← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§4.2.1-4.2.13

ティロスの入城拒否とアレクサンドロスの包囲宣告

アレクサンドロスはティロスに入城してヘラクレスに生贄を捧げることを要求するが拒絶され、包囲攻撃を宣告する。ティロス側は島という自然の要害や海難の険しさ、カルタゴからの援軍の約束を頼みに徹底抗戦の態勢を固める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.2.1

Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit.

ティロスを除いて、すでに全シリア、すでにフェニキアもマケドニア人のものとなっており、王は本土に陣営を置いていた。その本土から都市を狭い海峡が隔てている。

§4.2.2

​Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit:

ティロスは、その規模においても名声においてもシリアとフェニキアのすべての都市に勝って名高いものであったが、アレクサンドロスの支配よりは同盟を容易に受け入れるように思われた。それゆえ使節たちは贈り物として黄金の冠を持参し、都市から糧食を寛大かつ手厚く運んできたのであった。王は贈り物を友人たちからのものとして受け取るよう命じ、使節たちに優しく語りかけ、ティロス人が格別に崇敬しているヘラクレスに生贄を捧げたいと述べた。

§4.2.3

​Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.1

マケドニアの王たちはその神から自らの家系を引いていると信じており、自分自身もその祭儀を行うよう神託によって促されているというのである。

§4.2.4

​Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent: ibi regem deo sacrum rite facturum.

使節たちは、都市の外、自分たちが古ティロスと呼んでいる場所にヘラクレスの神殿があり、そこで王は神への犠牲の儀式を滞りなく執り行うことができると答える。

§4.2.5

​Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. Itaque: Vos quidem, inquit, fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continenti vos esse. Proinde sciatis licet,2 aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.

王は怒りを抑えられなかった。もともと感情の抑制がきかない質であった。それゆえ彼は言った。 「そなたらは確かに、島に住んでいるという理由で、場所を頼みにしてこの歩兵軍を軽蔑している。しかし間もなく、そなたらが本土にいるのだということを思い知らせてやろう。それゆえ、私が都市に入るか、それとも攻撃するかのどちらかであると知るがよい」

§4.2.6

​Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur.

この返答を受けて退去させられた使節たちは、シリアが、フェニキアが受け入れた王を、自分たちも都市の中へ入るのを認めるよう同胞たちを説得し始めた。

§4.2.7

​At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum crebros ex alto fluctus in litus evolventi.

しかし彼らは場所の利を十分に恃みとし、包囲に耐え抜くことを決議していた。というのも、本土から都市を四スタディオンの海峡が隔てており、それが沖合から海岸へ絶え間なく波浪を打ち寄せる南西風に真っ向から晒されていたからである。

§4.2.8

​Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat.3 Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.

そして、マケドニア軍が島を本土に連結しようと準備していた工事を受け入れるにあたって、あの風以上に妨げとなるものは何もなかった。実際、穏やかで静かな海においてすら堤防を築くことは容易ではないが、南西風は打ち寄せる海の衝撃によって堆積されたばかりのものを根底から打ち崩し、いかに堅固な堤防であっても、建造物の隙間から染み込む波や、風勢が激しくなるときには工事の最上部に覆いかぶさる波に侵食されないものはない。

§4.2.9

​Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat. Muros turresque urbis praealtum mare ambiebat: non tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter:4 naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.

この困難のほかに、決してそれに劣らない別の困難があった。都市の城壁と塔を極めて深い海が取り囲んでいた。投石機などの兵器は船から遠距離で射出されない限り打ち込めず、梯子も城壁にかけることができなかった。海へと切り立った城壁が陸からの歩みを遮断していた。王は船を持っておらず、仮に船を近づけたとしても、揺れ動いて不安定な船は投射兵器によって撃退され得た。

§4.2.10

​Inter quae parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum sacrum anniversarium more patrio tunc venerant: quippe Carthaginem Tyrii condiderunt semper parentum loco culti.

こうした中、言葉の上ではささやかな出来事がティロス人の自信に火をつけた。先祖代々の慣習に従って年次の祭儀を祝うために、カルタゴの使節たちがそのとき訪れていたのである。実際、カルタゴはティロス人が建設した都市であり、彼らは常に親の立場として崇敬されていた。

§4.2.11

​Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia ventura. Namque ea tempestate magna ex parte Punicis classibus maria obsidebantur.

そこでカルタゴ人たちは、勇敢な心で包囲に耐えるようにと励まし始めた。間もなくカルタゴから援軍が到着するだろうというのである。というのも、当時の海は大部分がポエニ艦隊によって制圧されていたからである。

§4.2.12

​Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque manus — harpagonas vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.

こうして抗戦が決定されると、城壁や塔の上に兵器を配置し、年若い者たちに武器を分配し、都市に数多く溢れていた職人たちを作業場へと割り振る。あらゆる場所が戦争の準備で騒ぎ立てる。敵の攻城構造物に投げかけるための「鉤爪」と呼ばれる鉄の手や、大鎌つきの鉤、その他都市防衛のために考案された兵器が用意された。

§4.2.13

​Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur: idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii.

しかし、鍛造されるべき鉄が炉に入れられ、ふいごが寄せられて風で火を燃え立たせていたとき、まさに炎の下から血の川が湧き出たと伝えられる。ティロス人はこの不吉な前兆をマケドニア人の破滅と解釈した。

構文注4 件
  1. 4.2.3Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.

    直前の dixit に導かれた間接話法構文の継続。主節動詞 credere の意味上の主語は対格 Macedonum reges であり、その従属節 credere の目的語節として [se] ipsos genus ducere(自らが血統を引く)が続く。後半の se vero... monitum [esse] は主節の並列不定詞句であり、主語対格 se に対して完了受動不定詞 monitum [esse] が省略された形で呼応している。

  2. 4.2.5Proinde sciatis licet

    非人称動詞 licet(〜してよい)が接続法現在2人称複数 sciatis を直接従える構文(接続詞 ut の省略)。「それゆえ諸君は知っておくがよい」という許容から転じた強い警告・宣言を表す。

  3. 4.2.8Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat.

    accipiendo operi は動名形容詞句による目的または適用の与格で、「工事の着工/受け入れにとって」の意。主節の主語は不定代名詞 quicquam、述語動詞は obstabat であり、比較の magis quam ille ventus(あの風以上に)が挟まれている。関係代名詞節 quo... parabant は operi を修飾する。

  4. 4.2.9praeceps in salum murus pedestre interceperat iter

    形容詞 praeceps(切り立った)が前置詞句 in salum(海へと)を伴って主語 murus を修飾する離隔配置(hyperbaton)。目的語 pedestre iter(徒歩による道、陸路)を挟んで動詞 interceperat(遮断していた)が結ぶ構造。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.2.1-4.2.13