- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.pr.10-1.pr.17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は出世や蓄財をめぐる都市生活の退廃と農事の軽視を批判し、古代の英雄たちが農耕を重んじ剛健であった歴史を引き合いに出して、現代の怠惰で不健康な風潮を告発する。
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.
鎖につながれた門番に追い払われ、しばしば夜遅くに恩知らずな扉の前に横たわり、最も悲惨な隷従によって恥辱のうちに、自らの財産を浪費してまでファスケスの名誉と支配権を買い取ることのほうが、より幸運であるとでも私は考えるべきだろうか。というのも名誉は無償の隷従によってではなく、贈り物によって報われるからである。もしこれらやこれらに類するものが善良な人々によって避けられるべきであるならば、私が述べたように、家産を増やすための自由人にふさわしく高潔な唯一の道が残る。それは農業から得られるものである。
Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret,1 nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.
その教えが、たとえ無学な人々によってであれ、ただし畑の所有者たちによってである限り、昔ながらの慣習に従って無造作に実践されるだけでも、農事が被る損害はより少なくて済むであろう。というのも主人たちの熱心さは、無知による損失に対して多くの埋め合わせをするであろうし、自らの利益が問題となっている人々が、生涯にわたって自分の仕事に無知であると見なされることを望むはずもなく、それゆえにより学ぶことに熱心となって農業を熟知するであろうからだ。
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret, addiscat. Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali esse non possit,2 ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.
今や我々は自ら所領を耕すことを潔しとせず、最も熟練した者を農園管理人に任じることや、もし未熟であるなら少なくとも活力に満ちた者を据えて、知らないことをより速く学ばせることを、取るに足らないことと考えている。それどころか、富める者が農地を購入した場合には、従者や輿担ぎの群れの中から年齢と体力で最も衰えきった者を農地へと左遷する。この仕事は知識だけでなく、労働に耐えるための肉体の力とともに若々しい壮健さを求めているというのに。あるいは中程度の財産の持ち主である主人は、日雇い労働者の中から、もはや利益をもたらすことができないからと日々のあの賦課を拒んでいる者を、これから管轄することになる仕事に無知なまま、監督者に任じる。
Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit,3 quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
これらに気づくとき、私は、いかに恥ずべき一致によって田園の修練が見捨てられ廃れてしまったかをしばしば心の中で反芻し熟考しながら、それが自由人にとって破廉恥であり、ある意味で恥ずべきこと、あるいは不名誉なことではないかと懸念するほどである。しかし、著述家たちの数多くの記録によって、我々の先祖たちの間では田園生活への配慮が栄誉であったこと、そこから、包囲された執政官と軍隊の解放者であるクィンクティウス・キンキンナトゥスが鋤から呼び出されて独裁官に就任し、最高指揮官として引き受けたときよりも勝者として迅速に返上したファスケスを再び置いて、同じ若牛たちと四ユゲラの先祖伝来の小遺産へと戻ったこと、同様にガイウス・ファブリキウスとクリウス・デンタトゥスも、一方はピュロスをイタリアの領境から追い払い、他方はサビニ人を征服したのち、一人一人に分配された占領地の七ユゲラを受け取って、武力によって勇敢に獲得したのと劣らず熱心に耕したことを思い起こさせられ、そして今時宜をわきまえず一人一人を挙げることはしないが、ローマの血脈に連なる記憶すべき非常に多くの他の指導者たちが、父祖伝来のあるいは新たに獲得した領土を守ることと耕すことという、この常に二重の情熱において栄えていたのを振り返るとき、私は我々の贅沢と享楽にとって、かつての習俗と男性的な生き方が気に食わなくなってしまったのだと理解する。
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
なぜなら、マルクス・ワッロがすでに祖父たちの時代に嘆いたように、家長である我々はみな鎌と鋤を捨てて市壁の内側に這い入り、穀物畑やブドウ畑においてではなく、むしろ円形競技場や劇場において手を動かしているからである。そして、自然によって男たちに拒まれた性を女らしい身振りによって偽り、観客たちの目を欺いているという理由で、我々は女々しい者たちの身振りに呆然と見とれている。
Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod "nec orientem solem videmus nec occidentem."
そしてその後、居酒屋へ行くのに適した状態になるために、日々の消化不良をラコニア式蒸し風呂で煮沸し、汗を搾り出して喉の渇きを求め、夜を情欲と泥酔に、昼を遊戯や睡眠に費やし、「昇る太陽も見ず、沈む太陽も見ない」という理由で、我々自身を幸運であると考えている。
Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum, segniores visos.4
それゆえ、その怠惰な生活に不健康がつきまとう。実際、若者たちの身体はあまりにも弛緩し衰弱しているので、死が何も変えないように思われるほどである。しかし誓って言うが、ロムルスのあの真の末裔は、絶え間ない狩猟や同じく野良仕事によって鍛えられ、極めて強靭な肉体をもって秀でており、事態が要求したときには、平和の労働によって鍛え上げられて戦争の軍務を容易に耐え忍び、常に田園の平民を都市の平民よりも上位に置いた。というのも、別荘の囲いの中に留まっている者たちが、戸外で土を耕す者たちよりも怠惰であると見なされたように、都市の陰で城壁の内側に怠惰にぐずぐずしている者たちは、田舎を耕したり小作人たちの労働を監督したりする者たちよりも不活発であると見なされたからである。
- 1.pr.11cum ignorantiae detrimentis multa pensaret
pensaret cum は「〜に対して相殺する、埋め合わせをする」の意。主語である熱心さ(industria)が、無知による損失(ignorantiae detrimentis)に対して多くの成果(multa)をもって埋め合わせる関係を表す。
- 1.pr.12quia vectigali esse non possit
vectigali は叙述与格(目的・結果の与格)であり、二重与格構文の一種。「(主人にとって)利益・収入となることができない」を意味する。
- 1.pr.14alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit
主語は C. Fabricius et Curius Dentatus と二人並べられているが、alter... alter... による分配的な対比を受けて、述語動詞 coluerit は単数形をとっている。
- 1.pr.17ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum, segniores visos
habitos [esse] および visos [esse] による対格不定詞構文。先行文の文脈(直前の praeposuit が導く思考内容、あるいは一般的認識の動詞の省略)に基づく間接話法で、ut... sic... によって別荘内の者と都市内の怠惰な者との比喩的対比をなしている。
