← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§6.5.17-6.5.32

愛馬ブケファラスの奪還とアマゾン女王タレストリスの来訪

マルドイ人を屈服させて愛馬ブケファラスを奪還したアレクサンドロスは、ダレイオスの旧臣ナバルザネスを赦免し、子孫を求めて訪れたアマゾン人の女王タレストリスの懇願を受け入れて時を過ごす。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.5.17

​Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent.

しかし住民たちは野獣のように藪に潜り込むことに慣れていたため、そのときもまた森林に入り込み、隠れた場所から飛び道具で敵を悩ませていた。王は狩人のように潜伏場所を探索してその大半を刺殺し、最後には、どこか開けた場所があれば突入できるように兵士たちに森林を取り囲むよう命じた。

§6.5.18

​Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis — Bucephalam vocabant —, quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.

だが不案内な土地で多くの兵が迷い、何人かが捕らえられたが、その中には王の馬――彼らはブケファラスと呼んでいた――が含まれていた。アレクサンドロスはこの馬を他の家畜と同じ心持ちで評価してはいなかった。というのも、その馬は自らの背に他人が跨がるのを許さず、王が乗ろうとするときには進んで膝を折って迎え入れ、自分が誰を乗せているかを感知していると信じられていたからである。

§6.5.19

​Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.

それゆえ王は、分に過ぎた怒りと同時に苦痛に駆り立てられ、馬の行方を追跡し、もし返還しなければ何人たりとも生かしてはおかないと通訳を介して布告するよう命じた。この脅迫に恐れをなした彼らは、他の贈り物とともに馬を連れてきた。

§6.5.20

​Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.

しかしこのようにしても怒りは収まらず、王は森林を伐採し、山から運ばれた土によって枝で遮られた平野を高く盛り固めるよう命じた。

§6.5.21

​Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam occupaverant, posse retineri,1 gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit.

その築造工事がすでにかなりの高さに達していたとき、蛮族たちは自らが占拠していた地域を保持することは不可能だと絶望し、自らの部族を降伏させた。王は人質を受け取り、フラダテスに従うよう彼らに命じた。

§6.5.22

​Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens.

そこから五日目に本営へと戻った。その後、ダレイオスが彼に払っていた倍の栄誉を添えてアルタバゾスを故郷へ帰還させた。すでにダレイオスの王宮があったヒュルカニアの都市に到着していたが、そこでナバルザネスが安全の保証を得て出迎え、莫大な贈り物をもたらした。

§6.5.23

​Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit: eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.

その中にバゴアスがいた。類いまれな美貌の宦官で、少年の花の盛りにあり、ダレイオスも寵愛し、やがてアレクサンドロスも寵愛するに至った人物であった。王は主に彼の懇願に動かされてナバルザネスを赦免した。

§6.5.24

​Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos.

先に述べたように、テルモドン川周辺のテミスキュラの平原に住むアマゾン人の部族がヒュルカニアと境を接していた。

§6.5.25

​Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam.

彼女らはカウカソス山脈とファシス川の間の全土を統治するタレストリスという女王を戴いていた。彼女は王を見たいという熱望に駆られて自らの王国の境界を出で、程近くまで達したとき、王に拝謁しその人となりを知ることを熱望して女王が到着したと告げる使節を先立たせた。

§6.5.26

​Protinus facta potestas est veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens.

他の者たちには留まるよう命じられた上で、直ちに見参の許しが与えられた。彼女は三百人の女性たちを従えて進み出で、王が視野に入るや否や、右手に二本の槍を携えながら自ら馬から飛び降りた。

§6.5.27

​Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit.

アマゾン人の衣服は身体全体を覆うものではない。左側は胸まで露わになっており、残りの部分が覆われている。だが結び目で留められる衣服の襞も膝より下には垂れ下がらない。

§6.5.28

​Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent.

片方の乳房は傷つけずに残され、それで女児を育てるが、弓をより容易に引き槍を投げることができるよう右側は焼き消される。

§6.5.29

​Interrito vultu regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est.

タレストリスは怯まぬ面持ちで王を見つめ、王の容貌がその偉業の評判には到底及ばないことを見極めていた。というのも、蛮族は皆一様に堂々たる体躯に崇敬を抱き、自然が類まれな美貌を授けるに値すると認めた者以外には、大業を成し遂げる能力はないと考えるからである。

§6.5.30

​Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes:2 feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri.

ところで、何か望むことがあるかと尋ねられると、彼女は王とともに子を設けるためにやって来たのであり、自身は王が王国の後継者を産ませるにふさわしい存在であると認めることを躊躇しなかった。女児は自身が手元に残し、男児は父に返すというのである。

§6.5.31

​Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at illa causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseverabat, ne se inritam spei3 abire pateretur.

アレクサンドロスは、自らとともに従軍することを望むかと尋ねた。しかし彼女は守り手なく王国を残してきたことを口実にして、望みを果たせずに立ち去ることのないようにしてほしいと頑なに求め続けた。

§6.5.32

​Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.

王よりも女の情欲の方が激しく、数日間滞在するよう王を促した。十三日間が彼女の望みに応じるために費やされた。その後、彼女は自らの王国へ、王はパルティエネへと向かった。

構文注3 件
  1. 6.5.21desperato regionem, quam oecupaverant, posse retineri

    完了受動分詞 desperato の中性単数奪格を用いた非人称的独立奪格構文。後続する対格不定詞句 regionem ... posse retineri 全体が desperato の論理的主語(事実上の主語節)として機能している。

  2. 6.5.30dignam, ex qua ipse regni generaret heredes

    dignam は対格不定詞文の意味上の主語 se(女王自身)を修飾する対格補語。後続する ex qua ... generaret は形容詞 dignus に後続する限定的関係節(特性・結果の接続法)で、接続法未完了過去 generaret を伴って「彼が王国の後継者をもうけるにふさわしい(女性)」を表す。

  3. 6.5.31inritam spei

    inritus(失望した、無効な)が要求する限定・関与の属格(または剥奪・欠如の属格)。spei は「希望において/希望を失って」を意味し、詩語や白銀期ラテン語に典型的な形容詞と属格の結合。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.5.17-6.5.32