← クイントス・クルティウス・ルフス

アレクサンドロス大王伝

§10.4.3#1

兵士たちとの和解と老兵の帰国

兵士たちの涙ながらの懇願を受けてアレクサンドロスは彼らを許し、盛大な宴と和解の儀式を催した後、老兵たちを優遇してクラテロスの引率のもと帰国させる。一方、本国でオリュンピアスと反目するアンティパトロスに召喚状を送るが、両者の確執への王の苛立ちとアンティパトロスへの猜疑心が語られる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.4.3#1

​Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici. Offerre se corpora irae: trucidaret. Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur, flentes orabant. Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent.1 Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est. Digna tamen res visa est, quae maioribus hostiis expiaretur. Itaque sacrificio magnifice perpetrato Macedonum simul Persarumque primores invitavit ad epulas. Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libavisse, Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praeeuntibus, tum inprimis, ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset. Maturata deinde est missio, et infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit. Ex quibus Clitus cognomine Albus Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere. Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine. Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decem milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur. Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt, additusque est, qui eos deduceret, Craterus, ex praecipuis regis amicis. Cui si quid humani accidisset,2 Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire. Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent. Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra tumultum moverant, et haec quidem paternum regnum, Olympias Epirum occupaverat. Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ab Alexandro simul inspiciebat. Neque retinuit eum rex, sed detractum digito anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta essent, in alios efferendum significans. Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse, eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogato supra praefecti modum esse elatum. Itaque cum eius gravitas atque integritas a quibusdam praedicaretur, respondit exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum.3 Pressit tamen suspicionem suam neque ullum manifestius abalienati animi indicium protulit. Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis, quae paulo post secuta est, auctorem extitisse.

