- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.7.1-1.7.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
農場主による小作農の丁重な扱いと権利行使の節度、地元の定住小作農の利点を説き、管理が行き届かない遠隔地の穀物畑は奴隷管理人に任せず小作に出すべきであると論じる。
His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
これらすべての事柄がこのように受け入れられるか、あるいは整えられたならば、他の事柄においても、とりわけ人間に関しても、主人の格別の配慮が要求される。そしてこの人間たちとは、小作農たちであるか、あるいは鎖につながれていないか鎖につながれた奴隷たちである。主人は小作農たちに対しては礼儀正しく接し、自らを親しみやすい者として示し、小作料よりも仕事を貪欲に要求すべきである。なぜなら、その方が小作農の感情を害することが少なく、かつ全体としてもより有益だからである。実際、畑が入念に耕作されているところでは、概して利益がもたらされ、天候の過酷な猛威や略奪者の襲撃がない限り、損失が生じることは決してなく、それゆえに小作農も地代の減免を求める気にはならない。
Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit,1 tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vel lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam "vel optima nomina non apellando fieri mala "faenerator Alfius dixisse verissime fertur.
しかし、主人としても、金銭の支払期日や薪その他の細かな付加義務の取り立てにおけるように、小作農を義務づけた個々の事柄において自らの権利に固執すべきではない。それらの配慮は、農民たちに出費以上の煩わしさをもたらすからである。また、自分に許されていることなら何でも請求してよいというわけでもない。なぜなら古代の人々は、極度の法の行使は極度の苦痛であると考えていたからである。かといって、完全に免除してしまってもならない。高利貸しのアルフィウスが「最良の債権でさえ、催促しないことによって不良債権となる」と極めて的確に語ったと伝えられているからである。
Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere.
しかし私自身、私たちの記憶にあるかつての執政官で極めて富裕な人物プブリウス・ウォルシウスが、土着の小作農を擁し、あたかも父祖の財産の中に生まれたかのように幼少の揺籃の時から長年の親密さによって引き留めている農園こそ最も幸福である、と断言するのを聞いたことがある。したがって、私の見解が示すところによれば、農地を頻繁に賃貸し直すことは悪手であり、さらに悪いのは、自らではなく配下の奴隷たちを通じて耕作することを好む都市出身の小作農である。
Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient; quod tamen non evenit nisi in his regionibus quae gravitate caeli solique sterilitate vastantur.
サセルナは、この種の人間からは地代の代わりに訴訟が返ってくるのが常であると述べていた。それゆえ、われわれ自身の手で耕作することが許されないか、あるいは家の奴隷を通じて耕作することが得策でない場合には、田舎出身でかつ定住する小作農を確保するよう努めねばならない。もっとも、こうした事態は、気候の過酷さや土地の不毛さによって荒廃している地域でしか生じない。
Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici,2 nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint,3 sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
しかしながら、相応の健康的な気候と土地の肥沃さが備わっている場合には、各人自らの配慮の方が小作農の配慮よりも常に畑から多くの収益をもたらしてきたし、奴隷の極度の怠慢や強奪が介在しない限り、管理人の配慮でさえ常にそうであった。そしてこれら双方の過失は、たいてい主人の落ち度によって犯されるか助長されるものであることは疑いない。なぜなら、そのような人物が業務の長に任命されないよう用心するか、すでに任命された者を解任するよう取り計らうことが可能だからである。 しかし、家長が容易に巡視できない遠隔地の農園においては、あらゆる種類の農地を奴隷の管理人に任せるより自由人の小作農のもとに置く方が耐えうるものではあるが、とりわけ穀物畑がそうである。穀物畑は、小作農がブドウ畑や果樹園を台無しにするようにはほとんど台無しにできず、他方で奴隷たちが最も酷使するからである。奴隷たちは牛を他人に賃貸し、その牛や他の家畜をろくに養わず、熱心に土を耕さず、実際に播いた量よりもはるかに多くの種子が播かれたと勘定につけ、しかも土に託した種子が順調に育つよう手入れすることもなく、また収穫物を脱穀場に運び込んだときには、不正や怠慢によって脱穀を通じて日ごとに目減りさせる。
Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.
なぜなら、彼ら自身が略奪するばかりか他の盗人からも守らず、しかも貯蔵された分を帳簿に忠実に記載することもしないからである。こうして、管理人と奴隷たちの双方が悪事を働き、農地はより頻繁に悪評を立てられることになる。それゆえ、もし私が述べたように主人の臨場を欠くことになるならば、この種の地所は小作に出すべきであると私は考える。
- 1.7.2cui colonum obligaverit
関係代名詞 cui は先行詞 in unaquaque re を受け、動詞 obligaverit の間接目的語(与格)として機能している。obligare aliquem alicui rei(人をある事柄に法的に拘束・義務づける)という結合関係を示し、「小作人を義務づけた個々の事柄において」という意味を成す。
- 1.7.5numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici
二重否定 numquam non(常に/必ず)が反復された文構造。比較構文の quam coloni および後半の主語句 etiam vilici には先行する主語名詞 cura が省略されており、「各人自らの配慮(sua cuique cura、すなわち主人自身の配慮)の方が小作農の配慮(cura)よりも常に多くの収益をもたらしたし、管理人の配慮(cura)でさえ常にそうであった」という関係を表す。
- 1.7.6longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint
imputant は「勘定につける・請求する」の意。plus は部分の属格 seminis iacti(播かれた種子)を伴い、従属節の quam quod severint(実際に播いた分よりも)と呼応している。奴隷たちが実際の播種量よりも多く播いたと偽って帳簿に計上・着服する不正行為を表す表現である。
