← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§4.12.1-4.12.24

決戦前の布陣と夜間の恐慌

ダレイオスとアレクサンドロスは軍を布陣させ対峙するが、夜間にマケドニア軍内で突然の恐慌が生じる。夜が明けるとマケドニア軍は退却したマザイオスの丘を占拠し、両軍が歓声を交わすなか、決戦を目前にして陣地を固める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.12.1

Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit.

ダレイオスは直ちに、敵が進軍しようとしていた路を占領させるため、三千の騎兵とともにマザイオスを先行させた。

§4.12.2

​Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit.

アレクサンドロスは、ダレイオスの妻の遺体にしかるべき葬礼を執り行い、すべての重荷となる輜重隊を適度な守備隊とともに同じ防壁の内に残すと、敵に向かって進軍した。

§4.12.3

​In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: inpedimenta sequebantur agmen.

彼は歩兵を二翼に分け、両側面に騎兵を配備した。荷駄隊が軍列の後ろに続いた。

§4.12.4

​Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.

次いで彼は、自らの騎兵を率いたメニダスを先行させ、ダレイオスがどこにいるかを偵察するよう命じた。しかしメニダスは、マザイオスが遠からぬ場所に布陣していたため、それ以上前進する勇気を持てず、人々のざわめきと馬の嘶きを聞き取っただけであったと報告した。

§4.12.5

​Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit.

マザイオスもまた遠方に斥候を認めると、敵の接近を知らせる急使として本営へと引き返した。そこで、開けた平原での決戦を望んでいたダレイオスは、兵士に武装を命じ、戦列を整えた。

§4.12.6

​In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.

左翼にはバクトリアの騎兵が配置され、約千騎を数え、ダーハイも同数であり、アラコシア人とスーサ人が四千を満たしていた。これらに鎌戦車百台が続いた。これら四頭立て戦車のすぐ隣には、同じくバクトリア騎兵である八千を率いたベッソスが位置した。

§4.12.7

​Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.

マッサゲタイの二千騎が彼の部隊の最後尾を固めていた。ダレイオスはこれらに、混成させず自らの部族ごとにまとめた多部族の歩兵部隊を結合させていた。次いでペルシア人を、マルド人およびソグディアナ人とともに、アリオバルザネスとオロントバテスが率いていた。

§4.12.8

​Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens.

彼らは軍勢の一部を率い、総指揮はオルシネスが執っていた。彼は七人のペルシア人の末裔であり、最も高貴な王キュロスにも自らの起源を遡らせる人物であった。

§4.12.9

​Hos aliae gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat.

これらに、味方にさえ十分に知られていない他の諸部族が続いた。それらの部族の後方では、五十台の四頭立て戦車の前を、フラダテスがカスピ人の大部隊を率いて先行していた。

§4.12.10

​Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur.

戦力というよりは名ばかりの存在であるインド人やその他の紅海の沿岸住民が、戦車の後方に位置していた。この隊列は、〔ダレイオス〕が異邦の兵士を組み入れた別の鎌戦車部隊によって締めくくられていた。この部隊には、小アルメニアと呼ばれる地の人々が続き、アルメニア人にはバビロニア人が、その双方にはベリタエ人とコッサエアの山々に住む者たちが続いた。

§4.12.11

​Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti,1 sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen.

これらの後には、かつてメディア人に従ったエウボイア系の種族であるものの、今や退廃して父祖の風習を忘れたゴルトゥアイ人が進んだ。ダレイオスはこれらにフリュギア人とカタオニア人を添えていた。次いで、スキタイから移住したパルティア人が現在占有している地を住処としていたパルテュアイア人の部族が、隊列の最後尾を固めていた。

§4.12.12

​Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi.

これが左翼の布陣であった。右翼は大アルメニアの部族、カドゥシオイ人、カッパドキア人、シリア人、そしてメディア人が占めていた。

§4.12.13

​His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.

これらにも五十台の鎌戦車が配備されていた。全軍の総数は、騎兵四万五千、歩兵戦列は二十万に達していた。このように布陣した彼らは十スタディオン前進し、停止を命じられると、武装したまま敵を待ち受けた。

§4.12.14

​Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.

