- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:1-3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
人間における精神の優越性を説き、国家への貢献方法として軍事や政治だけでなく、歴史の執筆活動もまた重要かつ困難な役割であることを主張し、著者が政治を志しながらもその腐敗から離れて執筆を志した経緯を述べる。
C. Sallusti Crispi Catilinae Coniuratio Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet,1 ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri2 quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est.3 ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.
すべての人間は、他の動物たちに抜きん出ることを熱望する以上、自然がうつむき加減に作り、胃袋に従属させた家畜のように、沈黙のうちに生涯を送り終えることのないよう、全力を尽くして努めるのがふさわしい。しかし私たちの力のすべては、精神と肉体に置かれている。私たちは精神の支配を、肉体の隷属をより多く用いる。前者は私たちと神々とに、後者は獣たちと共通である。それゆえに、私には、体力よりもむしろ才能の力によって栄光を求めること、また、私たちが享受している人生そのものが短い以上、私たち自身の記憶をできる限り長く残すことが、より正しいことと思われる。なぜなら、富や美の栄光は流動的で壊れやすいが、徳は輝かしく永遠のものとされるからである。 しかし、軍事のことが肉体の力によるのか、あるいは精神の徳によるのか、どちらによってより進展するのかについては、死すべき人間の間で長い間、大きな争いがあった。なぜなら、始める前には熟慮が必要であり、熟慮したならば、速やかな実行が必要だからである。このように、両者はそれぞれそれ自体では不十分であり、一方は他方の助けを必要としている。
igitur initio reges — nam in terris nomen imperi id primum fuit— divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua quoique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant4 navigant aedificant, virtuti omnia parent. sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
したがって、初めは王たちが(地上における支配の名としては、これが最初であったが)、それぞれ異なって、ある者は才能を、他は肉体を鍛えていた。その当時はまだ、人間の生活は欲望なく営まれており、それぞれの持ち物で十分に満足していた。しかしその後、アジアにおいてキュロスが、ギリシアにおいてラケダイモン人やアテナイ人が、都市や民族を征服し始め、支配への熱望を戦争の口実とし、最大の支配権のうちに最大の栄光があると考えた時に、初めて、危機と困難の中で、戦争においては才能が最も大きな力を持つことが、経験によって明らかになった。もし王や指揮官たちの精神の徳が、戦争においてと同様に平和においても発揮されるならば、人間の諸事はより平穏で安定したものとなり、あるものが他へと運ばれたり、すべてが変化し混濁したりするのを見ることはないであろう。なぜなら、支配権は、それが最初に獲得されたのと同じ技術によって、容易に維持されるからである。しかし、労働の代わりに怠惰が、節制と公正の代わりに放縦と傲慢が侵入するとき、運命は道徳と同時に変化する。このように、支配権は常に、より劣った者から最も優れた者へと移される。 人間が耕作し、航海し、建築するすべてのものは、徳に従う。しかし、多くの死すべき人間は、胃袋と睡眠に身を捧げ、無教養で無教養のまま、まるで旅人のように生涯を過ごした。彼らにとっては、確かに自然に反して、肉体が快楽であり、魂が重荷であった。彼らの生と死を、私は同様に評価する。なぜなら、そのどちらについても沈黙されているからである。しかし、真実に、ある活動に専念して輝かしい行為や優れた技術の評判を求める者こそが、私には生き、魂を享受していると思われる。 しかし、事物の大いなる豊かさの中で、自然は異なる人々に異なる道を示している。
pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt;5 dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia largitio avaritia vigebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quom ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invidia vexabat.
国家に善いことを行うのは美しく、善いことを語るのもまた不条理ではない。平和においても戦争においても有名になることは許されている。自ら行った人々も、他人の行ったことを書いた人々も、多くが称賛される。そして私にとって、行為者と叙述者には決して同等の栄光が続くわけではないとしても、歴史を書くことは最も困難なことと思われる。第一に、事実と言葉を等しくしなければならないからであり、第二に、多くの者が、あなたが非難した過ちを悪意と嫉妬から語られたものと考え、一方で、善き人々の大きな徳と栄光を思い出すときには、各人が自分にとって実行が容易であると考えることは平穏な心で受け入れるが、それを超えるものは、あたかも作り話であるかのように虚偽とみなすからである。 しかし、私は若い頃、初めは多くの人々と同じように、熱意をもって政治へと運ばれたが、そこでは多くの逆境が私にあった。なぜなら、恥や節制や徳の代わりに、厚顔、賄賂、貪欲がはびこっていたからである。私の精神は悪徳に慣れておらず、それらを軽蔑していたものの、これほど大きな悪徳の中で、私の未熟な年齢は野心によって堕落させられ、縛り付けられていた。そして、他人の悪い道徳から身を引いていたにもかかわらず、それにもかかわらず、同じ名誉への渇望が、他のみんなと同様に、評判と嫉妬によって私を苦しめた。
- 1.1summa ope niti decet
非人称動詞 decet は、意味上の主語として対格(omnis homines)を、主目的として不定詞(niti)を伴う構文を作る。「〜が…することはふさわしい」の意。
- 1.3memoriam nostri
代名詞的属格 nostri(nos の属格)は、名詞 memoriam に対する客観属格(「私たちに対する記憶」)として機能している。所有属格(noster)ではなく、客観的な対象を表す。
- 1.6consulto ... mature facto opus est
opus est(〜が必要である)は奪格を伴う。ここでは完了分詞中性単数の consulto および facto が奪格として用いられており、名詞的に「熟慮すること」「実行すること」を表す。
- 2.7Quae homines arant
関係代名詞 quae(対格・中性・複数)の先行詞が省略されており、主節の主語となる名詞節「人間が耕作し……するもの」を形成している。これは主節の omnia と同格である。
- 3.2facta dictis exaequanda sunt
動形容詞 exaequanda(主格・中性・複数)を用いた、義務・必要を表す受動周辺言。facta(行為)が主語、dictis(言葉、与格・中性・複数)は比較の対象を示す。
