
Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem.
そこでディムノスは、三日後のために王への暗殺計画が整えられており、自分も勇敢で名高い男たちとともにその計画に加わっていることを明かした。
Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi.
これを聞いた若者は、自分が大逆の罪において信義を誓ったことなど断じてなく、いかなる誓約によっても犯罪を隠匿するように縛られることはありえないと断固として否定した。
Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret:
ディムノスは愛と恐れの両方で正気を失い、若者の右手を握りしめ、涙を流しながら、まず計画と実行の仲間になってくれるよう懇願した。
si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.
もしそれに耐えられないとしても、せめて自分を裏切らないでほしいと求めた。相手に対する自分の好意については、他の事柄に加えて、自らの命をまだ試されたことのない信義に委ねたというこの上なく確固たる証しをも彼が持っているのだから、と。
Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.
ついに若者が悪行を拒絶し続けると、彼は死の恐怖によって脅した。謀反人たちは最も輝かしい大業を、他ならぬ若者の首から開始するであろう、と。
Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
その後、ある時は若者を女々しく女のように臆病だと呼び、ある時は愛人を裏切る者と呼び、今は自由人の報酬を約束し、時には王国さえも約束しながら、これほどの大罪から遠く身を引いている心を動かそうとした。
Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.
次いで抜き身の剣を相手の喉元へ、また自らの喉元へと交互に突きつけ、懇願する者であると同時に脅迫する者となりながら、ついに若者から沈黙だけでなく協力までも約束させた。
Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset,4 nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
なぜなら若者はこの上なく確固たる精神の持ち主で、貞潔であるにふさわしい人物であったため、以前の意志を何ら変えてはおらず、ディムノスの愛の虜となって何事も拒まない振りをしていたにすぎなかったからである。
Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent.
若者はそれから、誰とこれほどの大事の同盟を結んだのかを尋ね始めた。これほど特筆すべき企てに手を下そうとするのがどのような男たちであるかは極めて重大なことである、と。
Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam.
ディムノスは愛と大罪ゆえに正気でなく、若者に感謝するとともに、最も勇敢な若者たち――近衛兵のデメトリオス、ペウコラオス、ニカノル――に加わることを躊躇わなかったことを祝した。さらにこれらにアポベトス、イオラオス、テオクセノス、アルケポリス、アミュンタスを付け加えた。
Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.
この対話から解放されたニコマコスは、ケバリノスという名の兄のもとへ行き、聞いたことを報告する。王に近づく習慣のないニコマコス自身が王宮に入れば謀反人たちが裏切られたことを察知する恐れがあるため、彼自身は天幕にとどまることが取り決められる。
Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem.
ケバリノス自身は王宮の前庭の前で立ち止まった――これ以上近くへの立ち入りは彼に許されていなかったからである――。そして王のもとへ自分を案内してくれる側近の第一陣の誰かを待った。
Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinus ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.5
たまたま他の者たちが下がった後、パルメニオンの子ピロタスだけが――いかなる理由によるかは不明であるが――王宮にとどまっていた。狼狽した表情で大きな混乱の気配を漂わせながら、ケバリノスは彼に対し弟から知ったことを打ち明け、遅滞なく王に告げるよう求めた。
Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
ピロタスは彼を称賛すると直ちにアレクサンドロスのもとへ入ったが、互いに他の事柄について多くの言葉を費やしたものの、ケバリノスから知らされたことについては何も報告しなかった。
- 6.7.1cum externa vi non tutus modo rex, sed invictus intestino facinore petebatur
「cum 倒置(cum inversum)」構文。主節(Iam nonum diem stativa erant)で時間の背景を設定し、従属接続詞 cum に直説法未完了過去(petebatur)を伴わせて、突然生じた重大な事態を導入している。
- 6.7.3arcana se et silenda adferre praefatus
分詞 praefatus はsecessit の主語(Is=ディムノス)にかかる一致分詞(完了受動形式だが異態動詞 praefor のため能動の意味)。praefatus が対格不定詞構文(arcana ... adferre)を従えており、se は不定詞 adferre の意味上の主語。
- 6.7.5Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.
ratus の目的語となる対格不定詞句において、対格主語 eum(ディムノス)および不定詞 esse が省略され、[eum] nihil indicaturum [esse] の骨格をなす。nihil を先行詞とする関係節中の接続法 foret(=futurum esset)は、間接話法内部の従属節としての接続法。
- 6.7.13dignus, qui pudicus esset
形容詞 dignus に関係代名詞 qui と接続法(esset)が後続する構文(dignus qui + 接続法)。「〜するに値する」「〜にふさわしい」という性格・適格を表す。
- 6.7.18sine dilatione nuntiari regi iubet
iubet は通例「対格+能動不定詞」をとるが、ここでは行為者を特定しない受動不定詞 nuntiari を従えている。動作主(ピロタスが王に伝えること)は文脈上明らかであるため省略されている。