この処刑でさえ、兵士たちの反乱を引き起こすことはなかった。それどころか中隊は部隊長たちや王の友人たちのもとへ赴き、もし以前の罪に汚染されていると王が判断する者がまだいるなら、その者たちをも処刑するよう命じてほしいと懇願した。彼らは自分たちの体を王の怒りに差し出すのであり、切り殺してほしいと言うのであった。ついに彼らは悲嘆のあまり正気を失いかけ、全員で王宮へと駆けつけ、門の前に武器を投げ捨て、肌着姿で立ち並び、処刑にさらされた無防備な身体で王宮内に受け入れられるよう、涙ながらに請い求めた。彼らは、頑迷さのゆえに犯した罪が有罪者たちへの処罰によって償われることを拒むものではないと言った。王の怒りは自分たちにとって死よりも耐え難いというのであった。彼らは昼も夜も王宮の前で留まり続け、哀れな叫びと姿によって自らの悔恨を証明したにもかかわらず、それでも王の怒りは、部下たちの極めて謙虚な祈りに対して二日間は続いた。三日目に王は嘆願者たちの粘り強さに心を動かされて進み出、軍の不規律を穏やかに咎めつつ、双方から多くの涙が流れるなか、彼らと和解することを宣言した。しかしながら、この出来事はより大きな犠牲獣によって償われるべきものと思われた。それゆえ王は見事な犠牲式を執り行ったのち、マケドニア人とペルシア人の主立った者たちを宴に招いた。この宴会には九千人が迎えられたと伝えられており、彼ら全員が王の招きにより同一の混酒器から献酌を行い、ギリシア人と異邦人の祭司たちが他の吉祥の祈祷を先唱するとともに、とりわけ両国の結合が一つの統一体となって永続するようにと祈祷を捧げた。次いで除隊が早められ、最も衰弱した者たちが全員退役させられた。王は年長の高官たちの幾人かにも休暇を与えた。その中には白の異名をもつクレイトス、ゴルギアース、ポリュダマース、アンティゲネースがいた。王は立ち去る者たちに対し、過去の未払い給与を誠実に全額支払っただけでなく、旅費の名目で兵士一人あたり一タラントンを追加した。また、アジア人の妻たちから生まれた息子たち――約一万人に達したと伝えられる――は、両親とともにマケドニアへ渡って先妻や先の子らと混ざり合い、家庭を争いや不和で満たすことのないよう、自らのもとに残すよう命じた。そして、彼らが祖国の習俗に従って教育され、軍事の技術を教授されるよう自らが配慮すると約束した。このようにして一万人以上の退役兵が送り出され、彼らを引率する者として、王の最も親しい友人たちの一人であるクラテロスが付けられた。もしクラテロスに人間として避けられぬ事態が起こった場合には、ポリュペルコンに従うよう彼らは命じられた。さらに王はアンティパトロスに書簡を送り、退役兵たちに栄誉が与えられるよう命じた。すなわち、競技会や競演が催される際には、彼らが冠をかぶって最前列で観覧できるようにすること、また、すでに命を落とした者たちの未成年の子供たちが父親の給与を受け継ぐことができるようにすることである。クラテロスがインペリウムをもってマケドニアおよびその隣接地域を統括し、一方でアンティパトロスは若いマケドニア人の補充兵を率いて王のもとに赴くことが決定された。というのも王は、総督とオリュンピアスとの不和によって何か重大な災禍が生じるのではないかと恐れていたからである。事実、母はアレクサンドロスへ多くの手紙を送り、アンティパトロスもまた多くの手紙を送り、双方が相手について、王の威厳への侮辱や損害につながるような傲慢かつ酷薄な行為を数多く働いていると互いに非難し合っていた。王が殺害されたという根拠のない噂が広まってマケドニアに伝わったのち、王の母と妹クレオパトラが騒擾を引き起こし、妹が父祖の王国を、オリュンピアスがエーペイロスを占拠していたのである。折しも、そのような書簡が届けられたとき、あらゆる機密を共有していると見なされていたヘパイステオーンが、アレクサンドロスによって開封された手紙を同時に覗き込んでいた。王は彼を制止しなかったが、指から外した指輪を読んでいる彼の口元に当て、そこに書かれている事柄を他人に漏らしてはならないと合図した。しかし王は双方を咎めたと伝えられており、母の不遜さに苛立ち、彼女は自らの胎内で自分に与えた十ヶ月の宿に対して重い代償を要求しているのだと叫んだ。他方でアンティパトロスに対しては、スパルタ人に対する勝利を得て慢心し、何年ものあいだ統治権を延長されたことで総督の分限を超えて傲慢になっていると疑念を抱いていた。それゆえ、ある人々が彼の重厚さと廉潔さを称賛したとき、外面は白く見えるが、もし内部を深く見通せば内側は深紅である、と王は答えた。それでも王は自らの疑念を抑え、心が離反した明白な兆候をそれ以上示すことはなかった。だが世人の多くは、アンティパトロスが、自身は処刑のために召喚されていると考え、不敬な陰謀によって、その少し後に起こった王の死の首謀者となったのだと信じた。

構文注3 件
  1. 10.4.3Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent

    間接話法における「deprecari quin ...」の構文。「deprecor」が「懇願して〜を免れようとする、拒否する」を意味し、否定語「Non」を伴うことで「〜されることを拒むものではない」という二重否定的な肯定を表す。「quae ... deliquissent」の関係代名詞節は「delicta quae」の意味を担い、「expiarentur」の主語として機能している。

  2. 10.4.3Cui si quid humani accidisset

    「si quid humani accidit」はラテン語の慣用表現で、「人間に起こるべきこと(死や不慮の事故)が身に降りかかる場合」を意味する婉曲語法(euphemism)。関係代名詞「Cui」は接続詞的に先行詞クラテロス(Craterus)を指し、「accidisset」は過去の時点から見た未来完了を表す接続法過去完了である。

  3. 10.4.3exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum

    底本において「Mum」と印字されている箇所は、写本・校訂本における「intus」(内側は)の誤植・崩れ(in-tum / intus)。王の言葉は「外側は白(album)に見えるが、内側は紫(purpureum、すなわち王衣の深紅で野心の象徴)である」という対比をなす。構文としては間接話法における対格不定詞構文(videri ... esse)で、条件節「si ... introspiceretur」を挟み込んでいる。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.4.3#1