← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§5.9.1-5.9.17

ナバルザネスの裏切りと軍陣の混乱

ダレイオスの決戦の呼びかけに対しアルタバゾスが忠誠を示す一方、ナバルザネスはベッソスへの一時的な王権委譲を提言して王の激怒を買い、軍陣が分裂の危機に陥る中、アルタバゾスが収拾に奔走する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§5.9.1

Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: Nos vero, inquit, pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus. ​Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant,1 ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi,2 sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.

ダレイオスがこのように語る中、目前の危機の様相は場にいた全員の胸と心を同時に恐怖で締めつけ、いかなる助言も言葉も出ないところへ、友らの中で最古参であり、かつてピリッポスの客分であったと先に述べたアルタバゾスが口を開いた。 「我らはまさに、最も豪奢な衣をまとい、可能な限りの最大の装飾を施した武具で身を飾り、勝利を望みつつも死を拒まぬという決意をもって、王に従って戦陣へ赴きます」ほかの者たちも賛同をもってこの言葉を受け止めたが、同じ軍議に列席していたナバルザネスは、ベッソスと前代未聞の凶行の盟約を結び、両名が率いる兵士たちを通じて自らの王を捕縛し縛り上げることを決意していた。それは、もしアレクサンドロスが自分たちを追撃してきたなら、王を生きたまま引き渡して勝者の歓心を買い——アレクサンドロスはダレイオスを捕らえたことを間違いなく高く評価するであろうから——、もし彼から逃れることができたならば、ダレイオスを殺害して自ら王位を奪い、戦争を再開するという意図からであった。

§5.9.3

​Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: Scio me, inquit, sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit.

この大逆を久しく巡らした末、ナバルザネスは邪悪な望みへの端緒を整えつつ語った。 「一見したところではあなたの耳に決して快くはない意見を、私がこれから述べることを私は承知しております。しかし医師もまた、より重い病を厳しい治療法によって治すものであり、船長も難破を恐れるときには、救いうるものを投荷によって買い戻します。

§5.9.4

​Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat.

とはいえ私は、あなたが損害を被ることを勧めるのではなく、有益な思慮によってあなたご自身とあなたの王国を救うことを勧めるのです。我らは神々が背を向ける中で戦いに突入しており、執拗な凶運はペルシア人を圧迫してやみません。新たな出発と吉兆が必要です。アジアから敵が立ち去るまで王と呼ばれる別の人間に、当面の間、鳥卜と指揮権を委ね、勝者となったその者がその後に王国をあなたに返還するようにしてください。

§5.9.5

​Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.

しかも、これが間もなく実現することを理性が約束しております。バクトラは無傷であり、インド人とサカ人はあなたの支配下にあり、これほど多くの民、これほど多くの軍勢、これほど多くの幾千もの騎兵と歩兵が情勢を一新するための兵力を整えており、すでに費やされたものよりも大きな戦争の重荷が残されているのです。

§5.9.6

​Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:

なぜ我らは野獣のように、不必要な破滅へと突き進むのでしょうか。勇敢な人々にふさわしいのは、生を憎むことよりもむしろ死を侮ることです。

§5.9.7

​saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.

しばしば臆病な者たちは労苦への嫌気から自らを軽んじることに駆り立てられます。しかし勇気は、試みぬまま放置するものは何もありません。いずれにせよ万物の最後は死であり、そこへ怠惰にならずに向かうだけで十分なのです。

§5.9.8

​Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus: rebus conpositis iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium.

それゆえ、もし最も安全な避難所であるバクトラを目指すのであれば、その地方の長官であるベッソスを、時宜のために王に任じましょう。事態が収拾された暁には、正統な王であるあなたに、信託された主権を返還するでしょう」

§5.9.9

​Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: Pessimum, inquit, mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?

ダレイオスが怒りを抑えられなかったのも無理はないが、この不敬な言葉の背後にいかほどの凶悪さが潜んでいるかは彼には隠されていた。それゆえ彼は叫んだ。 「最悪の奴隷め、自らの大逆を明かすのに望み通りの時を見つけ出したというのか」

§5.9.10

​strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent.3

そして刀身を抜いた短剣を手にして、ベッソスとバクトリア人たちが、嘆願するかのように悲しげな風情を見せつつも、その実はもし〔彼が〕固執するなら縛り上げるつもりで素早く周囲を取り囲まなかったならば、彼を刺し殺しそうに見えた。

§5.9.11

​Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent secretum inituri consilium.

その間にナバルザネスは抜け出し、やがてベッソスも後に続いた。彼らは密議を凝らすために、自らが率いる軍勢に他の全軍から離脱するよう命じた。

§5.9.12

​Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur?

アルタバゾスは現在の境遇に適した発言を始め、時勢を幾度も諭しながらダレイオスの怒りを鎮め始めた。どのような者たちであろうと、なお自らの臣下である者たちの愚かさや過ちを平穏な心で受け入れるべきである、と。アレクサンドロスはすでに彼に迫っており、全軍が揃っていたとしても恐るべき相手であるのに、彼の逃亡に付き従ってきた者たちまで疎遠になってしまえばどうなるのか、と。

§5.9.13

​Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.

王は辛うじてアルタバゾスに従い、陣営を移動させる決定を下していたものの、全軍の心が動揺していたため同じ場所にとどまった。しかし悲嘆と絶望に同時に打ちひしがれ、天幕の中に自らを閉じ込めた。

§5.9.14

​Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.

それゆえ、誰の命令下にも統制されなくなった陣営内には様々な心の動揺が生じ、以前のように共通の利益のために評議されることはなくなった。

§5.9.15

​Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium.

ギリシア人部隊の隊長パトロンは、自兵に武器を執り命令を実行する態勢を整えるよう命じた。

§5.9.16

​Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem.

ペルシア兵たちは離脱していた。ベッソスはバクトリア兵とともにあり、バクトラと無傷の地方の富裕さ、同時にとどまる者たちに迫る危機を示して、ペルシア兵たちを引き抜こうと試みていた。ペルシア兵全員の言葉はほぼ一様であり、王を見捨てるのは不義であるというものであった。

§5.9.17

​Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.

この間、アルタバゾスは指揮官の全職務を果たしていた。彼はペルシア兵の天幕を巡り、時には個々に、時には全員を励まし諫めることを、命令に従うことが十分に確実となるまでやめなかった。同じく彼はダレイオスに辛うじて願いを聞き入れさせ、食事を摂らせて情勢に心を向けさせた。

構文注3 件
  1. 5.9.2cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant

    主語の単数形名詞 Nabarzanes に対し、cum Besso(伴格の前置詞句)が意味上の共同主語をなすため、述語動詞が意味上の呼応(constructio ad sensum)によって複数形 decreverant となっている。

  2. 5.9.2magni profecto cepisse Dareum aestimaturi

    magni は評価の属格(genitivus pretii/aestimationis)であり、対格不定詞句 cepisse Dareum(ダレイオスを捕縛したこと)の価値をアレクサンドロスが高く見積もるであろうという判断を表している。

  3. 5.9.10interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent

    反実仮想条件文において、帰結節が接続法過去完了ではなく直説法未完了過去(未来分詞 interfecturus + videbatur)を取っている。これは事態があわや発生するところであったという切迫した事実性・近接性を表す構文である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.9.1-5.9.17