- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.6#2
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
解熱後または適切な時期における流動食を中心とした食事療法の進め方と、アスクレピアデス説の批判が論じられ、次いで身体が「閉塞」しているか「流出」しているかの状態に応じた治療・養生法が詳述される。
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota; si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est. Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.1 Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.2 Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum. Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est. Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum.3 Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.
しかし、あらゆる汗が引き切った時、あるいは汗が出なかった場合でも、患者が食物を摂取するのに最大限適した状態にあると見なされる時には、衣服の下で軽く塗油し、次いで拭き取り、その後に食物を与えるべきである。ところで、発熱患者にとっては水分を含んだ食物、あるいは少なくとも水分に極めて近いものが最も適しており、とりわけ極めて軽い材料からなるもの、なかでもすする流動食が最も適している。そしてこれは、熱が大きかった場合には、可能な限り薄くなければならない。身体がより滋養を得られるように、これに泡をすくい取った蜂蜜を加えることも理にかなっている。しかし、それが胃を損ねるならば、その流動食自体と同様に不要なものである。これに代えて、温水に浸した砕きパンか、あるいはよく洗った大麦粥を与えることができる。胃が丈夫で便秘しているならば蜂蜜水で、胃が衰弱しているか下痢をしているならば薄い酢水で作ったものを与える。そして最初の食事にはこれで十分である。しかし二度目の食事には、やはり同じ種類の材料から何かしらを、すなわち野菜か貝類か果実を足すことができる。そして熱が増大している間は、この食物のみが適している。だが熱がやむか軽減した時には、必ず極めて軽い材料の何かから始め、次いで中程度の材料から何かを足すべきであり、その際には常に患者の体力と病気の勢いの両方を考慮に入れねばならない。ところで、アスクレピアデスが指示したように患者に多様な食物を並べるべきなのは、患者が食欲不振に苛まれ、体力が十分でないために、それぞれを少量ずつ味見することによって飢えを免れるようにする場合に限られる。しかし、体力も食欲も欠けていないならば、消化できる以上のものを摂取してしまわぬよう、患者をいかなる多様性によっても誘惑してはならない。また、多様な食物のほうがより消化されやすいという彼の主張も正しくない。それらはより容易に食べられはするが、消化に関わるのは材料の種類と分量だからである。激しい苦痛の最中や病気が増大している最中に患者を食物で満たすことは安全ではなく、容態がすでに快方へと傾いた時にそうすべきである。 発熱においては他の観察事項も必要である。そして、ある者たちがそれのみを指示している事柄、すなわち身体が閉塞しているか、それとも流出しているかということにも配慮せねばならない。それらの一方は身体を締めつけ、他方は消耗させるのである。 というのも、身体が閉塞しているならば、下剤で便通を促し、利尿を図り、あらゆる方法で汗を引き出さねばならないからである。この種の病気においては、瀉血を行い、激しい乗り物による揺り動かしで身体を揺さぶり、明るい光の中に置き、飢え、渇き、不眠を課すことが有益である。また、浴場に連れて行き、まず浴槽に沈め、それから塗油し、再び浴槽に戻して多量の湯で鼠径部を温めることも有益である。時には浴槽の中で油を温水と混ぜることや、通常より遅く、より稀に、薄く、単純で、柔らかく、温かく、少量の食物を用い、特にギシギシ、イラクサ、ゼニアオイのような野菜、あるいは貝類、ムラサキイガイ、イセエビの煮汁を用いることも有益であり、肉は茹でたものでない限り与えてはならない。しかし飲水は、食前にも食後にも、また食事と共にも、渇きが強いる以上に、より惜しみなくあるべきである。そして入浴後には、より濃厚な、あるいはより甘いワインを与えることもでき、ギリシア産の塩入りワインを一度か二度挟むこともできるであろう。 しかしこれとは反対に、身体が流出しているならば、発汗を抑制し、安静を保たねばならず、患者が望む時にはいつでも暗がりと睡眠を用い、緩やかな揺り動かしによる以外は身体を動かしてはならず、その障害の種類に応じて救済せねばならない。というのも、下腹が下るか、あるいは胃が内容物を保持できないならば、熱が引いた時に温水を飲用に惜しみなく与え、咽頭、胸部、あるいは脇腹が痛むのでない限り、また慢性病でない限り、嘔吐させねばならないからである。しかし汗が激しく苦しめるならば、油と混ぜ合わされる炭酸ソーダか塩によって皮膚を引き締めねばならない。そしてこの障害が比較的軽いならば身体に油を塗り、より激しいならば、渋いワインを加えたバラ油、マルメロ油、あるいはギンバイカ油を塗るべきである。また、液体の流出によって病んでいる者は誰であれ、浴場に来た際には、まず塗油され、その後に浴槽に沈められねばならない。皮膚に障害があるならば、温水よりも冷水を用いるほうがよい。食物の段階に至った時には、力強く、冷たく、乾燥し、単純で、極力腐敗しにくいもの、すなわちトーストしたパン、焼いた肉、渋いか、少なくともやや渋みのあるワインを与えるべきである。〔ワインは〕腹が下っているならば温かいものを、発汗が害をなしているか嘔吐があるならば冷たいものを与えるのである。
- 3.6quorum alterum strangulat, alterum digerit
quorum は直前の間接疑問節「身体が閉塞しているか、それとも流出しているか(adstrictum corpus sit an profluat)」が提示する二つの身体状態を先行詞とする中性複数属格。alterum ... alterum はそれぞれ「前者(閉塞)」と「後者(流出)」に対応し、strangulat は閉塞が体内を締めつけ鬱滞させること、digerit は過剰な排出(下痢や過度の発汗)が体力を消耗・消散させることを意味する。
- 3.6In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest
prodest の意味上の主語として4つの完了不定詞(emisisse, concussisse, habuisse, imperasse)が並列されている。医学的処方や格言的表現において、現在不定詞(emittere 等)の代わりに完了不定詞を用いることで、「その処置を既に完了させてあること」あるいは「直ちに〜してしまうこと」の効能を決定的に表す文体的な用法である。
- 3.6cui uinum austerum sit adiectum
関係代名詞 cui の先行詞は、直前の3種の油(rosa uel melino uel murteo)のいずれか、あるいはそれら全体を指す。関係節内の動詞が接続法完了(sit adiectum)となっているのは、特定の実在する調合油を指すのではなく、「渋いワインが添加されているような種類の(油)」という処方上の限定・特性を表す接続法である。
