- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.13.1-2.13.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
サセルナやトレメリウスの所説を引きながら、地力を肥沃にする豆類(緑肥)と消耗させる作物の性質の違いを論じ、疲弊した土壌には堆肥による手当てが不可欠であることを述べる。
Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, vomis rescindat atque obruat;
しかし、私が挙げた種子のうち、あるものは畑を肥沃にし助け、別のものは逆に焼き尽くして痩せさせると同じサセルナは考えている。すなわち、ハウチワマメ、ソラマメ、カラスノエンドウ、エルウィリア、レンズマメ、アカバナヒヨコマメ、エンドウによって肥沃になると。ハウチワマメについては疑いなく、また飼料用カラスノエンドウについても同様であるが、ただし青刈りされたそれに直ちに犂が続き、大鎌が残したものを乾ききる前に犂先が切り返して埋め戻すならばである。
id enim cedit pro stercore.1 Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.2
それというのも、これが堆肥の代わりとなるからである。 なぜなら、飼料が刈り取られた後に残されたその根が乾いてしまえば、土壌からすべての水分を奪い、土地の地力を消耗させるからである。このことはソラマメや、土地を肥沃にすると見なされるその他の豆類においても生じやすいことであり、その収穫物が取り去られた直後に荒起こしをしなければ、その場所に引き続いて播種されるべき作物には何の役にも立たないことになる。
Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime solo virus ciceris et lini, alterum quia sit salsae, alterum quia sit fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenae, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
また、引き抜かれる豆類についても、ヒヨコマメとアマの毒気を含んだ液が土壌を最も害するとトレメリウスは述べている。前者は塩分を含んだ性質であり、後者は灼熱の性質であるからであり、ウェルギリウスも次のように述べてこれを示唆している。「実に、アマの作物は畑を焼き、カラスムギも焼き、レーテーの眠りを注がれたケシも焼き尽くす」と。実際、キビやアワと同様に、これらの種子によって畑が損なわれることに疑いはない。しかし、前述の豆類の作物によって疲弊したすべての土壌に対して、確実な治療法はただ一つ、堆肥によって助け、消耗した地力をこのいわば滋養によって甦らせることであり、それは犂の畝に託される種子のためばかりでなく、この種の滋養によって大いに繁茂する樹木や低木のためでもある。
Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res, levi tamen admodum cura sit prodita.3
それゆえ、もしそれが農夫たちにとって見かけ通り極めて有用であるならば、古い著者たちによってこの事柄は見落とされはしなかったとはいえ、極めてわずかな配慮をもって伝えられたにすぎないため、私はこれについてより綿密に論じるべきだと考える。
- 2.13.2cedit pro stercore
動詞 cedere に前置詞句 pro + 奪格が結びつき、「〜の代わりとなる」「〜に相当する」を表す慣用表現。緑肥として鋤き込まれた残渣が堆肥と同じ効用を果たすことを指す。
- 2.13.2ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit
quod... verisimile est accidere の内容を詳述する結果節(ut... profuturum sit)の中に、条件節(nisi... proscinditur)が埋め込まれた複文構造。述語動詞 profuturum sit は従属節内の迂言的接続法(futurum sit)であり、「結果として役立たないことになる」という意味を表す。
- 2.13.4cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res, levi tamen admodum cura sit prodita
cum は理由(「〜であるので」)を表す接続法節を導く(動詞は sit prodita)。priscis auctoribus は受動態動詞における「行為者の与格」(または奪格)であり、挿入句 quamvis non omissa [sit] res(譲歩)および対比の副詞 tamen を挟んでcum 節の動詞 prodita sit と呼応している。
