- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.pr.26-1.pr.33
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は畜産や園芸の細部に至る農業知識の広大さを説きつつ、キケローや詩人・彫刻家の例を引き、最高峰に達せずとも熱意をもって学問を追求する価値があると励まし、実践的知識の重要性と今後の分冊構成を予告する。
aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.
山羊の群れもまた異なり、その山羊自身も角がなく毛のまばらなものと、キリキア産のように角があって毛深いものとでは扱いが異なる。豚飼いと野豚番の専門知識も異なり、放牧法も異なり、毛のない豚と毛の密な豚では求める気候の状態も、養育や飼育の仕方も同じではない。
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
そして、その一部に家禽や蜜蜂の世話も置かれている家畜から離れるとしても、私が列挙したこれらに加えて、接ぎ木のこれほど多くの種類、剪定のこれほど多くの種類を知り、果樹や野菜の栽培をこれほど多く実践し、バラ園に対するのと同様にこれほど多くの種類のイチジクの木に配慮を注ぐほどの熱意を誰が持ったであろうか。より重要な事柄さえ大半の人々から軽んじられているというのに。もっとも、これらでさえ今や多くの人々にとって決して小さくない収入源となり始めているのであるが。というのも牧草地やヤナギ畑、エニシダや葦でさえ、わずかとはいえ、それでもいくらかの労力を求めているからである。
Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium,1 qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta temptare.Nec si vel illa praestantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari. Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.2
これほど多くの、これほど多様な事柄を説いた後、私が望み描き出そうとしている農民像を野良仕事に携わる人々に要求するならば、学習者たちの熱意が削がれてしまうだろうということは私にも分かっている。あまりにも多様で広大な学問への絶望に恐れをなし、自らが達成できると信じられないことを試そうとしないだろうからである。しかしながら、すでにマルクス・トゥッリウスが『弁論家』において極めて正しく述べたように、人類にとって極めて有益な事柄を探求し、熟考と検証を重ねて後世に伝えようと欲した者たちが、あらゆることを試みるのは当然である。傑出した才能のあの力や著名な諸技術の手段が欠けているからといって、直ちに閑暇と無為に身を落とすべきではなく、思慮深く望んだことを不屈の精神で追い求めるべきである。最高の頂を目指すならば、たとえ二番目の高峰にあろうとも、十分に名誉ある姿として見なされるであろう。
An Latiae Musae non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum et proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat.
いったい、ラティウムのムーサたちはアクキウスとウェルギリウスだけをその至聖所に迎え入れたのではなく、彼らに次ぐ者たちや、二番手から遠く離れた者たちにも神聖な座所を授けたのではなかったか。ブルートゥスやカエリウス、あるいはポッリオ、メッサラ、カルウスを、キケローのあの雷のような弁論の威力が弁論術の修練から退散させたわけではない。キケロー自身も雷鳴をとどろかすデモステネスやプラトンに恐れをなして道を譲ったわけではないし、雄弁の祖であるかのマイオニアの神(ホメロス)も、その弁舌の広大無辺なる流れによって後世の人々の熱意を消し去りはしなかったのである。
Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent.3 Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.
また、プロトゲネスやアペレスをパッラシオスとともに称賛した幾世紀もの工匠たちが、名声において劣るからといって自らの仕事を放棄した姿を我々は見ていないし、ペイディアスによるオリュンピアのユーピテルとミネルウァの美しさに圧倒された次の時代のブリュアクシス、リュシッポス、プラクシテレス、ポリュクレイトスが、自らに何が生み出せるか、どこまで到達できるかを試みることを嫌気したわけでもない。あらゆる分野の知識において、最高の者たちには感嘆と崇敬が、それに劣る者たちにも相応の称賛が与えられてきたのである。
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
これに加えて、我々が完全であることを望む農民が、もし仮に完璧な技術を持たず、自然界全体におけるデモクリトスやピュタゴラスの鋭敏さを備えず、天体と風の動きにおけるメトンやエウドクソスの予見力を、家畜の飼育におけるケイロンやメラムプースの教義を、農地と土壌の開墾におけるトリプトレモスやアリスタイオスの知恵を獲得していなかったとしても、実践的な経験において我らがトレメッリウスやサセルナ父子、ストロたちに並ぶならば、大いに成果を上げることになる。
Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva4 res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
農事は、極めて精緻なものでも、他方で俗に言う「鈍い」ものでもないミネルウァ〔知恵〕によって処理されうるからである。というのも、農業は極めて平易であり、いかなる明敏さも要しないと世の多くの人々が信じてきたことは、真実から遠く離れているからである。農業の全体について今これ以上論じる必要はない。なぜなら、そのすべての部分はあらかじめ定められた数巻の書物において説き明かされるはずであり、全般的な学問に最も深く関わると私が考える事柄を前置きし終えたのちに、しかるべき順序でそれらに論及していくからである。
- 1.pr.28tardatum iri studia discentium
非人称動詞句 non me praeterit(〜は私を免れない=私には分かっている)に導かれる間接話法構文。studia discentium が対格主語、tardatum iri は受動未来不定詞(目的分詞 tardatum + iri)。「学習者たちの意欲が遅らされる/挫かれるであろうこと」を表す。
- 1.pr.29Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
現在分詞 adfectantes は主節主語(1人称複数・conspiciemur)と一致し、条件「もし最高の頂を目指すならば」または付帯状況のニュアンスを持つ。vel は「たとえ〜であっても」という譲歩的なニュアンスを添え、キケロー『弁論家』4節の思想を反映している。
- 1.pr.31nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent.
非人称動詞 piguit の構文。感情の主体が対格 Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum(およびこれらに一致する分詞 attonitos)で置かれ、原因・対象が不定詞 experiri およびその目的語である間接疑問節 quid efficere... possent で表されている。pulchritudine... は原因の奪格。「後代の彫刻家たちが〜に圧倒されながらも、自らに何ができるかを試みることを嫌気しなかった」の意。
- 1.pr.33pingui Minerva
手段・様態の奪格によるラテン語の慣用成句(いわゆる proverbium)。知恵の女神ミネルウァが「肥満した/鈍い」状態にあることから、「無骨に」「粗雑に」「素朴な/素人の知恵で」を意味する(crassa Minerva と同義)。対比される nec subtilissima(極めて精密に、でもなく)と呼応している。
