- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.13.20-5.13.25
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ポリュストラトスが谷間で瀕死のダレイオスを発見し、ダレイオスはアレクサンドロスへの感謝と遺言を託して息絶え、アレクサンドロスは王礼をもって彼を葬る。
Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat.
捕虜の中にはダレイオスの荷車を指し示せる者はいなかった。彼らは捕らえるごとに一台一台を調べたが、王の逃走の痕跡は見当たらなかった。
Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.
急ぐアレクサンドロスには、わずか三千の騎兵しか追いつけなかった。一方、より遅れて後に続いていた者たちには、逃亡する敵の大群がぶつかってきた。
Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant:1 adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.
口にするのも信じがたいことだが、捕縛する者たちよりも捕虜のほうが多かった。恐怖に駆られた者たちから運命があまりにも完全に分別を奪い去っていたため、敵の少なさも自軍の多さも十分に認識できなかったのである。
Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.
その間、ダレイオスを乗せた獣たちは、操る者がいなかったため軍道から外れ、迷い込んだまま四スタディオン進んだある谷間で、暑さと傷の疲労のために立ち止まっていた。
Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.
遠くないところに泉があった。土地勘のある者たちから案内されたその泉へ、喉の渇きに苦しむマケドニア兵ポリュストラトスが近づき、兜で汲んだ水をすすっていると、力尽きかけた獣たちの体に槍が突き刺さっているのが目に入った。
Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen indulsissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderet. Itaque te, inquit, quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata perferas: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est.2 Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant. Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: Ergo, inquit, hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.3 Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendam et execrabilem, insigniore ad posteritatem infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destituto solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.
獣たちが連れ去られたのではなく刺し貫かれているのを怪しんでいると、息も絶え絶えの男の呻き声が聞こえた。そこで人間の好奇心の常として、その荷車に何が隠されているのかを見ようと、それを覆っていた革の覆いを取り払うと、数々の傷で刺し貫かれたダレイオスを見出した。というのも、王の装束と反逆者たちに縛られた黄金の鎖が、疑いを晴らしたからである。ダレイオスはギリシア語を知らないわけではなく、これほど多くの災厄の後に、完全に孤独のうちに最後の息を引き取ることのないよう、この慰めを与えてくれた神々に感謝した。 「それゆえ」と彼は言った。「そなたが人間の誰であれ、この目の前の光景によって、いかなる偉大な王たちといえども免れ得ないと思い起こされる、人間の共通の境遇にかけて、そなたに頼み願う。これらの伝言をアレクサンドロスに届けてほしい。私が耐え忍んだ極めて悲惨な数々のことのうち、信じがたい災難のこの結末さえも、私や私の家族に対するあの多大な恩恵の後に、最も寛大なる勝者に対して敵として生きねばならず、今や恩知らずとして死なねばならないというあのことほど重く私に降りかかったものはない、と。だが――もし不幸な者たちの最後の祈願に神々の前でいささかの力があり、最後の息とともに注ぎ出される祈りを何らかの神霊が聞き届けるならば――彼が無事息災で、私の運命の境遇と神々の嫉妬をはるかに越えた位置に置かれ、キュロスの玉座にあって輝かしい生涯を全うし、自らの徳を心に留めて、私の母と子供たちに、彼らが忠誠と服従によって勝ち取っただけの地位を自分のそばに認めてくれるように。一方で、反逆者たちには迅速な破滅が追いつくように。アレクサンドロスは、不運な敵への憐れみからでなくとも、少なくとも悪行への憎しみから、また他の王たちや自らの破滅へと罰を受けることなく凶行が奔出せぬよう、それを課すであろう」。 これらの言葉の後、喉の渇きに苦しんでいた彼は、ポリュストラトスによって運ばれた水で元気を回復すると、言った。 「それゆえ、恩ある者に恩返しができないという、この最後の災厄さえも、これほどの惨禍に付け加わらねばならなかったのか。だが、アレクサンドロスが報いてくれ、アレクサンドロスには神々が報いてくださるだろう」。 それから彼は右手を差し伸べ、それをアレクサンドロスへの王の信義の証として届けるよう命じ、ポリュストラトスの手を握りしめながら息を引き取った。アレクサンドロスが王のまだ息のあるうちに到着したかどうかは定かではない。確かなのは、最も富裕であった王の悲惨な最期を知ると、夥しい涙を流し、直ちに自分の外套を脱いで遺体を覆い、ペルシア王の慣習に従って処置された上で先祖の墓所に葬られるよう、大いなる礼をもって〔ダレイオスの〕身内の許へ運ばせることを命じたということである。ダレイオスが最高の恩恵に対して最も残酷な死を被ることになった人間たちの不実――それ自体おぞましく呪わしいものではあるが――を、後世に対してより際立った恥辱として刻みつけたのは、ある犬の驚くべき忠誠であった。その犬は、王がすべての近親者から見捨てられた中でただ一匹寄り添い、生きている時と同じ愛敬を死にゆく王に捧げたのである。つい先頃まで、王の中の王、神々の血族として挨拶しなければ侮辱を受けていると〔人々が〕みなしていたあの男が、このような生の結末を割り当てられたのであった。そして、運命の数々の恩恵に浴し、その頸木を首全体で受け入れた者ほど、運命の前に無防備に晒される者はいないということが、再び大いなる経験によって証明されたのである。
- 5.13.22plures captivi quam, qui caperent, erant
比較構文において quam の後に先行詞(ii など)を伴わずに接続法未完了 caperent を含む関係節が直接置かれている。caperent の接続法は捕縛する任・能力にある者を総称的・特性的に表す(特性の関係節)。「捕らえる側の者たちよりも捕虜のほうが多かった」の意。
- 5.13.25inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est
非人称動形容詞構文(vivendum fuit および moriendum est)に対し、行為者を表す与格(dativus auctoris)inimico と ingrato が、意味上の主語であるダレイオス自身のあり方・資格を述語的に規定している構文。「(私にとって)敵として生きねばならず、今や恩知らずとして死なねばならない」という苦悩を表す。
- 5.13.25at refer et Alexander, Alexandro vero di
写本伝承における refer et は未来形 referet の分かち書きまたは転写の乱れであり、文脈上 referet Alexander, Alexandro vero di [referent] と読まれる。前節で「アレクサンドロスが報いてくれるだろう」、後節で対比的に動詞を補い「神々がアレクサンドロスに報いてくださるだろう」と解釈するのが定説である。
