← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§6.11.1-6.11.20

ピロタスの拷問と自白の約束および連座の免除

古参兵ボロンがピロタスの傲慢さと贅沢を弾劾して兵士たちを激昂させ、王と側近たちはピロタスを拷問にかけることを決定する。過酷な拷問に耐えかねたピロタスが自白を申し出る一方、親族連座の掟を恐れた縁者たちの混乱を受けて王は連座刑の免除を布告する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§6.11.1

Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus:

指揮官たちの中に、武勇に優れ、平和の技芸や市民的作法には疎い、古参兵で低い身分から当時の階級へと昇進したボロンという男がいた。

§6.11.2

​qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent.

彼は他の者たちが沈黙している中、愚鈍な大胆さで獰猛になり、彼らが占拠していた宿舎から、同僚の兵士たちを追い出したその場所にピロタスの奴隷の屑どもを受け入れるために、各々がどれほど頻繁に追い立てられたかを一同に思い起こさせ始めた。

§6.11.3

​Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur.1

ピロタスの金銀を満載した荷車が街路全体を占拠して立ち並び、同僚の兵士は誰一人として宿舎の近所にさえ迎え入れられず、眠りを妨げぬよう配置された番兵たちによって全員が遠くへ追いやられたのだと。あの女のような男が、互いに囁き合う者たちの物音というよりはむしろ静寂によって目を覚ますことのないように、と。

§6.11.4

​Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.2

彼にとって無骨な者たちは嘲弄の対象であり、フリュギア人やパフラゴニア人と呼ばれていたのだと。マケドニア生まれでありながら、自国の言葉を話す同国人を相手に通訳を介して聞くことを恥じもしなかった男なのだと。

§6.11.5

​Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent.

今や彼はアンモン神に伺いを立てることを望んでいるが、かつてその同じ男が、アレクサンドロスを息子と認めるユピテル神の言葉を虚偽であると責め立てたのだ。言うまでもなく、神々が差し出すものが人々の反感を買うことを恐れてのことであった。

§6.11.6

​Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.

王にして友である者の命を狙っていた時には、彼はユピテルに相談しなかった。いま神託所に人を送ろうとするのは、その間に彼の父親がメディアで指揮下にある者たちを煽動し、管理を委ねられている資金によって破滅的な男たちを悪事の共謀へと駆り立てるためなのだと。

§6.11.7

​Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.

彼ら自身が神託所に、王からすでに知らされた事柄をユピテルに尋ねる者たちではなく、感謝を捧げ、最も優れた王の無事を祈る誓願を果たす者たちを送るであろうと。

§6.11.8

​Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:

そのとき実に全集会が激昂し、親衛隊の者たちが、あの肉親弑逆者を自らの手で八つ裂きにすべきだと叫んで口火を切った。より過酷な処刑を恐れていたピロタスは、この声を決して不快な心持ちで聞いていたわけではなかった。

§6.11.9

​at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.

だが、集会に戻ってきた王は、拘禁下でも拷問にかけるためか、あるいは万事をより綿密に究明するためか、集会を翌日に延期し、日が夕暮れに傾いていたにもかかわらず、友人たちを召集するよう命じた。

§6.11.10

​Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.

そして他の者たちはマケドニア人の慣習に従って石打ちにするのを良しとしたが、ヘパイスティオン、クラテルス、コイノスは拷問によって真実を吐かせるべきだと主張した。別の意見を述べていた者たちも、彼らの意見へと移った。

§6.11.11

​Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.

かくして評議が解散されると、ヘパイスティオンはクラテルスおよびコイノスとともに、ピロタスの尋問を執行するために立ち上がった。

§6.11.12

​Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.

王はクラテルスを呼び寄せて会談を持ったが、その要点は公表されず、宿舎の奥深くに引きこもり、立会人を退けて夜遅くまで尋問の結果を待った。

§6.11.13

​Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.

