- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:49#2
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
メテッルスは混乱した戦列を立て直して高地を奪取しヌミディア兵を敗走させ、別働隊のルティリウスもボミルカルの部隊と戦象を撃退する。夜間に合流したローマ軍の両部隊は互いを敵と誤認する混乱を乗り越え、共に勝利を喜ぶ。
ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare; arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti; nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. itaque multum diei processerat, quom etiam tum eventus in incerto erat. denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites hostium conlocat. eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita. sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari; renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia; subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere. eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. nam Metello virtus militum erat, locus advorsus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri — et iam die vesper erat1 —, advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara2 tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequom locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare. postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit. Romani ex inproviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt. elephanti quattuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti. at Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi laetique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt; nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent.3 igitur pro metu repente gaudium mutatur: milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detrectant.
各々危険に襲われたその場所で抵抗し防戦した。武器と投擲具、馬と人間、敵と味方が入り乱れ、計画や命令によってなされることは何もなく、偶然がすべてを支配していた。こうして一日の大半が過ぎ去ったが、その時になっても戦局の帰結は定かでなかった。ついに疲労と暑さで全員が衰弱したとき、ヌミディア兵の圧迫が弱まったのを見たメテッルスは、兵士たちを徐々に一カ所にまとめ、隊列を再編して四個の軍団歩兵中隊を敵歩兵に対峙させた。敵の大部分は疲弊して高所に座り込んでいたのである。同時に彼は兵士たちに懇願し鼓舞して、気力を失わず、逃走する敵に勝利を譲ることのないように求めた。すなわち彼らには退却の際に目指すべき陣営もいかなる要塞もなく、すべては武力にかかっているからである。しかしその間、ユグルタもまた決して手をこまねいてはいなかった。巡回し、鼓舞し、戦闘を再燃させ、自らも選抜兵とともにあらゆる手を尽くし、味方を救援し、動揺する敵を圧迫し、頑強であると認めた者たちには遠距離から戦うことでその場に釘付けにした。このようにして二人の司令官、すなわち当代一流の人物たちが互いに競い合っていたが、両者自身は互角であったものの、手持ちの条件は不揃いであった。というのもメテッルスには兵士たちの勇気がありながら地形が不利であったのに対し、ユグルタには兵士たち以外のあらゆる事柄が有利であったからである。ついにローマ兵たちは、自らに逃げ場がなく、敵も決戦の機会を与えてくれないと悟ると――すでに日の暮れ方であったが――、事前の命令通りに正面の丘を駆け上がった。拠点を失ったヌミディア兵は打ち破られて四散した。討ち取られた者はわずかで、大部分は足の速さと敵の不案内な土地柄に救われた。 一方、すでに述べたようにユグルタから象と歩兵部隊の一部を任されていたボミルカルは、ルティリウスが自分の前を通り過ぎると、徐々に味方を平坦な土地へと引き下ろし、副将が先発を命じられた河川へと急いで前進するあいだ、状況の要求に応じるがごとく静かに戦列を整え、敵がどこで何をしているかの偵察を怠らなかった。ルティリウスがすでに宿営し警戒を解いていると知り、同時にユグルタの戦闘から上がる喚声が増大するのを聞くと、副将が事態を察知して苦戦する味方の救援に向かうことを恐れた彼は、兵士たちの武勇への不安から敵の行軍を妨害するために密集させていた戦列を、より広く展開させてルティリウスの陣営へと進撃した。ローマ兵は不意に巻き起こる猛烈な砂煙に気づいた。樹木の植えられた土地が視界を遮っていたからである。最初は乾燥した地面が風で吹き上げられているのだと考えていたが、やがてそれが消えることなく、戦列の移動とともにますます近づいてくるのを見ると、事態を悟って急いで武器を取り、下令された通り陣営の前に整列した。次いで間合いが詰まると、両軍から大喚声が上がり衝突した。ヌミディア兵は象に頼みがあると考えていた間だけ踏みとどまったが、象が木の枝に阻まれ、それによって隊列が乱れて包囲されるのを見ると逃走を始めた。そして大部分は武器を投げ捨て、丘や迫りつつあった夜の闇に助けられて無傷で逃げ延びた。象は四頭が捕獲され、残りの計四十頭はすべて打ち倒された。しかしローマ兵は、行軍と陣営設営作業および戦闘によって疲弊しつつも歓喜していたが、メテッルスが予想以上に遅れているため、隊列を整えて警戒を保ったまま迎えに出た。ヌミディア兵の詭計はいかなる油断や弛緩も許さなかったからである。そして最初のうち、暗夜の中で互いの距離が接近したとき、敵が近づいてくるかのような物音により、双方が互いに対して恐怖と混乱を引き起こした。もし両軍から先発していた騎兵たちが状況を偵察していなければ、不注意から悲惨な過ちが犯されるところであった。こうして恐怖は突如として歓喜へと変わった。兵士たちはお互いに喜び勇んで声をかけ合い、自分たちの行動を語り合い聞き入り、各々が自らの武勲を天にまで誇った。実に人間の情勢とはそのようなものである。すなわち勝利においては臆病者でさえ誇ることが許されるが、逆境は優れた者たちをも貶めるのである。
- 49die vesper erat
die は diei の古形(属格)として「その日の夕刻」と取る解釈と、時間奪格として「その日において夕刻であった」と取る解釈がある。いずれにしても「すでに日暮れ時であった」という時間的状況を示す表現である。
- 49regio hostibus ignara
ignara は通常は能動的意味をもつ形容詞(「知らない、無知な」)であるが、ここでは hostibus(与格)を伴って受動的意味(「敵にとって知られていない、見知らぬ」)で用いられている。
- 49paene inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent
反実仮想条件文において、帰結節に直説法完了の動詞 est が省略されており(paene admissum [est])、事態が危うく現実に起こりかけた切迫性を直説法で強調している。条件節(ni ... exploravissent)は接続法過去完了で反実の過去を表す。
