- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.17.1-2.17.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
牧草地の維持管理における除草、家畜の侵入制限、苔への灰の施肥といった処置を論じ、新規造成や老朽化した草地の更新手順(輪作、整地、播種、潅水、高所への施肥)を詳述する。
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas validiorisve incrementi herbas inesse patiamur,1 atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut intuba ac solstitialis spinas; ac neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae et atterunt scinduntque radices herbarum.
牧草地の耕作は、重労働というよりも注意深い配慮を要するものである。まず第一に、株や棘のある植物、あるいは過度に旺盛に繁茂する草が入り込むのを放置してはならず、あるものは藪や柴、藺草のように秋のうち冬の前に根こそぎ引き抜き、別のあるものはキクヂシャや夏至の棘草のように引き抜かねばならない。また、豚が放牧されることを望んではならない。鼻づらで掘り返し芝草をめくり上げるからである。また、土壌が極めて乾いている時でなければ大型の家畜を入れてもならない。湿っていると蹄が沈み込み、草の根を擦り減らし裂いてしまうからである。
Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique2 pro natura locorum aut temperius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agri- colae veteres vel eraso musco seminibusque de tabulato superiectis vel ingesto stercore; quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras.
その次に、より荒れて傾斜した場所は、二月の満ちゆく月の時に堆肥で手入れされるべきであり、すべての石や、草刈り鎌の邪魔となり、鎌を損なうような障害物は集められて遠くへ運び出され、〔牧草地は〕場所の性質に応じて早め、あるいは遅めに草刈り用に温存されねばならない。また古さによる荒廃で覆われた牧草地もあり、老練な農夫たちは苔を掻き落として納屋の床から落ちた種子を撒き散らすか、あるいは堆肥を投入して手当てするのが常である。これらはいずれも、灰を頻繁に投入することほどには役立たない。
Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda—nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert—igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
灰は苔を枯らすからである。だがそれらの治療法は気休めにすぎず、その場所を一から耕起し直すのが最も効果的である。しかしこれらは、すでに牧草地を引き継いだ場合に行うべきことである。もし新たな草地を造成するか、古いものを更新せねばならない場合は――というのも、すでに述べたように、怠慢によって荒れ果て不毛となる草地は多く、そのような土地は長き休閑ののちに豊かな実りをもたらすゆえ、時に穀物のためにも耕起するのが得策であるから――それゆえ、牧草地と定めた場所を夏に荒起こしして整地し、秋には直ちに蕪や丸蕪、あるいはそら豆を蒔くことにしよう。
insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit.3 Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus4 ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.
それに続く翌年には穀物を蒔く。三年目には丹念に耕起し、混じり生じる旺盛な雑草や藪や樹木をすべて根こそぎ抜き去る。ただし樹木栽培の収益がそれを妨げない限りにおいてである。そののち、干し草の種子を混ぜたカラスノエンドウを蒔き、続いて砕土鍬で土塊を崩し、引き入れた馬鍬で平らに均し、方向転換の場所で壊れた馬鍬がよく作る土盛りを、草刈り人の刃物がどこにも当たることのないよう崩し散らす。
Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis colligatum solum,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.
しかしそのカラスノエンドウは、十分に成熟し下層の土壌に幾らかの種子を落とす前に刈り取るのはふさわしくない。そのとき草刈り人がそれを刈り取り、次にもし水利があり、かつ土が比較的締まっているならば灌漑されるべきである。というのも、軟らかく緩んだ土では、土壌が締め固められ草によって結び合わされる前に勢いよく小川を引き入れるのは得策ではないからであり、水の勢いが土を洗い流し、根を露出させて草が活着するのを妨げるからである。
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.
それゆえ、まだ幼く沈みやすい牧草地には家畜を放牧することすらしてはならず、草が伸びるたびに鎌で刈り取らねばならない。というのも、すでに先に述べたように、家畜は柔らかい土に蹄をめり込ませ、分断された草の根が這い広がり密生するのを妨げるからである。それでも二年目には、乾燥の度合いと土地の状況が許しさえすれば、干し草の収穫ののちに小型の家畜を入れることを許すことにしよう。
Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior divus praebet etiam subiectis alimentum,5 cum superveniens imber aut manu rivus perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
そして三年目には、牧草地がより固く強固になるため、大型の家畜をも受け入れることができるであろう。しかし全体として、西風が吹き始めた後の二月十三日頃に、干し草の種子を混ぜて、痩せた場所やとりわけ高台の場所に堆肥を施すよう留意すべきである。というのも、高台の斜面は下方の土地にも養分を提供するからであり、上から降る雨や人工的に引かれた小川が、堆肥の養分を下方の部分へと自らと共に引き運ぶからである。それゆえ賢明な農民は耕地においてもおよそ谷よりは丘に堆肥を施すのであり、すでに述べたように、雨水は常にすべての肥沃な物質を最低部へと流し下ろすからである。
- 2.17.1Primum ne stirpes aut spinas validiorisve incrementi herbas inesse patiamur
動詞 patiamur は願望・勧告の接続法現在(jussive / volitive subjunctive)であり、主節の指示的命令を表す。ne はこの意志的接続法を否定している。
- 2.17.2falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique
summitti は受動態現在不定詞で debent に連なる。牧草地に関して summittere は「草刈り用に温存する(放牧を控えて草を伸ばす)」という農事専門語の用法。
- 2.17.4nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit
nisi si は「〜である場合を除いては」を意味する複合接続詞句で、例外的条件を導入する。prohibuerit は完了未来直説法(または接続法完了)。
- 2.17.4grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus
関係節内では crates が主語、faciunt が述語動詞、quos(先行詞 grumos)が目的語。fractae crates は「砕かれた/屈折した馬鍬」、ad versuram は「犂や馬鍬が進行方向を転回する場所(畝端)」を指す。
- 2.17.7Nam editior divus praebet etiam subiectis alimentum
写本・校訂本文における divus は clivus(丘、斜面)の誤写(異読)として理解される。文脈(後文の collem magis quam vallem)および意味構造から「高所・斜面」として解釈する。