アレクサンドロスの軍勢を、いかなる理由も潜んでいない恐怖が襲った。というのも、正気を失った彼らは浮き足立ち始め、隠れた恐れが全員の胸中を駆け巡ったからである。夏の季節に、燃えているものに似た空の輝きが、断続的な閃光によって火の様相を呈し、あたかも敵の陣地へと無謀に突入してしまったかのように、ダレイオスの陣営から炎が輝いていると彼らは信じ込んだ。

§4.12.15

​Quodsi perculsis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit:2 nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi, ​Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare.

もし恐怖に打たれた彼らに、進軍路を押さえていたマザイオスが襲いかかっていたならば、甚大な壊滅を被りかねなかった。だが実際には、彼は占拠した丘の上に鈍重に座し、攻撃されないことに満足していたため、アレクサンドロスは全軍の恐怖を察知すると、整列して停止する合図を出させ、武器を目前に置き、身体の力を抜くよう命じ、この突然の恐怖には何ら理由がなく、敵は遠くに留まっているのだと言い聞かせた。

§4.12.17

​Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire.

ついに正気を取り戻した彼らは、武器と気力をともに取り戻した。そして当時の状況から、同じ場所に陣地を築くこと以上に安全な策はないと思われた。

§4.12.18

​Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.

翌日、精鋭の騎兵とともにマケドニア軍の陣営を見渡せる高い丘に布陣していたマザイオスは、恐怖からか、あるいは単に偵察のみを命じられていたためか、ダレイオスのもとへと帰還した。

§4.12.19

​Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.

マケドニア軍は、彼が放棄したまさにその丘を占拠した。平原よりも安全であり、そこから平野に展開する敵の戦列を望むことができたからである。

§4.12.20

​Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat.

しかし、湿った山々が周囲に放出した霧は、全体の様相を完全には奪い去らなかったものの、部隊の識別や隊形を見定めることを妨げた。大軍が平原を埋め尽くし、遠くに立つ者たちの耳にさえ、幾万もの兵のざわめきが満ちていた。

§4.12.21

​Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere:3 quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus nisi victor sine clade non posset.

王の心は揺れ動き、今や遅きに失した判断で、ある時は自らの策を、ある時はパルメニオンの策を熟考した。実のところ、勝者となる以外には損害なしに軍を撤退させることができないところまで到達していたからである。

§4.12.22

​Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet.

そのため、王は動揺を隠し、パイオニア出身の傭兵騎兵を前進させるよう命じた。

§4.12.23

​Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat, ​nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.

彼自身は、以前に述べられたように、ファランクスを二翼に展開させており、両翼を騎兵が援護していた。やがて霧が散ってより澄んだ光が敵の戦列を露わにすると、マケドニア兵たちは、熱狂からか、あるいは待ち受ける退屈からか、戦う者の流儀に従って凄まじい叫び声を上げた。ペルシア兵側からも叫び声が返され、周囲の森や谷を恐ろしい響きで満たした。そしてマケドニア兵たちが駆け足でさえ敵へと向かうのを、もはや抑えることはできなかった。王はなおも同じ丘に陣地を築く方が良策であると考え、堡塁を築くよう命じ、迅速に作業が完了すると、敵の全戦列が見渡せる幕屋へと引き揚げた。

構文注3 件
  1. 4.12.11Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti

    gentis Euboicae は性質の属格として Gortuae を修飾し、同格的に機能している。secuti は形式脱落動詞 sequor の完了分詞で、形式は受動態だが意味は能動であり、Medos を目的語に取り「かつてメディア人に従った」を表す。

  2. 4.12.15ingens clades accipi potuit

    反実仮想文の帰結節において接続法過去完了の代わりに直説法完了 potuit が用いられている構文。可能・能力・義務を表す動詞(possum, debeo など)では、事態の生起そのものは現実に起きなかったとしても、「〜することが可能であった/起こりえた」という潜在的客観事実を表すために直説法が好まれる。

  3. 4.12.21Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere

    主語 rex に対し、歴史的不定詞 fluctuari(形式脱落動詞)および perpendere が連置されている。緊迫した心理状態や動作の生動な展開を描くために直説法未完了過去の代わりに不定詞現在が用いられている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.12.1-4.12.24