拷問官たちはピロタスの目の前にあらゆる残酷な器具を並べ立てた。

§6.11.14

​Et ille ultro: Quid cessatis, inquit, regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui. Craterus exigere,3 ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.

すると彼は自ら進んで言った。 「何を躊躇しているのか。王の敵であり、自白している暗殺者をなぜ殺さないのか。なぜ尋問など必要なのか。私は企てたのだ、望んだのだ」クラテルスは、彼が自白している事柄を拷問の中でも語るよう要求した。

§6.11.15

​Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur.

そのとき彼は捕らえられ、目が覆われ、衣服が剥ぎ取られる間、耳の聞こえぬ者たちの前で父祖の神々と万民の法を空しく呼び求めていた。その後、有罪を宣告され、しかも王の歓心を買おうとする敵たちによって拷問されていたため、極限の苦痛によって引き裂かれた。

§6.11.16

​Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate:

そして初めのうちは、こちらからは火が、あちらからは鞭が、もはや尋問のためではなく処罰のために浴びせられたにもかかわらず、彼は声のみならず呻き声までも抑え込んでいた。

§6.11.17

​sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur.

だが、傷で腫れ上がった肉体が、剥き出しの骨に打ち込まれる鞭の打撃に耐えられなくなると、拷問に手加減を加えてくれるならば、彼らが知りたがっていることを語ろうと約束した。

§6.11.18

​Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.

しかし彼は、尋問が終わりとなることを彼らがアレクサンドロスの安全にかけて誓うことと、拷問官たちが遠ざけられることを求めた。

§6.11.19

​Et utroque inpetrato: Cratere, inquit, dic, quid me velis dicere. Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus.

そして双方が認められると、彼は言った。 「クラテルスよ、私に何を語ってほしいのか言ってくれ」クラテルスが、彼が愚弄していることに憤り、再び拷問官たちを呼び戻すと、彼は自らが知る一切を告げるとして、息を整える間だけ時間を求め始めた。

§6.11.20

​Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinqui eorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.4

その間に、騎兵たち、最も高貴な者たち、とりわけパルメニオと近い血縁関係にある者たちは、ピロタスが拷問を受けているという噂が広まると、王に罠を仕掛けた者の近親者は本人たちとともに処刑されるべしと定められていたマケドニア人の法を恐れ、ある者は自害し、ある者は険しい山々や広大な荒野へと逃亡し、全陣営に甚大な恐怖が広がったが、王が騒動を知って、有罪の者たちに連なる近親者の処刑に関する法の適用を免除すると布告するに至った。

構文注4 件
  1. 6.11.3ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur

    femina illa はピロタスを指す軽蔑的表現(「あの女のような男」)。silentio verius quam sono は対比表現で、「(囁き合う兵士たちの)物音というよりはむしろ静寂によって(少しの物音やその静止にも過敏に反応して目を覚ますことのないように)」という、ピロタスの神経質な過剰贅沢と傲慢さを皮肉る表現である。

  2. 6.11.4qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire

    関係代名詞 qui に導かれる関係節中の接続法 erubesceret は性状・理由(「〜するような男であったため/恥じもしなかった男」)を表す。Macedo natus は主語の同格で譲歩的ニュアンス(「マケドニア生まれでありながら」)を帯びている。

  3. 6.11.14Craterus exigere

    歴史的不定詞(infinitivus historicus)。主語 Craterus に対して不定詞 exigere が定動詞(未完了過去 exigebat に相当)として機能し、緊迫した尋問場面の迅速な要求を表す。

  4. 6.11.20legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit

    edixit に続く対格不定詞構文(主語 se、不定詞 remittere)。coniunctorum sontibus は与格 sontibus(「有罪の者たちに」)を伴う過去分詞 coniunctorum(「連なる者たち、血縁者たち」)の属格で、「有罪者たちの近親者の処刑(supplicio)に関する法律」にかかる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.11.1-6.11.20