- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:3.2.24-3.2.32
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ケルススによるブドウの品質分類(小ギリシア種、イネルティクラ、多産なヘルウェナカ等)を紹介し、無数の地方品種の存在と呼称の混乱を指摘した上で、名声と実践による品種選定の原則を論じる。
Albuelis utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae, Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia, unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis,1 quamvis gustu non sit hebes.
アルブエリス種は、ケルススが言うように、平地よりも丘陵で、棚よりも立木で、立木の下部よりも最上部においてより有益であり、繁茂する枝と房の双方で豊穣である。というのも、マレオティカ種、タソス種、プシティア種、ソポルティア種といった小ギリシア系のブドウは、受け入れられる風味を持つものの、我々の地方では房のまばらさと粒の小ささゆえに、それほど汁をもたらさないからである。しかし、あるギリシア人たちがアメテュストスと呼ぶ黒のイネルティクラ種は、良いワインをもたらし無害であることから、第二の部族ともいうべき階級に位置づけることができる。この品種はその無害さから名を得ており、風味は鈍重ではないにもかかわらず、神経を侵すことに関しては無力であると見なされるからである。
Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur.2 Earum altera, quam Galliarum incolae marcum vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam, sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
ケルススは、多産さのみによって推賞されるブドウを第三の階級としている。例えば三種のヘルウェナカ種がそうであり、そのうちのより大きな二種は、果汁の良質さと豊富さにおいて決して小さいほうに及ばないと見なされる。それらのうち、ガリアの住民がマルクスと呼ぶ一方は中程度のワインをもたらし、彼らが「長い品種」、また「灰色の品種」と呼ぶもう一方は、粗悪なワインをもたらし、その房の多さから最初の外見が約束するほどには多量ではない。
Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat.
三種のうちで最も小さく最良のものは、葉によって極めて容易に見分けられる。というのも、すべてのうちで最も円い葉をつけるからである。そして、乾燥に最もよく耐えること、雨さえ伴わなければ寒冷に耐えること、いくつかの土地ではそのワインさえも長期熟成のために樽詰めされること、そして特に単独で極めて痩せた土壌をもその肥沃さによって価値あるものとすることから、賞賛に値する。
Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpula atque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata.
また、果汁に富むものの房の数よりも大きさによって多産であるスピオニア種、ホルコニア種、ムルゲンティナ種(ポンペイアナ種とも同一)、ヌミシアナ種、ウェヌクラ種(スキルプラ種およびスティクラ種とも同一)、黒のフレゲッラナ種、メリカ種、ラエティカ種、そして我々が知るすべてのうちで最も豊かな大アルケラカ種(多くの者からアルギティス種と誤って見なされている)も同様である。
Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus. Neque enim, ut ait poeta, numero comprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quam multae Zephyro turbentur harenae:
というのも、私にとって最近知られたもの、すなわちペルグラナ種、イルティオラ種、フェレオラ種のことであるが、これらについては、どの階級に属すると見なされるべきか容易には断言できないからである。十分に多産であることは知っているものの、それらがもたらすワインの良質さについては、いまだ判断することができないでいるからである。また、この時まで我々には知られていなかったある早生品種が、ギリシアの慣習に従ってドラコンティオンと呼ばれているのを我々は知った。これは多産さや心地よさにおいてはアルケラカ種、バシリカ種、ビトゥリカ種に匹敵し、ワインの高貴さにおいてはアミネア種に匹敵しうる。 さらに、確かな信頼をもってその数や名称を伝えることができないブドウの多くの品種が存在する。というのも、詩人が言うように、「その数を把握することに意味はない。それを知ろうと欲する者は、リビュアの海原において西風によっていかに多くの砂が巻き上げられるかを学ぼうと欲するのと同じである」からである。
quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant; quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.
実に、すべての地域、そして地域のほぼ個々の部分さえも、それぞれの慣習に従って命名する固有のブドウの品種を有している。ある系統は土地とともに名称を変えさえした。またあるものは、上で述べたように、土地の変化ゆえにその性質を失い、見分けがつかないほどになっている。それゆえに、このイタリアにおいてさえ、ましてこれほど広大な世界においては言うまでもなく、近隣の部族同士でもそれらの名称が食い違い、呼称を異にしているのである。
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat, studiosos non demorari;3 sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione vincitur pretio quam vincit abundantia.4 Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.
したがって、手に入れることのできないそのような命名法の追究によって学習者を足止めしないこと、むしろケルススが言い、彼以前にはマルクス・カトが言ったこと、すなわち「評判によって証明されたものでなければいかなるブドウの品種も植樹されるべきでなく、試行によって証明されたものでなければいかなるものも長期にわたって維持されるべきではない」という方針を全体として教示することが、賢明な指導者の務めである。そしてユリウス・グラエキヌスは言う、「土地の多くの好条件が我々に高貴なブドウを植樹するよう誘うところでは、気品ある品種を求めるであろう。刺激するものが何もないか、あるいは多くないところでは、むしろ多産さを追求するであろう。多産さがもたらす豊かさは、価格における劣りを同等の割合以上に補うからである」と。しかしこの意見について、私自身も少し前には同じ見解を抱いていたとはいえ、なお奥深いところでどのように判断しているかは、追って然るべき場所で述べることとしよう。私の目的は、いかなる方法によって豊穣であり、同時に高価な果汁をもたらすブドウ園を建設できるかを教えることだからである。
- 3.2.24quod iners habetur in tentandis nervis
動形容詞句 in tentandis nervis は「神経を攻撃する/侵すことにおいて」という限定を表す。主動詞 habetur(〜と見なされる)に対して iners が主格補語となり、「神経を侵す力がない、酔わせる力が鈍い」という語源的説明(iners から inerticula)をなしている。
- 3.2.25nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur
minori は奪格ではなく与格(比較の対象「小さいほうの品種に」)であり、bonitate et abundantia は観点の奪格(「良質さと豊富さにおいて」)。全体として「果汁の良質さと豊富さにおいて、決して小さいほうに匹敵するものとは見なされない」という構文を成す。
- 3.2.31Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat, studiosos non demorari
述語的属格(prudentis magistri est「賢明な指導者の務め/性質である」)が主節の骨格。真主語は不定詞句 non demorari studiosos(学習者を足止めしないこと)。aucupio は奪格で手段を表し、関係節 quo potiri nequeat(接続法は特性・限定)がこれにかかる。
- 3.2.31quae non eadem portione vincitur pretio quam vincit abundantia
相関構文 non eadem portione... quam...(〜と同じ割合では…ない)。pretio は「価格/価値において」、abundantia は「豊富さにおいて」という観点の奪格。直訳すると「それが豊富さにおいて勝るのと同じ割合では、価格において負けることがない」、すなわち多産さによる増収分が品質の差による単価安を十分に上回ることを意味する。
