← アウルス・コルネリウス・ケルスス

医学について

§3.1

急性病と慢性病の分類と治療法変更の基準

病気を急性・慢性などに分類し、全身性と局所性に大別した上で、急性病と慢性病における時間の制約や治療法変更の基準を論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.1

Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest:1 ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet,2 acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum,3 et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit,4 minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.

病気の全般的な種類に関わるあらゆる事項をあらかじめ論じたので、個々の病気の治療へと移ることにしよう。ギリシア人たちはこれらを二つの種に区分し、そのうちのあるものを急性、他のものを慢性であるとした。そして同一の病気が常に同じように経過するとは限らなかったため、同一のものをある人々は急性病のなかに、他の人々は慢性病のなかに算入した。このことから、病気の種類はより多く存在することが明白である。というのも、ある病気は明らかに短期的であり、急速に人を死に至らしめるか、あるいは自ら急速に終息するからである。ある病気は長期にわたり、それらのもとでは健康も破滅も間近にはない。第三の病種は、あるときは急性、あるときは慢性となるものであり、このことはそれが最も頻繁に見られる発熱においてのみならず、他の病気においても起こる。さらにまた、これらに加えて第四の病種があり、それは命を奪わないがゆえに急性とは言えず、治療が施されれば容易に治癒するがゆえに決して慢性とも言えない。私は個々の病気について論じる際、それぞれがどの種に属するかを示すことにする。さらに私はすべての病気を、身体全体にとどまるように見えるものと、各部位に生じるものとに分ける。すべての病気についてわずかな序言を述べてから、前者のほうから始めることとしよう。 いかなる病気においても、幸運が医術に劣らず自らの功績を主張できることは確かである。自然が抗うときには医術は何の役にも立たないからである。とはいえ、急性病において成果をあげられない医師のほうが、慢性病における場合よりも許されるべきである。というのも、前者では短い時間しかなく、その間に手当てが功を奏さなければ患者は死に至るが、後者では思案にも治療法の変更にも時間が開かれており、初期に医師が関与したならば、指示に従う患者が医師の過失なしに死ぬことは稀であるほどだからである。しかし慢性病も深く根づいてしまうと、困難さに関する限り、急性病に匹敵する。そして急性病は発症から時間が経っているほど、慢性病は発症から間もないほど、それだけ容易に治癒される。 もう一つの点として、あらゆる患者に同一の手当てが適するわけではないということを知っておくべきである。ここから、最高峰の権威者たちがある治療法と別の治療法を、あたかもそれのみが唯一であるかのように主張するという事態が生じた。それは各自においてどのような結果が生じたかに応じてのことである。したがって、何らかの処置が効を奏さない場合には、権威者を患者ほどには重視せず、あれこれと別のものを試みるべきである。ただしその際にも、急性病においては役に立たないものを速やかに変更する一方で、時間が生み出すとともに解消もする慢性病においては、何かが直ちに効を奏さなかったとしても直ちに斥けるべきではなく、少しでも助けになるものがあればなおのこと取り除くべきではない。なぜなら快復は時間とともに達成されるからである。

構文注4 件
  1. 3.1In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest

    否定語 in nullo と比較級 minus、quam を組み合わせた構文。「いかなる病気においても、幸運が医術よりも自らの功績として要求できる分が少ないということはない」を意味し、自然や運の力は医術と同等かそれ以上に決定的であるという思想を強調している。

  2. 3.1quod ad difficultatem pertinet

    関係代名詞 quod が前置詞句 ad difficultatem と結びつき、制限的・限定的副詞節(「困難さに関する限り」)を形成している。主節の acuto par est(急性病と等しい)に対する限定条件を示す。

  3. 3.1non tanti putare auctorem quanti aegrum

    tanti と quanti は評価・価格の属格(genitive of value)であり、動詞 putare の目的語 auctorem および aegrum を補足する。「権威者を患者と同じほどの価値に見積もらない(=患者の容態ほど権威者の説を重んじない)」という比較構文をなす。

  4. 3.1sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit

    sic tamen ut に導かれる結果・制限節の内部で、in acutis morbis と in longis が対比されている。後者 in longis では先行詞を省略した関係節 quod nihil prodest に対置される条件節 si quid non statim profuit が置かれ、動詞 condemnetur および remoueatur が接続法として並列されている。関係節 quos tempus ut facit sic etiam soluit は in longis (morbis) を先行詞とする挿入的な関係文である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 公開)・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.1